Articulus 17
ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI : QUUM AUTEM IMPLESSET OMNIA VERBA SUA.
QUONIAM in præcedenti capitulo descripsit Evangelista mirabilem, supernaturalem et inauditam Christi doctrinam; deinde narrat præclara ejus miracula, soli divinæ possibilia potestati : quibus ostenditur doctor talium documentorum vere a Deo locutus, dum ei Deus ita testimonium perhibet, atque ad suæ confirmationem doctrinæ talia operatur; imo et ipse Christus verus Deus esse probatur, dum propria virtute, imperialique modo talia efficit signa.
Quum autem implessèt, id est, perfecte protulisset, omnia verba sua, præcedenti scripta capitulo, in aures plebis : distincte enim, facunde ac intelligibiliter loquebatur; quorumdam etiam audientium, non solum corporales aures implevit, sed et interiores instruxit, ita ut verba Dei fructuose hauserunt; intravit in Capharnaum. Primo tamen sanavit leprosum, ut Matthæus habet.1
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, hoc est, letaliter infirmabatur:2 fuitque paralyticus, secundum Matthæum; et de infirmitate illa obisset, nisi Christus impendisset ei suffragium. Fuit ergo moriturus, secundum causas inferiores, naturales et proximas, quia mortifera fuit ejus infirmitas: juxta quem modum quarto Regum legitur Isaias Ezechiæ locutus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives.34 Porro secundum causam superiorem, scilicet providentiam Dei, et virtutem pietatemque Christi, fuit curandus. Qui illi erat pretiosus, hoc est valde carus: ideo sollicitus fuit pro eo quasi pro filio, et quasi pro semetipso, implens illud Sapientis: Servus fidelis sit tibi quasi anima tua.5 — Denique centurio non est proprium nomen personæ, sed nomen dignitatis sive officii. Dicitur namque centurio, qui centum sub se milites habet: quemadmodum quinquagenarius, qui quinquaginta milites habet sub se; decurio, qui decem; quaternio, qui quatuor. Fuit autem iste centurio natione gentilis, et ab imperatore Galilææ præfectus in certis negotiis, vel ad ejus custodiam deputatus.
Et quum audisset de Jesu, id est famam Christi in sapientia, potestate, pietate et miraculis, et quod intrasset Capharnaum, misit ad eum seniores Judæorum in Capharnaum habitantium, rogans eum ut veniret et salvaret servum suum ab infirmitate. Dicunt aliqui, quod centurio non rogavit Christum ut veniret ad servum curandum, quia infra habetur quod dixit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum.6 Verumtamen, quia Evangelista manifeste hic ait quod rogavit Jesum ut veniret,
A
B
C
D potius reor quod primo rogavit ut Christus veniret, sed postea majestatem Christi profundius pensans, reputavit se ejus adventu indignum. Nec verbis Lucæ obviat, quod in Matthæo legitur centurio Jesum accessisse atque rogasse.7 Hoc namque fecisse asseritur, quia per suos amicos id fecit. Misit quoque seniores Judæorum, quum propter reverentiam Christi, tum ut per illos facilius exaudiretur, quia senes magis sunt honorandi et audiendi; tum propter magnitudinem causæ: pro magna etenim re rogavit, ideo magnos direxit legatos. Cur autem personaliter non accessit, ipsemet post pauca fatetur.
At illi quum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, id est diligenter, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc, id est servi curationem, illi præstes. Diligit enim gentem nostram. Forte ideo dilexit Judæos, quia vidit eos unius summi verique Dei cultores, et honestiori religioni deditos, quam gentiles quos novit; vel quia inter Judæos morando, didicit quanta beneficia Deus populo illi contulerat, et quod magni Sancti, videlicet Prophetæ ac Patriarchæ, inter illos fuerunt. Et synagogam ipse ædificavit nobis, id est, suis fecit ædificari expensis. Synagoga vero hic dicitur domus cultus divini: ad quam confluxerunt Judæi, non ad sacrificia offerenda, quia hoc extra Jerusalem non licebat, templo constructo et stante, sed ad orandum laudandumque Deum, et ad legendum ac audiendum libros legis ac Prophetarum. Has duas causas allegant hi seniores, tanquam dicant: Quum diligat gentem nostram, cujus tu membrum sive suppositum es, patet quod diligat te, debeasque eum diligere, tum quia te amat, tum amore populi tui. Rursus, quia tu ceteris religiosior es, propter hoc præcipue debes ei affectum atque effectum caritatis impendere, quoniam domum cultus divini construxit. Apparet quoque ex circumstantia hujus evangelicæ lectionis, quod centurio fuit effectus proselytus, id est ad Judaismum conversus, vel saltem idolorum relicta cultura, unius veri Dei cultor effectus, quia synagogam construxit Judæis : sicut nec jam aliquis ædificaret Christianis ecclesiam, nisi coleret Christum. — Quemadmodum autem Judæi tam sollicite rogaverunt pro centurione, ita et nos Christum in cœlis regnantem, sollicite orare debemus pro benefactoribus et amatoribus nostris, ac populi nostri, præsertim pro his qui cultum augent divinum, aut necessaria ad obsequium Dei ministrant.
Jesus autem ibat cum illis : non quia absens curare non potuit, sed ne servum visitare videretur despicere : sed et humilitatis daret exemplum et caritatis, ne et nos proniores simus visitare divites ægrotantes, quam pauperes, præsertim quum pauperes solatio atque subsidio magis indigeant. Hinc Christus ad filium reguli pergere recusavit, ut patet in Joanne. Insuper ivit cum illis, ne preces rationabiles seniorum videretur abjicere; et præsertim quia cor centurionis intuebatur: unde propter ejus fidem, humilitatem, devotionem, prudentiam, dilectionem, tam promptus fuit ei impertiri quod petiit.
Et quum jam non longe esset Jesus a domo centurionis. Secundum humanitatem quippe convenit Christo distare, appropinquare, transire localiter, qui ut Deus, nusquam deest, et omnia implet, imo ipsis illabitur essentiis rerum.8 Misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari, id est usque ad domum meam venire, ex quo accessu corporaliter possis lassari : quemadmodum apud Joannem legitur factum, quum dicitur Jesus fatigatus ex itinere.9 Non enim sum dignus ut sub tectum meum, id est in domum meam, intres, quia peccator sum, et aliquando idola colui. Sic et Petrus dicebat :10 Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : quia enim indignus sum tibi conjungi, non præsumpsi venire ad te. Sciebat quoque centurio, quod Judæi detestarentur communicare cum gentibus. Quoniam ergo vidit Christum cunctis Judæis tam præfulgentem in sanctitate, sapientia et virtute, putavit se ejus accessu indignum. Sed tantum dic verbo, id est præcipe, et sanabitur puer meus. In quibus verbis ostenduntur humilitatis profunditas, ac fidei magnitudo in centurione. Porro servum suum nominat puerum : vel propter dilectionem ad eum, juxta illud Ecclesiastici, Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua ;11 vel quia consuetudo est, tam in scriptis divinis, quam in modo loquendi multorum, ut servi pueri appellentur, quemadmodum in libris Regum loquitur David :12 Fuerunt vasa puerorum sancta.
Quæritur, quomodo centurio habuit tantam fidem de Christi dignitate atque potentia. Et respondendum, probabile esse quod audivit famam miraculorum Christi, et quam imperiose ac subito paulo ante curasset leprosum : forsitan etiam a Judæis audivit aliquid de adventu Messiæ ; et rursus, quomodo aliqui dicerent Jesum esse Messiam. Verumtamen, secundum Ambrosium et Bedam, potius ex inspiratione divina fuit in eo fides hujusmodi, sicut et ceteræ virtutes ipsius. Videtur quippe fuisse vir religiosus et bonus, quemadmodum de Cornelio centurione in Actibus fertur.13
Deinceps ostendit per locum a majori, quod Jesus solo imperio etiam absens posset sanare. Nam et ego homo14 sum sub potestate constitutus, imperatori, ac præsidi, tribunoque subditus, habens sub me milites centum potestati meæ subjectos ; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit : id est, uni militi jubeo, Perge illuc, alteri, Veni huc, moxque obediunt; et servo meo jubeo, Fac hoc, et facit, id est, quidquid ei præcepero, statim obtemperat. Post expressionem autem militum nominat servum, quia præter milites habebat et alios domesticos famulos, quemadmodum in Actibus legitur Cornelius centurio vocasse duos de domesticis suis, et militem, utique unum.15 Denique his verbis innuebat centurio, quod multo plus Jesus solo potestatis suæ imperio, aut etiam angelorum ministerio, posset sanitatem conferre, ita quod ægritudo eo imperante discederet, sanitasque accederet.
Quo audito, Jesus miratus est magnitudinem fidei et sapientiæ centurionis, quod scilicet Christi intelligeret majestatem. Quomodo autem in Christo fuerit admiratio, super Matthæum diffuse tractavi, et nunc breviter tangam.16 Itaque, qui in Christo non ponunt scientiam aliquam acquisitam, dicunt in eo non vere fuisse admirationem, quum juxta Damascenum, admiratio ex imaginatione subita oriatur. Christus autem, secundum istos, omnia ab exordio incarnationis, tam præterita quam præsentia ac futura novit, et intuebatur in Verbo, imo et per scientiam habitualem inditam seu infusam: ideo nil improvisum aut subitum fuit in ejus apprehensione. Sed quod miratus asseritur, intelligendum est quod habitum seu apparatum prætendebat mirantis, ita quod miratio fuit in signo et apparentia, non in anima, nec quoad stuporem de novo imaginantis: quæ apparentia non fuit inutilis aut deceptoria, sed fructuose rationabiliterque assumpta, quia ad hoc ut Christus doceret admirari debere fidem centurionis, aliorumque miram conversionem, et Judæorum incredulitatem. Hinc Beda ait: Quis in centurione fecerat ipsam fidem, nisi Jesus qui mirabatur? Sed etiam si alius illam fecisset, quid miraretur qui præscius erat? Quod ergo miratur Dominus, nobis mirandum esse designat. Omnes enim tales motus, quum de Deo dicuntur, non perturbati signa sunt animi, sed docentis magistri. — Alii ponentes in Christo scientiam acquisitam, dicunt quod fuit in eo vere miratio secundum istam scientiam, quia sic fuit in eo aliquid de novo cognitum, prius incognitum quoad istum modum habitumve sciendi, ex cujus apprehensione recenti admirabatur.
Et conversus, sequentibus se turbis dixit, convertendo faciem suam corporalem ad eas: Amen, id est vere, dico vobis, hoc est ad vestram instructionem, humiliationem ac utilem confusionem, quæ pœnitentiam parit, nec in Israel tantam fidem inveni. Hoc rursus difficultatem sortitur: non enim fides centurionis major fuit fide Virginis gloriosæ, aut Joseph sponsi ipsius; nec iterum major fuit fide Joannis Baptistæ et parentum ipsius, aut Simeonis et Annæ. Ad quod multipliciter respondetur: Primo, quoniam multitudo dicitur aliqua agere, vel non agere, quando principales, aut major pars ejus hoc agit, sive non agit. Quoniam ergo major pars et principales Judæorum fuerunt increduli, Christus ait se in Israel, id est populo Judæorum, tantam fidem non reperisse: imo quia credentes ex Judæis comparatione aliorum paucissimi erant, et quod modicum est, pro nihilo reputatur, Christus præfato locutus est modo; vel facilitate credendi, præfertur fides centurionis. Aliqui quoque affirmant, quod Christus sumit hic Israelem pro Synagoga, secundum quod illa a primitiva distinguebatur Ecclesia, ad quam præfati Sancti ac Christi discipuli pertinebant. Aliæ solutiones positæ sunt super Matthæum.17 Plane autem loquendo, apparet quod Christus nil aliud voluit dicere, quam quod in communi Israelitica plebe, seu populo illo communiter, non tantam invenerit fidem.
Et reversi qui missi fuerant a centurione domum ipsius, invenerunt servum qui languerat, sanum: quia ut in Matthæo habetur, centurioni locutus est Jesus, non utique ore ad os, sed per internuntios: Vade, et sicut credidisti fiat tibi.18 Et sanatus est puer in illa hora.
Moraliter, per centurionem exprimitur quicumque bonus prælatus, fidelisque princeps: cujus servus seu puer, id est quicumque subditus, spiritualiter infirmatur, turbatur, tentatur, ita ut nisi ei gratia Dei subvenerit, protinus morietur in anima, incidendo peccatum mortale, deinde æternam mortem gehennæ. Pro tali ergo infirmo et passionato sollicitetur qui præsidet; et si se ipsum censet ad orandum pro peccatore tali indignum, devotos et religiosos dirigat et inducat ad intercedendum pro languido. Tuncque Salvator videns prælati seu principis fidem, humilitatem et caritatem, intercessorum quoque instantiam, gratiose succurret. — Rursus, per centurionem intelligitur intellectus, cui centum milites, hoc est universitas bonarum ac fortium meditationum atque affectuum, parent, dum ad ejus imperium oriuntur et conquiescunt. Qui, dum vires animæ habuerit reformatas, dicit huic cogitationi, affectioni seu actioni, Veni, et venit, quia ad ejus præceptum, cogitatio seu affectio vel actio bona sibi inest, adsistit, cohæret ; alteri vero dicit, Vade, et vadit, quia nunc uni actioni virtuosæ, nunc alteri oportet insistere. Unde sæpe bonæ cogitationi seu actioni virtutis unius jubendum est ut alteri cedat. Inordinatis vero actibus interioribus et exterioribus jubendum est ut recedant. Porro, servus languens et paralyticus moriturus, est appetitus sensitivus vehementer infectus, et passionibus, nisi Christus auxilietur, subdendus : pro cujus reformatione orare debet intellectus, et seniores Judæorum ad orandum transmittere, id est confessiones propriæ culpæ ac laudis divinæ, quarum merito Christus opem impendet. — Postremo, si centurio tantam caritatem, humilitatem, conatum, sollicitudinemque monstravit, pro sananda corporali ægritudine servi, quanto amplius oportet prælatum et patrem, pro curandis vitiorum languoribus in subditis seu filiis suis hæc agere? Aliam moralitatem posui super Matthæum.
Et factum est deinceps, id est post sanationem servi centurionis, quamvis non immediate post illam, sicut ex aliis Evangelistis probatur, ibat Jesus in civitatem quæ vocatur Naim : quæ fuit civitas parva, duobus milliaribus distans a monte Thabor, secundum Bedam. Et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Quotidie etenim crevit fama et magnificentia Christi, ita quod frequenter multa millia comitabantur eum : et diversis ex causis diversi secum pergebant, ut dictum est. Maxime tamen confluebant ad eum propter incomparabilem excellentiam atque frequentiam ejus in faciendis miraculis : quia per miraculosos effectus cor hominis maxime attrahitur, concutitur, vincitur et movetur. Quum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur, filius unicus matris suæ ; et hæc vidua erat ; et turba civitatis Naim multa fuit cum illa, pergente ad sepelitionem filii sui. Narrat autem S. Lucas tam distincte rem istam ad majorem veritatis certificationem.
Quam quum videret Dominus oculis corporalibus ac interioribus, et benignissimo compassionis affectu. Attende quod in Scripturis non solet quis absolute Dominus appellari, præsertim a Sanctis, nisi verus Deus, qui per Isaiam testatur : Ego Dominus, hoc est nomen meum ; et in Psalmo : Dominus nomen illi. Quoniam ergo Evangelistæ, præsertim Lucas, Christum frequenter Dominum nominant, insinuant quod ipse verus sit Deus. Misericordia motus super eam, hoc est, viduæ compatiens.1920
Fuerunt namque multæ atque fortissimæ rationes compatiendi viduæ illi : Primo, quia in maximo fuit constituta dolore propter mortem unici filii sui. Quemadmodum enim nil carius unico filio, sic dolor de morte ipsius intentissimus exsistit. Propter quod in Jeremia habetur : Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum.21 Zacharias quoque : Dolebunt super eum, scilicet Christum, sicut doleri solet super unigenitum.22 Secundo, quoniam talis amor ad unicum filium maximus consistit in vidua : quia viri est destituta solatio, idcirco dolor ejus de unigeniti morte vehementissimus est. Tertio, quia vidua est persona multum miserabilis, quemadmodum orphanus, et pupillus, ac peregrinus, et pauper. Ideo fertur in Psalmo : Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet ;23 et in Deuteronomio : Dominus Deus vester facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum;2425 itemque in Ecclesiastico: Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et a maxilla ascendunt usque ad cœlum? Hinc crudelibus judicibus Isaias improperat: Causa viduæ non ingreditur ad eos. Hinc itaque Christus misericordiæ visceribus ineffabiliter affluens, misertus est viduæ huic de unici filii amissione: præsertim quum et ipse unicus esset suæ dulcissimæ filius Genitricis, et sciret quantum diligeretur ab ea, et quantum de futura sua morte et passione illa esset contristanda, ploratura et affligenda. Quarto, quoniam filius viduæ in adolescentia sua fuit defunctus, ideo plus fuerat condolendum. Adolescentium enim mors miserabilior est, quia in flore ætatis suæ fuerunt, et cum grandi labore ac sollicitudine parentum ad istam ætatem perducti sunt. Insuper adolescentes solent esse ad mortem minus dispositi, quoniam homines in illa ætate consueverunt esse lasciviores, instabiliores et minus experti. Propter quod in Ecclesiaste Salomon loquitur: Adolescentia et voluptas, vana sunt. In Proverbiis quoque profitetur, quod via viri in adolescentia sua sit sibi ignota.
Dixit illi viduæ desolatæ verbum bonum, verbum consolatorium: Noli flere, quia causa fletus jam tolletur a te, et causam copiosam gaudendi habebis, tanto majorem quanto inopinatiorem. Et accessit, et tetigit loculum, hoc est repositorium exanimis corporis. Hi autem qui portabant, steterunt, sperantes quod Jesus non frustra talia diceret, sicque accederet. Et ait: Adolescens, tibi dico, hoc est, divina ac propria potestate omnipotenti præcipio, surge, id est revivisce, et signa vitæ ostende surgendo ac ambulando. — Quæritur, cui Christus dixit, Surge: quando enim verbum hoc protulit, adolescens adhuc mortuus fuit, ergo non fuit tunc adolescens. Et respondendum, quod in Scripturis multoties ponitur pars pro toto, et totum pro parte, quemadmodum in Joanne legitur: Ibi, videlicet in sepulcro, posuerunt Jesum; et Maria Magdalene ait, Tulerunt Dominum, scilicet de monumento. Ita et Christus nomine adolescentis intelligere potuit corpus ejus, cui jussit iterum animari, seu vivificari; vel animam ejus, cui jussit corpori rursus uniri; vel utrumque, quamvis separatim ab invicem, jubens illud conjungi. Et resedit qui erat mortuus, hoc est, protinus revixit, seque erexit, ac sedit super instrumentum quo portabatur, et cœpit loqui, in signum quod vere revixit. Et dedit illum matri suæ, hoc est, assignavit eum suæ matri viventem, ut cum eo læta rediret ad domum: quemadmodum Elias suscitato filio viduæ, dixit, En vivit filius tuus, ut legitur in libris Regum. Similiter egit et Eliseus, quum filium Sunamitis suscitasset.26 Denique, sicut alii infirmi a Christo curati, mox plenarie restituti sunt sanitati ac robori naturali, ut patet de paralyticis, quibus curatis, statim præcepit proprios lectos deferre; sic credo quod adolescens hic suscitatus, statim sanus et fortis processerit. Opera namque Christi perfecta fuerunt, quemadmodum Moyses in Deuteronomio testatur: Dei perfecta sunt opera. Hinc creditur Christus adolescentem istum, etiam spiritualiter suscitasse, hoc est a vitiis emundasse, si quæ habuit. Quod si in mortali peccato discessit, magnificentior fuit suscitatio ista, eo quod animam de pœnis inferni abstraxit: ad quas tamen tunc nondum absolute adjudicatus fuisset.
Accepit autem omnes timor, hoc est, universos qui istud conspexerunt miraculum, timor invasit. Qualis fuerit iste timor, et de causis ejus, patet ex dictis. Non enim fuit directe et proprie timor afflictivus, et desolationem inducens, sed fuit timor admirationis ac reverentialis, consolationem et grandem jucunditatem habens admixtam. Et magnificabant, id est, magnum, gloriosum, potentem Deum esse profitebantur, quia ex effectu tam miraculoso, supernaturali et inclyto, omnipotentiam Dei pensabant, laudabant et honorabant. Unde et gratia miraculorum, sicut et cete-
Eccli. xxxv, 18, 19.
Is. 1, 23.
Eccle. x1, 10. Prov. xxx, 18, 19.
14
Joann. xix, 42. Ibid. xx, 13.
15
III Reg. xvii, 23.
IV Reg. iv, 36.
Marc. vi, 9; Luc. v, 24; Joann. v, 8.
Deut. xxxii, 4.
16 ræ gratiæ gratis datæ, ordinantur ad aliorum utilitatem, videlicet ædificationem eorum in fide atque reverentia Dei, sicut ait Apostolus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.27 Denique, in isto miraculo modus agendi mirabilior fuit quam opus, quod scilicet Jesus tam imperialiter ac repente fecit hoc signum. Non enim Elias aut Eliseus taliter mortuos suscitaverunt, sed instanter orando, et super defunctos procumbendo.28
Dicentes: Quia, id est quod, Propheta magnus, hoc est magnæ sanctitatis et potestatis, surrexit in nobis, id est, inter nos apparuit ac præfulsit. Quamvis etenim nondum putarent Jesum esse Deum, non tamen dubitabant quin divina virtute fecisset hoc signum: ideo Deum principaliter collaudabant, Jesum vero tanquam Dei ministrum, per quem et cujus sanctitate ac meritis, Deus fecisset tantum prodigium. Porro per Prophetam magnum, aliqui putant eos intellexisse Prophetam de quo per Moysen Dominus dixit:29 Prophetam suscitabo eis de fratribus eorum tanquam te. Sed hoc litteraliter de Christo prædictum est, ut ipsemet docet. Aut ergo illi Judæi scripturam illam intellexerunt de Christo prænuntiatam: quo dato confessi sunt Jesum esse Messiam, quemadmodum Samaritani apud Joannem, dicentes, Quia hic est vere Propheta qui venturus est in mundum;3031 aut de alio aliquo præcipuo vate: et sic non intendebant asserere quod Christus esset Messias. Potius tamen reor, quod nomen Prophetæ sumpserunt communiter, intendentes quod Christus esset magnus Propheta, quemadmodum Elias et Eliseus ac alii quidam fuerunt. Unde et alio loco, quum quæreret Christus a discipulis, Quem dicunt homines esse Filium hominis?32 responderunt: Alii Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, etc.
Et quia Deus visitavit plebem suam, hoc est, misericorditer fecit cum populo Judæorum, mittendo eis tam magnum Prophetam, tanta quoque beneficia impendendo plebi suæ per illum. Cur autem populus
A Judæorum specialiter dictus sit populus Dei, dictum est plenius.
Postremo, Christus suscitavit tres mortuos corporaliter: per quorum suscitationem designatur triplex hominum genus spiritualiter mortuorum in anima, quos suscitat spiritualiter. Suscitavit enim filiam archisynagogi jacentem in lecto, atque in thalamo:33 per quam figurantur qui solo consensu peccati in anima mortui sunt, vel sola prava affectione, seu cogitatione, occultisve vitiis. Suscitavit et juvenem istum extra portam elatum: quo designantur peccatores qui processerunt in opus et publice peccant. Suscitavit et Lazarum jam sepultum: quo exprimuntur qui consuetudine vitiosa oppressi sunt, super quos puteus clausit os suum, hoc est, qui in profundum vitiorum prolapsi sunt, indurati in vitiis:34 de quibus in Jeremia habetur, Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.35
Præterea, convenienter Evangelista istud recitavit miraculum post descriptionem curationis servi letaliter infirmantis, ut isto illud confirmetur miraculo. Quamvis etenim servus ille veraciter, secundum naturalium processum causarum, fuerat de suo moriturus languore, ita ut ejus curatio æquivaluerit suscitationem defuncti; posset tamen perversus quis dicere, quod non fuit sic moriturus, et quod non fuit in Jesu potestas suscitandi defunctos. Sed hoc isto miraculo reprobatur. Nec dici potest, quod istud conflictum sit, quia toti Judææ constabat; et quando Lucas hæc scripsit, multi vixerunt qui illud viderunt. Nec ausus fuisset ista confingere: quia et tempore quo ista descripsit, Christiani ex paganismo conversi ardentissimi exstiterunt, et undique ad loca Terræ sanctæ ex maxima devotione multi eorum pergebant; nec dubium quin solliciti fuerunt ad inquirendum de veritate eorum quæ in Evangelio continentur, et si non ex incredulitate, tamen desiderio veritatis perfectius cognoscendæ.
Denique subditur: Et exiit hic sermo, hoc est rumor hujus miraculi, in universam Judæam de illo, videlicet Christo auctore tanti prodigii, et in omnem circa regionem, id est ad circumjacentes provincias, scilicet Tyri et Sidonis atque Samariæ.
Footnotes
-
Matth. viii, 2-5. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
IV Reg. xx, 1; ↩
-
Is. xxxviii, 1. ↩
-
Eccli. xxxiii, 31. ↩
-
vers. 6. ↩
-
Matth. viii, 5. ↩
-
Jer. XXIII, 24. ↩
-
Joann. IV, 6. ↩
-
Luc. V, 8. ↩
-
Eccli. VII, 23. ↩
-
1 Reg. XXI, 5. ↩
-
Act. X, 1, 2. ↩
-
Joann. IV, 47-50. ↩
-
Act. x, 7. ↩
-
Cf. in Matth. art. XVI, cir- ca finem. ↩
-
Cf. in Matth. VIII, 10. ↩
-
Matth. VIII, 13. ↩
-
Ps. LXVII, 5. ↩
-
Is. XLII, 8. ↩
-
Jer. VI, 26. ↩
-
Zach. XII, 10. ↩
-
Ps. CXLV, 9. ↩
-
Deut. x, 18. ↩
-
Art. XVI in fine. ↩
-
III Reg. xix, 19-21; ↩
-
1 Cor. xii, 7. ↩
-
IV Reg. iv, 33, 34. ↩
-
Deut. xviii, 15, 18. ↩
-
Joann. vi, 14. ↩
-
Joann. i, 38-44. ↩
-
Matth. xvi, 13, 14. ↩
-
Marc. v, 38-41. ↩
-
Ps. lxviii, 16. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
Chapter 18 of 51