Skip to the text

Articulus 4

SPIRITUALIS EXPLANATIO CANTICI HUJUS.

Sensus allegoricus.

PER Annam, quæ interpretatur gratia, scientiarum Dominus est, qui per Spiritum designatur Ecclesia et quæcumque fidelis persona. Itaque Christi Ecclesia, videns omnem plenitudinem gratiæ sibi a Deo collatam, et quidquid divinorum charismatum olim fuit in Synagoga, in se præclarissime esse translatum, cum gratiarum actione fatetur: Exsultavit cor meum in Domino. Et quia regia potestas sacerdotiumque legale Judæis ablata sunt, et Ecclesiæ sublimiori modo concessa, subjungit: et exaltatum est cornu meum, videlicet regnum et sacerdotium, in Deo meo. Unde sacratissimus princeps Apostolici agminis scribit fidelibus: Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.1 Dilatatum est os meum super inimicos meos: id est, Judæos fidei adversarios juste irrideo, potenter devici ratione, miraculis et allegationibus Scripturarum veteris Testamenti multipliciter confutavi; similiter hæreticos utriusque Testamenti Scripturis contrivi, tyrannos quoque et persecutores divino auxilio superavi. Et hoc, quia lætata sum, o Domine Pater æterne, in salutari tuo, id est in fide et gratia Christi, per quem tot bona sum consecuta, qui mihi promisit: Dabo, inquit, vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.2

Ideo, o Judæi ceterique increduli, Nolite multiplicare loqui sublimia, id est verba præsumptuosa et vana, contra Ecclesiam gloriantes insipienter; sed recedant vetera de ore vestro: id est, pristina infidelitatis verba relinquite, litteralem occidentem legis ac Prophetarum sensum abjicite, doctrinam et expositionem infidelium magistrorum vestrorum calcate, quia Deus3 scientiarum Dominus est, qui per Spiritum Sanctum sanctos Apostolos plenissime ac verissime docuit intelligentiam legis ac Prophetarum, quemadmodum ante passionem suam Christus eis promisit, dicendo:4 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Arcus fortium superatus est: id est, omnis armatura seu argumentatio Judæorum et philosophorum, ceterorumque perfidorum, qui olim videbantur potentes, et Ecclesiam diversimode invaserunt, soluta et victa est; et infirmi accincti sunt robore: id est, Apostoli et primi discipuli Christi induti sunt omni virtute ex alto, et per eos, gentiles olim omni spirituali fortitudine gratiæ destituti, effecti sunt virtuosi ac victoriosi, quemadmodum Paulus apostolus scripsit eisdem:56 Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus; accipite armaturam Dei. Repleti prius, puta Judæi, qui olim multiplici opulentia sapientiæ ac virtutum, ac spiritualibus ferculis abundabant, pro panibus se locaverunt: quia privati sunt omnibus bonis illis, et quidam ex eis conversi, a Christianis doctrinam veræ salutis mendicaverunt. Donec sterilis peperit plurimos: id est, conversa gentilitas olim infecunda, innumerabiles regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, atque per evangelicæ legis prædicationem parturiit, sicut ait Apostolus:78 In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui; et quæ multos habebat filios, scilicet Synagoga, in qua frequenter fuerunt multi electi, infirmata est, quia jam dudum omnino succubuit, et in extremam hanc captivitatem redacta est.

Dominus mortificat, qui per Titum et Vespasianum corporaliter trucidavit Judæos incredulos, quos et per invisibiles hostes excæcari et indurari juste permisit, et vivificat, per gratiam in præsenti, et per gloriam in futuro, vasa misericordiæ suæ, electos ex gentibus.9 Dominus pauperem facit Synagogam, et ditat Ecclesiam;10 humiliat Judæos incredulos, et sublevat Christifideles. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Multos enim gentiles vitiis obtenebratos, et sordibus carnalitatum involutos, ad tantam divinorum charismatum exuberantiam erexit atque provexit, quod inter apostolicos digne sunt connumerati, et aliorum prælati effecti, sessurique sunt inter eos, quibus Salvator spopondit:11 Vos qui secuti estis me, sedebitis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Ad istam expositionem sequentia queunt faciliter applicari.

Sensus tropologicus.

Præterea exponi potest hoc canticum in persona cujuslibet Christiani devoti, præsertim religiosi. Unusquisque ergo fidelis dicere potest: Exsultavit cor meum in Domino: id est, considerando seu contemplando infinitam bonitatem, omnipotentiam et sapientiam Dei, universamque perfectionem, excellentiam et beatitudinem ejus, gavisus sum vehementer, et toto corde congratulatus sum tam incircumscriptibili perfectioni et gloriæ Creatoris, præsertim contemplando superbeatissimæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, communicationem et emanationem ad intra; mutuam quoque trium supervenerabilium Personarum contemplationem, dilectionem, complacentiam, fruitionem, consistentiamque superfelicissimam et æternam. Exsultavit demum cor meum in Domino, intuendo beneficia ejus generalia ac specialia, naturalia et supernaturalia, corporalia ac spiritualia, præsertim, quæ, quanta et qualia Unigenitus Patris æterni pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit; considerando etiam divina promissa, et qualiter superoptimus et supersapientissimus et supermunificentissimus Deus Trinitas se ipsum et sui ipsius claram, immediatam, facialem, deliciosissimam visionem, æternam ac beatificam fruitionem, inæstimabiliter prorsus dulcissimam, nobis præparavit in præmium. His igitur modis exsultemus in Domino, imo et in omni actu virtuoso ad Dei honorem exhibito gloriemur, juxta illud: Servite Domino in lætitia.12 Et rursus: Gaudete in Domino semper. Nec solum in actibus bonis, sed item in persecutionibus, adversitatibus, correptionibus et tentationibus, sicut ait apostolus Jacobus:1314 Omne gaudium existimate, fratres, quum in tentationes varias incideritis. Et Salvator: Gaudete, inquit, in illa hora, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.1516 Qui autem lætatur quum malefecerit, aut quia laudatur et honoratur ab aliis, aut quoniam temporaliter prosperatur, aut quia videt alios inter se discordare, contendere aut turbari, non jam in Domino, sed potius in diabolo gloriatur, et vanus et excors est.17

Et exaltatum est cornu meum in Deo meo: id est, virtus seu fortitudo animæ meæ in adjutorio Altissimi, hostibus meæ salutis restitit, atque prævaluit ac profecit. Hoc dicat ad gloriam Omnipotentis, qui in quacumque tentatione cernit se triumphasse, aut profecisse in bonis, et gratus sit Deo, nequaquam extollens se ipsum, et semper sit cautus et timoratus, ne cadat.18 Absint semper a nobis diabolica cornua crudelitatis, animositatis, ambitionis. Circa hoc loquitur Origenes: Sunt cornua quædam justorum, quibus utuntur bona agendo, aut recte loquendo, sicut quum dicunt ad Dominum:19 In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Unde et alibi dicitur: Exaltabuntur cornua justi.20 Oportet ergo nos habere cornua ista, quæ justis de crucis Christi apicibus conferuntur, ut in his destruamus et ejiciamus adversarias potestates de anima nostra: quibus expulsis, plantetur in nobis vinea, quæ facta est dilecto in cornu in loco uberi.21

Dilatatum est os meum super inimicos meos. Hoc dicat ad Dei honorem, qui recordatione et allegatione Scripturæ adversarios veritatis, præsertim invisibiles æmu-los superavit; qui hostibus boni communis efficaciter fuerit reluctatus. Quia lætata sum, o Domine, ego creatura tua, in salutari tuo, de quo cecinit Isaias : Videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. In quo qui sinceriter delectatur, exaudiri ac triumphare meretur, sicut ait Scriptura : Qui orat Dominum in oblectatione, exaudietur. Et rursus : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Non est sanctus ut est Dominus : ideo oportet ei in sanctitate et justitia jugiter deservire.2223 Maledictusque est qui opus ejus efficit negligenter.24 Neque enim est alius extra te. Nam Pater in Filio, et Filius in Patre, Pater quoque ac Filius in Spiritu Sancto, et Spiritus Sanctus in Patre ac Filio. Nam singulæ Personæ in singulis vere et imperscrutabiliter ac circuminsessibiliter sunt. Et non est fortis sicut Deus noster, qui solus potest humanæ ac fragili creaturæ tantum conferre gratiæ robur, ut spiritibus illis callidissimis atque nequissimis, et concupiscentiis propriis ac vitiis universis prævaleat, et in Deo sit stabilita; imo et si pro fidei conservatione exegerit ratio, etiam miracula operetur, sicut prædixit Salvator: Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet.25

Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Hoc præsumptuosis, superbis, vaniloquis, ex caritate est opponendum, ut cessent a verbis jactantiæ, nec laudent neque extollant se ipsos, quum et Apostolus dicat :26 Noli altum sapere, sed time. Salomon quoque :27 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Denique unusquisque dicat viribus animæ suæ, intellectui videlicet, cogitativæ et imaginativæ : Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes, id est, ab omni cogitatione superba, ab adinventionibus vanis, ab apprehensionibus phantasticis, a magnificatione proprii subjecti cavete, nec intra vos coram Deo proferre seu loqui audete, quod coram hominibus loqui est reprehensibile. Ab altis quoque materiis, et ab incomprehensibilium perscrutatione est temperandum, ut non audeamus de supersubstantiali Deo aliquid fari præter tradita nobis in divinis Scripturis, ut divinus Dionysius et Damascenus scripserunt. Nempe, ut Salomon protestatur : Sicut qui comedit mel multum, non est ei bonum ; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Hinc Origenes disseruit : Non dixit, Nolite loqui excelsa. Ergo licet mihi aliqua loqui excelsa. Multiplicare autem loqui excelsa et ardua, mihi non licet, quum scriptum sit : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, intellige semper. Quæ sunt ergo in quibus excelsa me loqui oportet ? Quando de omnipotentia Dei, de invisibilitate et sempiternitate ejus loquor, excelsa loquor; quando de Unigeniti ejus coæternitate, ceterisque mysteriis pronuntio, excelsa loquor; quando de Spiritus Sancti magnificentia dissero, excelsa loquor. Post hanc Trinitatem omnia sunt humilia et dejecta, comparatione celsitudinis ejus. Hæc Origenes. Recedant vetera de ore vestro, id est, omnia verba inordinata, vitiosa, illicita deinceps vitate. Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Sermo vester semper in gratia sit sale conditus. Hinc ad Ephesios docetur : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed qui bonus est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.

Arcus fortium superatus est. Hi qui fortes et magnos se arbitrantur, justo Dei judicio permittuntur faciliter vinci omni vento tentationum ac impetu passionum, et multipliciter labi, sive dum ab aliis patiuntur adversa, sive dum laudantur et honorantur a proximis, quia radices humilitatis et fundamentum timoris Dei non habent. Interdum quoque contingit devotos et virtuosos ex sua negligentia periculosave securitate aut tentationum impulsu paulatim evacuari et cadere. Et infirmi accincti sunt robore, humiles scilicet et qui se jugiter infirmos, defectuosos, vilesque judicant. Nam et infirma ac stulta mundi elegit Deus. Repleti prius, id est, qui donis28

Prov. xxv, 27.

Eccli. III, 22.

I Petr. iv, 11.

Coloss. IV, 6.

Ephes. IV, 29.

1 Cor. I, 27. gratiæ abundabant, pro panibus se locaverunt, quando (ut tactum est) ad ruinam sunt devoluti, et rursus per pœnitentiam conantur ad pristinam redire mensuram, seque humiliant, et illorum orationibus, meritis ac doctrinis quærunt refici ac juvari, quibus aliquando in spiritualibus fuerant ditiores. Et famelici saturati sunt.

Bene famelici sunt, qui esuriunt sitiuntque justitiam, et famem habent audiendi verbum Dei:2930 qui saturari merentur et refici a Spiritu Sancto. Hi sunt qui quæ retro sunt obliviscentes, in anteriora extendunt se ipsos, non arbitrantes se apprehendisse, sed assidue proprium imperfectum pensantes, toto affectu student in omni virtute proficere, quotidianas suas defectuositates et culpas uberrime deplorantes.3132 Hæc itaque contigerunt, donec sterilis, id est anima prius infructuosa, peperit plurimos fructus virtutum; et quæ multos habebat filios, id est, quæ antea erat in bonis actibus fecunda, infirmata est, gratiam amittendo. Ideo nullus alium, quamvis iniquum aut negligentem, incaute dijudicet aut contemnat: quia etsi hodie illo fortassis est melior, cras forsan erit deterior. Ideo ait Salvator:33 Nolite judicare. Et Paulus: Tu quis es, qui judicas alienum servum?34 Suo Domino stat aut cadit. Stabit autem: potens enim est Deus statuere illum.

Dominus mortificat, impios occidendo et condemnando, seu vitam gratiæ non præstando, aut gratiam delinquenti juste tollendo; et vivificat: quia ab ipso est vita naturæ, vita gratiæ, et vita gloriæ, qui et impium per pœnitentiam pie vivificat. Mortificat quoque salubriter, dando mortificationem vivificam, de qua ait Apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram.35 Et iterum: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Hæc mortificatio, est vitiorum exstinctio, sui ipsius a vitiis refrenatio, membrorum scandalizantium abscissio, id est eorum ab omni usu pravo coercitio, et maxime privati amoris exstirpatio integra, ita ut quis dicere queat:36 Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Deducit ad inferos, sicut expositum est, et etiam inspirando homini considerationem infernalis damnationis ac pœnæ æternæ salubrem; et reducit, dando vitæ correctionem, atque levando mentem ad cœlestium intuitum gaudiorum. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat, dando homini veram et humilem sui ipsius recognitionem, infundendo humilitatis virtutem, et sublevat mentem de vitiorum profundo, de lacu miseriæ, de pusillanimitate, per spei fiduciam, et confessionem remediantem.37 Suscitat de pulvere egenum, etc., id est, in infimis cogitationibus, inquinamentisque carnis detentos, paulatim perducit ad vitam spiritualem et sanctam, contemplationisque apicem, ita ut tales inter viros heroicos reputentur, et digni sint aliis præsidere.

Pedes sanctorum suorum servabit, ut perseverent ac progrediantur in regia via, et nec deflectant ad dexteram aut sinistram. Incessabiliter equidem indigent conservatione divina, qua sibi paulisper subtracta, mox corruunt.3839 Et impii in tenebris conticescent. Obnubilati etenim tenebris ignorantiæ et errorum, passionum ac vitiorum, tacent et obmutescunt a laudibus Dei devotis, ab orationibus fervidis, ab exhortatione idonea, a correptione fraterna, et ab utilibus verbis. Et juxta Apostolum, a veritate avertunt auditum, atque ad fabulas convertuntur.40

Footnotes

  1. ii Petr. 1, 9. ↩

  2. Luc. xxi, 15. ↩

  3. II Cor. III, 6. ↩

  4. Joann. XVI, 13. ↩

  5. Ephes. VI, 10, 11. ↩

  6. Luc. XXIV, 49. ↩

  7. I Cor. IV, 15. ↩

  8. Joann. III, 5. ↩

  9. Rom. IX, 23, 24. ↩

  10. I Petr. II, 9. ↩

  11. Matth. XIX, 28. ↩

  12. Ps. XCIX, 2. ↩

  13. Jacob. I, 2. ↩

  14. Philipp. IV, 4. ↩

  15. Luc. VI, 23. ↩

  16. Matth. V, 12; ↩

  17. Prov. II, 14. ↩

  18. Ps. XXXIII, 5, 7. ↩

  19. Ps. XLIII, 6. ↩

  20. Ps. LXXIV, 11. ↩

  21. Is. V, 1. ↩

  22. Joann. xiv, 10. ↩

  23. Luc. i, 75. ↩

  24. Jer. xlviii, 10. ↩

  25. Joann. xiv, 12. ↩

  26. Rom. xi, 20. ↩

  27. Prov. xxvii, 2. ↩

  28. Is. lii, 10. ↩

  29. Amos viii, 11. ↩

  30. Matth. v, 6. ↩

  31. Ps. cxxxviii, 16. ↩

  32. Philipp. iii, 13. ↩

  33. Matth. vii, 1. ↩

  34. Rom. xiv, 4. ↩

  35. Coloss. iii, 5, 3. ↩

  36. Galat. ii, 20. ↩

  37. Ps. xxxix, 3. ↩

  38. Is. xxx, 21. ↩

  39. Deut. v, 32, 33; xvi, 11; ↩

  40. II Tim. iv, 4. ↩

Chapter 5 of 52