Articulus 5
DECLARATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI SECUNDI.
HIC recitatur reprobatio Heli sacerdotis, pontificis ac judicis Israelitarum, filiorumque ejus. Et abiit Elcana in Ramatha in domum suam, id est, cum Anna rediit in propria. Puer autem Samuel, qui ab innocentia et puritate, non a morum insolentia, puer vocatur : sed et ætate exstitit puer, moribus autem et sapientia fuit vir; imo ut Josephus refert, duodecimo anno vitæ suæ orsus est vaticinari. Puer autem erat minister, Levitarum obsequio, in conspectu Domini, qui Samuelis ministerium approbavit, ante faciem Heli sacerdotis.
Porro filii Heli erant filii Belial, id est indomiti et absque jugo, nescientes Dominum. Non enim sciebant Dominum practica et formata scientia, juxta quod Dominus ait per Jeremiam :1 Tenentes legem, nescierunt me. Attamen Dominum cognoverunt informi scientia, de qua ad Romanos asseritur :2 Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Neque officium sacerdotum ad populum, hoc est, proprium officium non curabant agnoscere, nec illud sciebant formata scientia, quæ bonæ actioni est juncta. Sed quicumque immolasset victimam, id est animal immolaticium in hostiam pacificam, de qua præcipue sermo, veniebat puer sacerdotis, id est minister alicujus filiorum Heli ex commissione domini sui, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem, id est ferreum instrumentum trium dentium, quo carnes ex caldaria extrahuntur, in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam sive in cacabum; et omne quod levabat fuscinula, id est quamcumque partem carnis existentis in olla, tollebat sacerdos sibi de manu sui ministri, et fecit sibi illud lautius coqui. Sic faciebant universo Israeli venientium in Silo.
Etiam antequam adolerent adipem, id est, antequam offerentes exhiberent suo modo adipem sacerdotibus ad accendendum, vel antequam ipsi sacerdotes hoc facerent : nam ad eorum spectabat officium, cremare adipes super altare holocaustorum, ut patet in Levitico;3 veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti, videlicet viro qui animal adduxit, ut per manus sacerdotis Domino offerretur : Da mihi carnem de animali oblato, ut coquam sacerdoti seorsum juxta desiderium ejus. Non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam : quod fuit contra ritum et observantiam legis, secundum quam animali occiso et immolato, carnes ejus coquerantur communiter, tam sacerdoti quam offerenti : et tunc una, imo et melior pars, cessit in usum ac esum sacerdotis, alia in usum offerentis. Holocausta vero totaliter comburebantur ; nec aliqua pars hostiæ immolatæ pro peccato, cessit in offerentium usum : quæ omnia patent in Levitico, et ibi cum rationibus suis exposita sunt. Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie, id est legis jussionem, adeps, juxta illud Levitici, Omnis adeps Domini erit jure perpetuo.4 Ideo ad Dei honorem debuit adeps primo cremari. Unde in animalium excoriatione adeps separabatur, et primo accendebatur. Et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua, id est, de reliquo corpore animalis, præsertim cocto, accipe quantum vis, etiam plus quam secundum legem sacerdoti debetur, dummodo non fiat prætacta injuria Deo. Qui respondens, aiebat : Nequaquam sic faciam.5 Nunc enim dabis mihi carnem crudam, alioqui tollam vi.
Ecce quanta contumacia, incorrigibilitas et aspernatio Dei, imo et violentia manifesta! Ita intumuerunt et male audaces fuerunt filii Heli et eorum ministri, videntes patrem suum esse judicem populi atque pontificem, id est civiliter ac spiritualiter præsidentem. Porro ministri illi fuerunt Levitæ sacerdotibus servientes. Erat ergo peccatum puerorum, maxime filiorum Heli et ministrorum eorum, grande nimis coram Domino, id est divino judicio, quia sacrilegi erant in Deum, et violenti ac scandalosi in proximum, imo in totam communitatem; quia retrahebant homines a sacrificio Domini, id est, impediebant eos a legitima immolatione, et propter abusum eorum, multi omiserunt sacrificia debita præsentare. Hinc Josephus ait: Filii Heli contra homines injuriosi, contra divinitatem impii, nulli iniquitati parcebant.
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo, id est tali linea veste, quali uti consueverunt Levitæ in suo officio, qua et minores sacerdotes poterant uti. Et non erat ephod sacerdotale, id est pontificis, cujus superhumerale ephod appellabatur, ut in Exodo inductum est.6 Aliqui quoque affirmant, quod fuit ephod propheticum, quoniam et prophetæ aliqui tali solebant veste uti. Quod autem minores sacerdotes ea poterant uti, hinc demonstratur, quoniam infra habetur quod Doeg interfecit octoginta quinque viros indutos ephod.7 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solennem et votum suum. Per tunicam, intelligi potest omnis vestitus Samuelis in illa ætate. Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus, dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro fœnore quod commodasti Domino, id est pro eo quod hunc puerum Samuelem per modum fœnoris Deo obtulisti. Fœnus enim commodatur, ut pro eo aliquid recipiatur. Sic parentes Samuelis eum Domino obtulerunt, quatenus inter cetera etiam per hoc mererentur ampliorem fecunditatem adipisci a Domino: quod et factum est, sicut subjungitur. Et abierunt in locum suum. Visitavit ergo Dominus Annam, dando ei fecunditatem, et concepit et peperit successive tres filios, sic tamen, quod unus illorum fuit Samuel, ut communiter dicitur, et duas filias. Denique ad tantam prolificationem videtur benedictio et oratio Heli pontificis cooperata; nam et propter dignitatem tanti officii Deus tunc multa agebat. Et magnificatus est puer Samuel apud Dominum, id est, in virum perfectum coram Deo excrevit, proficiens sapientia, ætate et gratia.
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israeli, circa eorum sacrificia, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi, id est, foris ad atrium excubabant: quia venerunt ut juxta legis præceptum in Levitico scriptum, post partum suum purificarentur et immolarent.8 Sicque impii illi polluebant eas, quæ venerant ut purificarentur. Aliqui tamen dixerunt, quod non dormiebant cum illis, sed sumpta pecunia, licentiaverunt eas ad dormiendum cum suis maritis infra dies purificationis: quod dictum, pro prima sui parte, videtur contrarium textui; pro secunda vero sua parte, credibile est, ex quo sacerdotes isti erant tam scelerati. Et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas ab omni populo, id est multo pejores quam sunt quæ faciunt populares? Vel, Pessimas ab omni populo, id est, abstrahendo a sacrificiis populi carnes crudas, etiam ante adipis cremationem, et uxores abstrahendo a suis maritis per adulterium.
Nolite, filii mei. Non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini, communitatem scandalizando, atque a solitis sacrificiis (ut dictum est) avertendo, uxores quoque ad scelera inducendo enormia.
Si peccaverit vir in virum, seu homo in hominem, placari ei potest Deus, per sacrificia et orationes tam suas quam sacerdotis, non tamen sine pœnitentia vera peccantis. Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? quasi dicat, Irremissibile est: quod non est intelligendum, quasi sit simpliciter irremissibile, vel quasi non sint sacrificia instituta in lege pro peccatis in Deum commissis, præsertim quum pro adoratione aurei vituli Dominus jusserit certa sacrificia tam ab Aaron quam a populo immolari. Sed istud dicitur, ad insinuandum quod peccata in Deum commissa, loquendo in generali, sint multo enormiora et difficilius remissibilia, quam peccata in proximum, secundum quem modum in Ecclesiastico habetur: Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? Quis exorabit pro delictis illius?9 Joannes quoque in prima sua Canonica: Est, inquit, peccatum ad mortem; non dico ut pro illo roget quis.10 Sic et Salvator in Evangelio: Blasphemia, ait, Spiritus non remittetur in hoc sæculo neque in futuro.11 Porro peccata in Deum, sunt proprie quæ sunt contra tria prima præcepta; peccata in proximum, quæ sunt contra alia septem.12 Et quamvis loquendo in genere, peccata in Deum, sint graviora, nihilo minus in speciali, quædam peccata in proximum, graviora sunt quibusdam peccatis in Deum:13 ut homicidium gravius est, quam violatio sabbati sive perjurium: nam et peccata in proximum, sunt contra Dei præcepta.
Et non audierunt vocem patris sui auribus cordis, id est, increpationi et jussioni sui patris non acquieverunt, quia obdurati erant consuetudine vitiosa; quia voluit Dominus occidere eos. Si hoc ita est, videtur quod excusabiles erant, et quod Deo sit imputanda eorum perditio; non enim poterant voluntati Dei resistere, neque hanc immutare. Præterea, teste Apostolo, Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.14 Propter quod in secunda sua Canonica beatissimus Archiapostolus contestatur: Non tardat Dominus promissum, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.15 Unde et per Ezechielem locutus est: Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non, ut convertatur a viis suis, et vivat?16 Verum ad omnia ista, secundum Damascenum, est una responsio, quod scilicet Deus voluntate antecedente vult omnes salvari, impiosque converti, videlicet considerando eos ut homines sunt; non autem voluntate consequente, quia pensando quosdam ut reprobos et iniquos, vult eos damnari, et interdum temporaliter perimi. Hi ergo non obtemperaverunt suo patri, quia Dominus voluit eos occidere, in quantum erant tam vitiosi:17 propter quod gratiam, sine qua nemo convertitur, eis juste abstraxit. Verumtamen non fuerunt necessitati ad vitia, quia remansit in eis libertas arbitrii. Et si fecissent quod erat in eis, non fuissent a Deo relicti.18 Idcirco eorum damnatio non est Deo imputanda. Et quoniam Deus præcognovit filios Heli per temporalem pœnam non convertendos, voluit eos etiam morte infernali occidere.
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus: quia per dona naturæ et munera gratiæ, fuit valde amabilis, affabilis, humilis, caritativus, suavis et exemplaris in cunctis. Sic et de Moyse scriptum est in Ecclesiastico: Dilectus Deo et hominibus Moyses. Sed objici potest illud Psalmistæ, Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;19 et quod ait Apostolus ad Galatas, Si hominibus placerem, Christi servus non essem.20 Et respondendum, quod scriptura hæc loquitur de hominibus bonis et virtuosis, aut saltem bonæ inclinationis, de quibus rursus idem fatetur Apostolus, Ego per omnia omnibus placeo;21 non autem de perversis et induratis hominibus, de quibus ait Scriptura, Abominantur impii virum justum.22
Venit autem vir Dei ad Heli. Quis fuerit iste vir Dei, nescitur; et quidam Judæi de hoc diversimode fabulantur. Nam aliqui dicunt, quod fuerit Phinees, quem constat jamdudum obisse. Sed dixerunt quidam Hebræi, quod fuit resuscitatus, vel idem in alio corpore: quæ omnia sunt incerta aut falsa. Alii dixerunt, quod fuit Elias, quem constat tunc nondum fuisse natum, nisi quod quidam stulti Hebræi affirmant etiam Eliam fuisse in alio corpore Phinees ipsum. Alii dixerunt, quod fuit angelus in specie viri. Quidam vero, quod fuit Elcana pater Samuelis. Sed juxta litteram verius reor, quod fuit aliquis Propheta exsistens tunc temporis, qui saltem hac vice tactus fuit gratia prophetali, sicut et in libro Judicum legitur Dominus misisse virum prophetam ad filios Israel increpandos.23 Nec puto, quod vir iste fuerit Elcana: quia jam multa sunt nominatim de eo relata, cur ergo et istud opus præclarius ceteris, non esset nominatim de eo conscriptum? Et ait ad eum: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, imo manifeste apparui Aaron patri tuo et domesticis ejus, quum esset in Ægypto? quod secundum Hieronymum fuit, quando Dominus jussit Aaron ut iret in occursum Moysi, ut legitur in Exodo:24 quod Dominus per angelum creditur Aaron præcepisse. Et quamvis Dominus forsitan non apparuit ita domui Aaron, tamen ipse Aaron poterat domui suæ significare apparitionem et jussionem sibi factas a Domino. Dicuntque aliqui, quod Deus tunc revelavit ipsi Aaron, quod futurus erat summus sacerdos. Hoc tamen in textu isto non exprimitur evidenter. Quod vero subjungitur, in domo Pharaonis, exponi potest, quoniam terra habitationis Hebræorum ad Pharaonem pertinuit.
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, imo et in pontificem præ ceteris universis. Electio Dei æterna est, sed per exteriora quædam signa manifestatur interdum in tempore. Sicque in Exodo describitur, quando et qualiter Deus revelavit Moysi in monte Sinai, quod applicaret ad se Aaron et filios ejus, ut sacerdotio fungerentur, et Aaron pontificatu.25 Deinde in Numeris recitatur, qualiter idem ostenderit Dominus per virgæ Aaron floritionem.26 Josephus vero ait, quod etiam parentibus Aaron et Moysis Deus in Ægypto revelavit in somno, quod generaturi essent filium, qui filios Israel educeret de Ægypto. Tunc quoque revelavit eis de sacerdotio et pontificio Aaron. Ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod pontificale, scilicet superhumerale, coram me; et dedi domui patris tui, id est sacerdotibus Aaronitis, omnia de sacrificiis filiorum Israel, id est quasdam partes de sacrificiis universis, præsertim pacificis seu salutaribus, quæ offerebantur pro pace ad eum sive ad homines danda aut conservanda, seu pro salute data, danda, aut conservanda; et quando fiebant pro salute aut pace data, dicebantur sacrificia gratiarum actionis. De his itaque sacrificiis armus dexter et pectus cedebant in usum sacerdotis offerentis;27 similiter pellis. Porro adeps et duo renes atque renunculi, adolebantur seu incendebantur Domino super altare holocausti. In hostiis autem pro peccatis, plura pertinebant ad sacerdotes, quia ex eis nil cessit in usum offerentium ea pro suis peccatis. Sed quando pro totius populi peccato fiebat oblatio, totum, etiam pellis, comburebatur.
Quare calce, id est aspernanter et insolenter, sicut quod calce repellitur, abjecistis victimam meam, id est sacrificia mihi offerenda, non permittendo ut legitime immolentur, et munera mea, id est hostias spontaneas, quæ ultra debitum ex devotione offeruntur? Vel, Munera mea, quia hæc ipsa quæ mihi offeruntur, sunt dona et beneficia mea vobis a me collata, quemadmodum primo libro Paralipomenon David loquitur Deo: Tua sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Quæ præcepi ut offerrentur in templo, id est in atrio tabernaculi, in quo atrio stetit altare holocausti. Quamvis enim immolarentur spontanee, tamen locus fuit determinatus ex lege. Et magis honorasti filios28 tuos, quam me: quia permisisti eos impune mea violare præcepta in punctis prætactis, et partes sacrificiorum sacerdotibus deputatas voluisti eis dari; ea vero quæ mihi offerenda erant, non fecisti mihi offerri. Quamvis etenim Heli filios suos increpavit, non tamen ita districte, ut tenebatur, seu ut enormitas criminum eorum exegit. Ideo Glossa ait ex verbis Hieronymi: Coercuit et corripuit eos, sed lenitate seu mansuetudine paternali, non severitate et auctoritate pontificali. Ideo in iniquitate filiorum suorum damnatus est, videlicet in quantum ei juste imputabatur, quia non restitit eis, nec increpavit et castigavit ut debuit. Sicque etiam pro propria culpa punitus est, quia neglexit debitum sui implere officii. Ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei, id est, præcipuas partes sacrificiorum adhuc crudas assumeretis, faceretisque eas vobis laute et seorsum coqui contra legis præceptum: quod filii Heli fecerunt juxta præhabita, et patri eorum imputatur, quia non debite impedivit.
Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua, id est tu ipse et filii tui, et domus patris tui, id est cognatio Aaron, de cujus semine natus es, ministraret in conspectu meo, sacerdotale et etiam pontificale officium exsequendo in templo, usque in sempiternum, id est per omne tempus veteris Testamenti. Istud de summi sacerdotis officio potissimum dicitur. Quæritur ergo, ubi vel quando locutus sit Dominus, quod domus Heli fungeretur sacerdotio summo. Et apparet quod nullibi. Præceperat enim Dominus in Exodo et libro Numerorum, ut Aaron pontifex, et post eum primogenitus ejus Eleazar, sicque deinceps, pontifices essent.2930 Heli autem non fuit de stirpe Eleazari, sed ipsius Ithamar. Respondendum, quod in casu summum sacerdotium poterat et debebat devolvi ad filios Ithamar, et ita tunc factum est, et creditur id contigisse propter peccata posterorum Eleazari, qui in exsecutione pontificii sui valde negligentes fuerunt. Ideo, sicut hic legitur, Dominus dixit quod summum sacerdotium transferretur ab eis ad Heli filium Ithamar: et forte per aliquem Prophetam prænuntiavit hoc tunc, quamvis scriptum non sit. Non enim omnia scripta sunt.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me, id est, exigente justitia mea, non implebo illam promissionem, quæ sub conditione fuit intelligenda, utpote nisi peccando enormiter, obicem poneretis, sicut nunc posuistis. Sed quicumque glorificaverit me, mihi cum debita fidelitate et reverentia serviendo, glorificabo eum præmio copioso. Qui autem contemnunt me, id est, scienter et ex habitu pravo peccant, præsertim qui incorrigibiles sunt, et suis abutuntur officiis, erunt ignobiles, id est, confusibiliter disperibunt: et ipsa eorum iniquitas est ignobilitas maxima. Et interdum fit istud in vita præsenti, quamvis non semper: quia frequenter impii prosperantur et florent in sæculo isto, justi vero econtrario adversitatibus affliguntur.
C Dominus tamen ad litteram loquebatur potissimum de sacerdotibus illis legalibus, qui bene agendo, honorabantur in vita præsenti, Deo sic disponente.
Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, id est, potestatem et auctoritatem pontificalem tollam a te ac posteris tuis, et brachium domus patris tui, id est, tuam cognationem a patre tuo seu avo aut proavo procreatam, auferam de hac vita in juventute eorum. Ideo subditur: ut non sit senex in domo tua, id est in sobole tua atque domesticis. Translatio ista pontificii a domo Heli ad posteritatem Eleazari, facta est tempore Salomonis, qui Abiathar pontificem natum de Heli ejecit a pontificio, et tradidit illud Sadoc ex Eleazaro nato:31 sicque summum sacerdotium fuit reductum ad priorem originem. Et videbis æmulum tuum in templo in universis prosperis Israel: quoniam sub Salomone fuit mira prosperitas in Israelitico populo, et ingens honor pontificis, et hoc Heli vidit, et invidit, non personaliter, sed in sobole sua : quia Abiathar et filii ejus de sua dejectione et ipsius Sadoc promotione dolebant, invidiamque habebant nonnunquam, aut quidam eorum. Et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Hoc verificatum est per interfectionem filiorum Heli in juventute eorum ; per occisionem etiam sacerdotum quos Saul impie trucidavit, qui magna ex parte fuerunt de Heli et Ithamar. Verumtamen non auferam virum penitus ex te ab altari meo, id est, aliqui posterorum tuorum erunt in officio sacerdotum minorum : in quo et Abiathar post suam dejectionem a pontificio mansit; sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua : id est, hoc ipsum quod aliqui posterorum tuorum erunt in sacerdotali officio, erit ad afflictionem et desolationem ipsorum, quantum ad hoc quod videbunt se ita humiliatos et subditos his, quibus patres eorum aliquando præfuerunt; et magna pars domus tuæ morietur, quum ad virilem ætatem venerit : quod in sacerdotibus Nobe occisis a Saul videtur impletum. Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees : In die una morientur ambo, id est, per hoc scies vera esse quæ dixi, quod duo filii tui eodem die interficientur. Quasi dicat : De propinquo do tibi signum, quoniam te sene adhuc vivente, percipies eos ambos pariter interisse.
I Reg. xxii, 18.
III Reg. ii, 26; iv, 4.
I Reg. xxii, 18.
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet, id est, vivet, et suum implebit officium secundum meam voluntatem et intentionem. Loquitur autem Deus metaphorice de se, quasi de homine, dicendo, Juxta animam meam, quum ipse in sua natura sit simplicissima mens. Et ædificabo ei domum fidelem, id est, bonam et stabilem posteritatem ei concedam. Quidam exponunt ista de Christo, qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, cujus posteritas fuerunt sancti Apostoli et ceteri electi sacerdotes ac præsules evangelicæ legis. Cui expositioni non videtur consonare quod subditur : et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. Ideo alii exponunt ista de Sadoc pontifice justo, qui coram Salomone est fideliter conversatus plurimis annis. Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, id est, templum seu atrium ejus ingrediatur, non jam ad sacrificandum et orandum pro aliis, ut moris ac juris est sacerdotum, sed magis ad rogandum ut sacerdotes orent pro ipso, eisque offerat aliquid, quatenus deprecentur pro ipso. Ideo subditur : et offerat nummum argenteum et tortam panis, dicatque alicui sacerdotum : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, id est, ad vescendum de aliqua portione hostiæ Deo oblatæ, ad esum sacerdotum spectante, ut comedam buccellam panis, id est, modicum quid manducem. Potest quoque istud exponi de sacerdotibus inferioribus ex Heli descendentibus, qui ad pontificem habebant recurrere et aliquid ei offerre, ut oraret pro ipsis.
Ps. cix, 4.
Exod. xx, 5; Num. xiv, 18.
Præterea quæritur, cur tanta ultio per tot generationes inflicta est posteris Heli propter peccatum ipsius, quum alibi Dominus sæpius protestetur, se visitaturum peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem. Respondetur, quod pœnæ corporales vitæ præsentis, sunt medicinales, et ordinantur a Deo in bonum animæ patientium eas : idcirco non adversatur justitiæ, quod proles pro peccato parentis talia sustinet. Hi etiam posteri aliunde culpabiles erant : propter quod majora perpeti meruerunt, nec eis debebatur dignitas pontificalis ex lege aut jure successionis. Nam et ipsum Abiathar ejecit Salomon a pontificatu propter propriam ipsius Abiathar culpam, propter quam dixit ad ipsum, Filius mortis es. In talibus quoque casibus parentes puniuntur in pœnis et adversitatibus sobolis suæ, Deo sic ordinante.
III Reg. i, passim; ii, 35.
Exod. xx, 5; Num. xiv, 18.
III Reg. ii, 26.
Footnotes
-
Jer. II, 8. ↩
-
Rom. I, 21. ↩
-
Lev. m, 5, 11, 16. ↩
-
Lev. , 16, 17. ↩
-
Lev. iii, 5, 11, 16. ↩
-
Exod. xxviii, 40. ↩
-
1 Reg. xxii, 18. ↩
-
Lev. xii, 6. ↩
-
Eccli. XXVIII, 3, 5. ↩
-
I Joann. V, 16. ↩
-
Matth. XII, 31, 32; ↩
-
Lev. XVI, 29-34; XXIII, 27-32; ↩
-
Num. 7-11. ↩
-
I Tim. II, 4. ↩
-
II Petr. III, 9. ↩
-
Ezech. XVIII, 23. ↩
-
Eccli. XLV, 1. ↩
-
Marc. III, 29. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
Galat. I, 10. ↩
-
I Cor. X, 33. ↩
-
Prov. XXIX, 27. ↩
-
Judic. vi, 8-10. ↩
-
Exod. iv, 27. ↩
-
Exod. xxviii, 1 et seq. ↩
-
Num. xvii, 8. ↩
-
Lev. vii, 32-34, et 8. ↩
-
I Par. xxix, 14. ↩
-
Num. xx, 25, 26. ↩
-
Exod. xxviii, 1; ↩
-
III Reg. II, 27, 35. ↩
Chapter 6 of 52