Skip to the text

Articulus 19

EXPOSITIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI SEPTIMI:123 ROGAVIT AUTEM ILLUM QUIDAM EX PHARISÆIS, UT MANDUCARET CUM ILLO.

QUOD in fine præcedentis articuli Evangelista doctrinaliter dixit, jam exemplariter docet, videlicet sapientiam, quæ Christus est, a suis devotis justificari, ab aliis sperni. Rogavit autem illum, scilicet Jesum, quidam ex Pharisæis, cujus, ut infra dicitur, nomen exstitit Simon, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi, discubuit, id est, cum eo comedit. Christus totius humilitatis magister, omnisque perfectionis exemplar, nec cum publicanis propter eorum manifesta peccata, nec cum Pharisæis propter eorum latentia vitia, præsertim superbiam, nec cum divitibus, nec cum pauperibus, edere sprevit, in omnibus amans naturam, ut felicitatis capacem, atque ad Dei imaginem factam: simulque instruens nos ad perfectam humilitatem, ne quis nostrum incaute aliquem aspernetur aut vitet, nisi quantum docet seu jubet Ecclesia.

Et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix. Quæ fuerit mulier ista, aliquando inter expositores grandis disceptatio fuit; sed nunc sancta Ecclesia cum B. Papa Gregorio tenet, quod fuit Maria Magdalene. Idem asserunt Augustinus et Beda. Et quod verum sit, hoc non solum ex legenda beatissimæ Mariæ Magdalene, sed et ex Scripturis canonicis, puta ex Evangelio, evidenter ostendi super Matthæum.4 Unde non videtur de hoc amplius dubitandum, et quæ præfato loco conscripsi, jam non arbitror repetenda. — Rursus, de civitate est quæstio, in qua scilicet civitate istud quod nunc scribitur factum sit. Ad quod Beda respondet, quod in civitate quadam Galilææ; alii, quod in Jerusalem. Ait etenim Beda, Augustinum atque Gregorium sequens, quod Maria Magdalene bis unxerit Christum: semel et primo in urbe Galilææ, in medio evangelicæ prædicationis; secundo in Bethania villa Judææ, circa terminum prædicationis præfatæ, passione instante, ut alii recitant Evangelistæ.5

Iterum quæstio est, cur Lucas mulierem hanc non proprio explicet nomine, sed peccatricem appellet. Ad quod ex Marco evangelista patet responsio. Siquidem Marcus inquit: Surgens Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia:6 per quæ intelliguntur septem peccata mortalia, quibus fuit repleta. Quod etiam in principio sequentis capituli Lucas testatur, quod scilicet septem dæmonia fuerunt ex ea ejecta.7 Plures quoque Sanctorum insinuant eam actibus luxuriæ fuisse subjectam. Hinc quasi habituata atque abundans sceleribus appellatur peccatrix. Quæ etiam ideo sic vocatur, ut ejus exemplo ad pœnitentiam provocemur, desperatione et pusillanimitate non frangamur, divinæ misericordiæ fiducia inflammemur, quantumlibet vitiosi fuerimus. Insuper peccatricem eam jam appellat, quoniam emendatio ejus nondum innotuit aliis, sed ab omnibus adhuc reputabatur peccatrix.

Ut cognovit quod Jesus accubuit, id est, comedens fuit, in domo Pharisæi, attulit, id est, secum portavit, alabastrum unguenti.8 Alabastrum, secundum Bedam, est genus marmoris candidi variis coloribus intertincti, quod ad conservanda unguenta solet cavari, quia optime ea conservare dicitur incorrupta. Alabastrum ergo hic sumitur pro vase facto de hujusmodi marmore, in quo continebatur unguentum quo utebatur Maria tempore suæ vanitatis, pro corporis sui odore ac refrigerio atque mollitie.

Et stans retro secus pedes ejus.9 Considerando enim peccatorum suorum enormitatem, in tantum contempsit se ipsam, ut prorsus indignam se reputaret coram Christi facie apparere, ejus vultum adspicere, oculos ad eum levare: quemadmodum publicanus nec oculos audebat levare ad cœlum, sed percutiebat pectus suum, dicens:10 Deus, propitius esto mihi peccatori. Hoc et Maria hæc, etsi non verbis, tamen tota animæ corporisque dispositione ac gestu, dicebat. Sua quippe peccata, non verbis, sed rebus et fletibus confitebatur, paratissima utique ad oris confessionem; sed tunc talis confessio nondum fuit præcepta: Christus namque sacramentum Pœnitentiæ seu Confessionis primo instituit. Denique, quia publica fuit peccatrix, omnibus sua reputavit peccata satis aperta. Lacrimis cœpit rigare pedes ejus. O quanta, quam cordialis, intenta ac penetrativa fuit hujus compunctio, contritio, devotio mulieris, quæ non vocata coram tot discumbentibus est ingressa, omnibus conspiciendam se repræsentans, et tam uberrime coram eis se ipsam deplorans, quum tamen tantæ nobilitatis et opulentiæ esset ! Sed quia sua peccata clare advertit, digne pensavit, se ipsam profundissime humiliavit, ineffabiliterque contempsit. Idcirco, non solum non verebatur confundi, despici, irrideri; imo omnia ista optavit, ut Deo, quem ipsa inhonoravit, aliquam recompensationem honoremque faceret, dum sicut ipsa Deum maxime inhonoraverat per peccata, sic propter illius honorem recompensandum, se ipsam præbet maxime confundendam. Et capillis capitis sui tergebat.

Itaque, primo stetit post tergum Christi, deinde se pedibus ejus provolvit, lacrimis eos humectans. Ex Christi etenim prædicatione fuit inenarrabiliter inflammata, compuncta, et tota quasi in lacrimas resoluta, ipsumque Christum ardentissime cœpit diligere. Et quamvis contactu pedum Christi se judicaret indignam, tamen magnitudine dilectionis victa, se cohibere nequivit. Fervidus nempe amor nescit modum, mensuram non tenet, rationem non sequitur. Non tamen directe, reprehensibiliter aut irrationabiliter, sed superrationabiliter operatur, Sancti Spiritus sequens tactum, succensionem, et sursum actionem : propter quod communi lege non coarctatur.

Et osculabatur pedes ejus, ex dilectionis ardore sereno ac spirituali, et quasi gratias agens pedibus sanctis, qui corpus illud deferebant, per cujus os seu prædicationem ipsa fuit conversa. Præterea, quia pedes sunt inferiores corporis partes, ad eos audacius fiducialiusque accessit. Patet quoque ex his, quod nudis pedibus Christus incesserit. Et unguento ungebat, quia unguentum hoc refrigerativum fuit, et boni odoris, ac corporis delinitivum. Quemadmodum vero ait Apostolus, Omnis creatura Dei bona est, scilicet quantum ad id quod a Creatore naturaliter, pure, infiniteque bono, sortita est.11 Abutentibus vero aliquæ creaturæ sunt malæ, prout in libro Sapientiæ legitur :12 Creaturæ factæ sunt in laqueum pedibus insipientium. Igitur

Maria Magdalene creaturis quibus fuit abusa, videlicet propriis membris ac aliis rebus, orsa est bene uti in Christo. Oculos namque, quibus vagissime et lascive fuit multos intuita, jam lacrimando afflixit; capillos, quibus se vane ornavit, ad deponendos pedum Christi pulveres immunditiasque protendit; labia, quæ aliis libidinose applicuit, pedibus Christi lacrimose impressit. Sic et unguento suo jam optime usa est, quo ante utebatur perverse.

Videns autem Pharisæus qui vocaverat eum, id est, Jesum ad convescendum invitavit : videns, inquam, quomodo mulier ista lacrimis suis pedes Christi rigaret, capillis tergeret, oscularetur, ac ungeret, ait intra se, id est cogitavit, dicens, verbo mentali, quod est mentis conceptus, ex quo verbum vocale procedit : Hic, id est Jesus iste quem invitavi. Aspernanter sic cogitavit, indignans Christo quod se a peccatrice sic contrectari permitteret. Unde, sicut interdum ex indignatione non exprimimus nominatim eum de quo loquimur, verbo vocali, quemadmodum Judæi tempore passionis dixerunt de Christo, Hunc invenimus subvertentem gentem nostram;13 et rursus, Non hunc, sed Barabbam :14 sic aliquando cogitando de aliquo, dedignamur eum interiori verbo nominatim intus exprimere, sed per commune aliquid eum notamus. Si esset propheta : cujus est ex revelatione divina intueri secreta. Itaque, Si esset propheta, ut multi existimant, et ipsemet innuit, sciret utique, Deo revelante, quæ determinate ac nominatim, id est quæ persona, et qualis in conversatione, seu quam spernenda ac vilis, est mulier quæ tangit eum, pedes ejus lavando, tergendo, osculando, ungendo, quia peccatrix est, id est magna et inveterata prævaricatrix. — Aliquando in Scripturis peccator sive peccatrix vocatur, quicumque peccavit, etiam si solum venialiter fuerit peccans et pœnitentiam egerit : imo dato quod nunquam actualiter peccaverit atque ab omni culpa immunis sit, sed originali peccato quandoque fuit obnoxius. Aliter verificari non posset quod scriptum est : Nemo mundus a sorde, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram.15 Et nihilo minus constat quod infantes baptizati omni careant macula culpæ, et morientes mox evolent. Chrysostomus quoque in homilia ait de Joanne Baptista, quod fuit peccator. Interdum magis proprie fertur peccator, qui mortaliter est transgressus, quamvis pœnituerit, et absque mortali sit. Sic Paulus non solum peccatorem, sed et peccatorum primum se nominat.16 Propriissime vero peccator asseritur, qui in mortalibus vitiis jacet scienter, præsertim qui diu et animo indurato sic permanet : sicque Pharisæus Mariam hanc nominat peccatricem, insinuans se peccatorem non esse.

Porro, in verbis istis mentalibus fuit hic Simon multipliciter errans et peccans : Primo, temerarie judicando, quia tam Christum quam Mariam judicavit culpabilem in hoc facto. Secundo, vitiose indignando, quia tam pœnitenti mulieri, quam suscipenti miserentique Christo, fuit indignatus. Tertio, culpabiliter reprehendendo : nam Mariam hanc de actu pœnitentiæ, et Christum de actu misericordiæ, quasi de vitiosis actibus reprehendit. Quarto, dupliciter mentiendo : non enim consequens est, ut si quis sit propheta, propterea sciat omnia aliorum secreta ; nec ista Maria, quando hæc egit, fuit peccatrix, secundum Pharisæi intentionem, imo jam per cordialem contritionem fuit justificata, fuitque amore divino succensa.

Sed, ut ait Gregorius, vera justitia habet compassionem; falsa, indignationem. Unde si Maria hæc Pharisæi se pedibus prostravisset, eam fortasse calcibus repulisset. Et ecce usque in præsens, multi huic Pharisæo sunt similes : qui non obstante quod ipsi fuerunt vel sunt peccatis, defectibus, passionibus squalidi, pleni ac lacerati, aliis tamen peccantibus mox immisericorditer indignantur, detrahunt et illudunt, non condolent, nec succurrunt, non pensantes illud Apostoli :17 Qui stat, videat ne cadat ; et rursus : Fratres, si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis ;18 itemque : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.19 Isti sunt imperfecti, inanes et leves, qui quum modicum quid justitiæ et virtutum inceperint, statim fatue gloriantur, derisibiliter extolluntur, alios aspernantur : qui si vere illuminati, sapientes, virtuosique essent, aliis caritative compaterentur, consilio atque auxilio suffragarentur. Hinc dicit

Gregorius : Necesse est, ut quum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate seu vitiis defleamus, quia in similibus aut lapsi sumus aut labi possumus. Itaque propriam infirmitatem semper pensemus, omnique peccanti cordialiter condoleamus, pensantes quod nos quoque, aut tantum aut gravius caderemus, seu lapsi essemus, nisi divina pietas misericorditer adfuisset atque adesset. Si ita egerimus, vere sapientes misericordesque sumus, et fiet in nobis quod

Christus promisit :20 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Propter quod monet Apostolus : Considera te ipsum, ne et tu tenteris.

Et respondens Jesus, non verbis vocalibus, sed mentalibus, seu cogitationibus Pharisæi. Per quod ostendit se plus quam prophetam, cordis cogitationes intuendo, pandendo, ac instruendo : quum cogitationes affectionesque mentis inspicere, Deo sit proprium, nec Prophetis id competat, nisi ex revelatione divina ; dixit ad illum, puta ad Simonem : Simon, habeo tibi aliquid dicere. Ecce Christus Pharisæum reprehensurus, quam dulciter eum familiariterque affatur, et nomine proprio exprimens eum, facit intentum : ad innuendum quod qui alium corripere cupit aut habet, pie ac mititer hoc facere debet, dummodo per hujusmodi increpationem alter valeat emendari. Ideo scriptum est : Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me.21 At ille ait : Magister, dic.

Deinde Christus proponit paradigma sive parabolam, quæ secundum sensum superficialem, difficultatem non habet, ut patet in textu; sed mystica ejus intelligentia pulchrior est. Est ergo parabola ista de quodam piissimo creditore et duobus pauperibus debitoribus, Christo dicente: Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque, id est, ambobus debita illa dimisit. Itaque per fœneratorem mystice designatur Deus omnipotens, liberalissimus dator omnis boni, et justissimus ultor omnis peccati: qui dicitur fœnerator duplici ratione: primo, quoniam pro culpa pœnam exigit et infligit, imo pro culpa temporali supplicium æternum; secundo, quia pro donis naturæ et gratiæ quæ nobis largitur, exigit bonum usum illorum, et gratiarum actionem, atque profectum a nobis.

Porro, secundum hanc duplicem causam cur Deus fœnerator vocatur, debitores dupliciter possunt intelligi. Si enim ob primam causam Deus fœnerator dicatur, per debitores intelligendi sunt peccatores, qui pro suis excessibus tenentur satisfacere Deo, seu debitas luere pœnas. Unde per debitorem quingentorum denariorum accipiendus est, qui valde graviter multipliciterque Deum offendit; per debitorem vero quinquaginta denariorum, qui minus peccavit. Isti debitores unde reddant non habent, quoniam viribus suis absque gratia Dei satisfacere nequeunt aut absolvi, et præsertim non habent unde satisfaciant Deo pro pœnæ debito infinitæ. Sed Deus donat, id est indulget utrisque, dum veniam poscunt et quod in ipsis est faciunt: imo interdum ex sua pietate immensa totaliter ac gratiosissime prævenit eos et excitat ad se ipsum, ut patet in Paulo apostolo.22 Rursus, Deus donat istis utrisque, id est, gratuitum gratiæ donum infundit, quia sine gratiæ dono non fit culpæ remissio aut justificatio, dicente Apostolo:23 Justificati gratis per gratiam ipsius. — Si autem propter secundam rationem Deus fœnerator vocetur, per debitores intelliguntur, qui varia Dei beneficia sunt sortiti: et per debitorem quingentorum nummorum, qui multa majora; per alium, qui minora. Isti non habent unde restituant, id est, Deo dignam vicissitudinem reddere nequeunt, nec satis regratiari seu obsequi, præsertim pro eo quod unigenitus Dei Filius tanta pro eis assumpsit, fecit, ac pertulit: et tamen, si pro posse Deo humiliter regratientur ac fervide obsequantur, benignissimus Deus humani generis sciens imbecillitatem ac insufficientiam, non solum non despicit eos propter imperfectionem eorum, sed etiam donat, id est, dona gratiæ et varia beneficia sua auget in eis. Habenti enim, id est de eo quod accepit gratias referenti, dabitur, et abundabit.24

Deinde Christus volens concludere Pharisæum ex sui ipsius responso, interrogat eum: Quis ergo eum plus diligit? id est, quis duorum debitorum fœneratorem, imo condonatorem illum, plus diligere obligatur? Respondens Simon, dixit: Æstimo. Sobrie loquitur Pharisæus, timens ex propriis verbis convinci a Christo, cujus sapientiam noverat esse magnam. Quia is cui plus donavit, id est, qui majorem indulgentiam aut beneficentiam est adeptus. Ille quippe ceteris paribus plus amare tenentur, quia plus datum est ei. Quanto enim quis ab aliquo majora consecutus est bona, veniamve majorem, tanto plus habet illum diligere. Et istud præcipue verum est et contingit in rebus humanis, ubi amor frequenter causatur ex præcedentibus donis: ideo amor major, ex donis procedit majoribus. At ille dixit: Recte judicasti, id est, verum a falso rite discrevisti, veritatemque affirmasti. Itaque hoc Christi exemplo, approbanda est veritatis prolatio, a quocumque sit pronuntiata, nec ex odio seu vilipensione personæ debemus veritati ab ea prolatæ, aut æquitati ab ea peractæ, contradicere aut reniti, ut moris est hominum passionibus subjectorum.

Deinceps Salvator parabolam hanc applicat ad propositum seu intentum. Et conversus ad mulierem. Hoc de duplici conversione verificatur. Præfatis namque verbis prolatis, Christus faciem suam corporalem situaliter convertit ad mulierem, retro secus pedes suos stantem, vel potius jacentem atque prostratam, illos tergendo ac osculando. Spiritualiter quoque se convertit ad eam, per respectum mentis suæ piissimum, et majorem gratiæ infusionem. Nam et ante sic converterat se ad ipsam, dicente Gregorio: Quid miremur, fratres, Mariam venientem, an Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? Sed ut verius fatear, et trahentem dicam et suscipientem. Ipse enim ad pœnitentiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris. Dixit Simoni: Vides hanc mulierem? id est, adspicere et considerare merito debes personam et facta hæc ejus. Unde et Christus notanter ait, Hanc mulierem, quasi dicat: Attende feminam istam valde notabilem, cujus gesta hæc sunt consideratione dignissima, quum ipsa sit pœnitentiæ forma, peccatorum exemplar, et spei electionisque vasculum, in quo sicut prius abundaverat culpa, ita abundat nunc gratia.25

Intravi in domum tuam, invitatus a te: ideo curialiter, caritative, atque hilariter a te suscipi debui: quum tamen ita factum non sit, saltem tam perfecte ut decuit. Nam aquam pedibus meis non dedisti, id est, pedes meos aqua, quæ in promptu est, nec lavisti, nec lavari fecisti: quum tamen hoc de jure vel consuetudine hospitalitatis exsistat; et Christo præcipue fieri debuit, qui nudis pedibus pergens, pedes frequenter habuit lassos, pulveratos, afflictos. Hinc in Genesi leguntur Abraham et

Lot dixisse ad angelos, quos homines existimabant:26 Lavate pedes vestros. Et rursus, Laban legitur dedisse aquam ad lavandum pedes camelorum et virorum qui cum Abrahæ servo advenerant.27 Hæc autem: quam Christus nominatim non exprimit, non ex ejus aspernatione, sed appretiatione, et quia prædemonstrabilis fuit in pœnitentiæ actione, et exempli ostensione, ceterisque actibus, quæ Christus tam diligenter enumerare dignatur; lacrimis rigavit pedes meos: quum tamen lacrimæ ab interiori trahantur, nec ita habeantur in promptu, et pretiosus sint humor: quo patet, quod valde excellat te circa me, qui mihi nec aquam ad pedum ablutionem dedisti. Præterea, quam beata sit pia lacrimarum effusio, pandit Chrysostomus, dicens: Sicut ubi vehemens imber prorumpit, fit serenitas, sic lacrimis effusis, oritur et apparet mentis tranquillitas, et perit caligo reatuum; et sicut per aquam et Spiritum, sic per lacrimas et confessionem denuo mundamur. Et capillis suis tersit: quo claret, quantum nunc crinium suorum pristinum contemnat ornatum, quæ pedum immunditias abstergit per eos, quum tamen feminæ in decore compositioneque crinium soleant præcipue gloriari.

Osculum mihi non dedisti; hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos: quo innotescit, quod magis caritative atque humilius habuit se ad me quam tu, qui nec oris osculum mihi dedisti: quod pacis et amicitiæ signum est; et fieri consuevit in primitiva Ecclesia in mutuo Christianorum occursu et salutatu, congruo loco et tempore. Propter quod Paulus sæpe in suis scribit epistolis: Salutate invicem in osculo sancto. Nam et Christus discipulos suos ad se redeuntes, seque salutantes, in osculo sancto suscipere consuevit.282930313233 Propter quod instante passione, proditor loquebatur: Quemcumque osculatus fuero, ipse est. Unde patescit, quam plenissima dilectione Christus amaverit naturam humanam, hominumque personas. Hæc autem de osculo spirituali, quod ex vera et interna dilectione emanat, sunt intelligenda. Porro, sicut amor carnalis totaliter vitiosus et fœdus est, ita et osculum ex eo progrediens.

Oleo caput meum non unxisti, quum tamen nudo capite sim incedens, et oleum tale quale mihi femina hæc impendit, mihi sit congruens; hæc autem unguento unxit pedes meos, quum tamen pedes sint capite, loco et dignitate inferiores : quo patet, quod ipsa magis appretiata sit pedes meos, quam tu caput meum.

Ex præinductis Christus concludit : Propter quod, id est, quia tam caritative, reverenter atque humiliter se habuit circa me, dico tibi : Remittuntur ei peccata multa, id est, universa ejus peccata, quæ multa sunt, remissa sunt ei a me auctoritative, secundum quod Deus sum, et ministerialiter, secundum quod homo sum : peccata nempe mortalia, quantum ad culpam pariter remittuntur; quoniam dilexit multum : fervor enim dilectionis, est spiritualis ignis peccata consumens. Propter quod Salomon protestatur :34 Universa, inquiens, delicta operit caritas. Ideo Petrus hortatur : Ante omnia, inquiens, mutuam caritatem in vobis continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.35

Circa hæc oritur difficultas. Supra enim asseruit Christus, ideo quemquam plus diligere, quia plus condonatum est ei; hic vero infert oppositum, dicens quod ideo dimissa sunt huic multa peccata, quia multum dilexit : unde in parabola innuit, quod magnitudo remissionis et veniæ, seu donum, sit causa magnæ dilectionis; nunc vero affirmat, quod amor sit causa doni, et magna dilectio causa magnæ remissionis. Præterea, si ideo dimissa sunt ei peccata multa quia multum dilexit, apparet quod dilectio, imo et magna dilectio, remissionem peccati præcedat : sicque in eodem erunt peccatum mortale et caritas.

Ad ista est respondendum, quod dupliciter dicitur peccatum dimitti, videlicet quantum ad culpam, et quantum ad pœnam. Christus autem nunc loquitur de remissione peccati quantum ad pœnam : et hanc remissionem præcedit et efficit magna dilectio, non obstante quod ex remissione majoris culpæ major oriatur dilectio, quantum ad actum amandi, loquendo de una atque frequenti causa dilectionis majoris, et ceteris paribus. Frequenter enim contingit, quod qui gravius peccasse se recordantur, ferventiores fiant, et Deo plus regratiantes, atque instantius pœnitentes ac obsequentes, dicente Apostolo :36 Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia. Non tamen est consequens, nec Christus vult dicere, quod semper plus diligant, aut gratiam possideant ampliorem, quibus plura sunt condonata peccata. Non enim latro crucifixus cum Christo, et veniam consecutus, ferventior factus est Petro, Joanne, aut Jacobo, nec aliquis horum Virgine gloriosa, cui nullum actuale peccatum unquam remissum est : quia non sola peccati remissio, aut doni receptio, causat et auget amorem, præsertim loquendo de divino amore, qui interdum ex sola Dei bonitate quibusdam perfectior intentiorque præstatur. Unde Christus nunc loquitur de causa amoris, et ejus effectu, prout ad suum congruebat propositum, ad reprimendum Pharisæi errorem.

Aliqui vero ad ista aliter responderunt, dicentes quod quædam est dilectio remissionem culpæ præcedens, et quædam hanc sequens : quia in justificatione impii tria sunt, scilicet primariæ gratiæ infusio, utpote fidei, spei et caritatis, cordis quoque contritio, et culpæ remissio. Et quamvis hæc tria simul sint tempore, non tamen causalitate. Nam infusio gratiæ est causa contritionis, et contritio est causa remissionis culpæ. Itaque patet, quod primaria dilectio præcedit remissionem peccati. Est autem et alia dilectio, quæ sequitur culpæ remissionem. Quum etenim anima sentit se Sancto Spiritu adspiratam, creditque probabiliter culpam sibi a Deo dimissam, amplius diligit, et magis movetur ad bene agendum : et forte ista secunda dilectio est præcedentis augmentatio, causata ex consideratione remissionis præcedentium peccatorum. Ergo de primaria dilectione intelligitur quod dicitur, Remittuntur ei peccata multa; de secundaria autem locutus est Pharisæus, Æstimo quia is, scilicet plus diligit, cui plus donavit. Constat igitur, quod Maria seu quilibet pœnitens, dilectionem Dei primariam et gratiam prius habuit quam remissionem peccati, non prioritate temporis, sed causalitatis, præsertim in genere causæ formalis, quum naturaliter prius sit esse gratiæ, sicut et cujuslibet rei, quam suum agere : et ita prius est esse gratiæ, quam suum officium oppositum, puta peccatum expellere.

Denique huic dicto Gorræ concordat quod in prima secundæ asserit Thomas, quod justificatio passiva impii est motus ejus ad justitiam, quemadmodum passiva calefactio est motus ad calorem. Deinde ostendit quomodo ad justificationem hanc requirantur infusio gratiæ, et motus liberi arbitrii ad consensum acceptationemque gratiæ infusæ, et motus fidei, motus etiam caritatis, sine qua nihil meritorium exstat, itemque motus liberi arbitrii contra peccatum, renitendo ei et fugiendo hoc ipsum. Postremo exigitur remissio culpæ, quia per hoc motus justificationis completur, quod culpa remittitur. Asserit quoque Thomas, quod licet justificatio impii fiat in instanti, nihilo minus inter ea jam dicta quæ requiruntur ad eam, est ordo : ita quod naturali ordine prior est infusio gratiæ, deinde motus liberi arbitrii in Deum, seu in gratiæ acceptationem, tertio loco sequitur motus liberi arbitrii contra peccatum ; remissio autem culpæ est ultimum, quia ad ipsam totus motus ordinatur. Verumtamen ex parte hominis, prior est remissio culpæ, quam infusio gratiæ, secundum viam generationis. Oportet enim impedimentum auferri, ante introductionem oppositi. Hæc omnia S. Thomas circa finem præallegatæ Summæ, pulchre declarat : quæ ob prolixitatem vitandam omitto.

Deinceps ait Salvator : Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Hoc clare videmus, quod sæpe qui minus graviter deliquerunt, tardius confitentur seu convertuntur, et post conversionem remissius habent se, quam qui gravius peccaverunt : nam illi minus sibi indultum arbitrantur, et isti magis. Ob hoc tamen nullus audacius debet peccare, quia et verbum hoc Christi intelligendum est ceteris paribus, et ut frequenter, non autem simpliciter atque in omnibus. Non enim Maria Magdalene plus diligit Deum, quam benedicta Virgo Christifera : quamvis minus dimissum sit Virgini gloriosæ, imo nullum actuale peccatum dimissum est ei ; sed aliunde est ei major ratio diligendi Deum quam Magdalenæ. Alii quoque in innocentia sua persistentes, multo ferventius Deo deservierunt, quam multi præcipui peccatores conversi : sicut de sanctissimis Christi pueris Gregorio et Bernardo ac Thoma, aliisque innumeris, certum est. Hinc ait Chrysostomus : Opus est nobis ferventi anima, quia nil impedit hominem fieri spiritualiter magnum. Nullus ergo in peccatis constitutus desperet, nemo virtuosus dormitet, nec vane confidat, sæpe enim meretrix præcedit eum ; nec injustus diffidat, possibile namque est eum primos superare.

Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi a Deo peccata tua universa. Larga enim Dei pietas veniam non dimidiat. Porro quod ait, Remittuntur, etc., si intelligatur de remissione quantum ad culpam, exponendum est, Remissa sunt, sicut prætactum est. Si vero accipiatur de remissione quantum ad pœnam, exponi potest per modum temporis præsentis : quia ut dicitur, in hac vice Christus indulsit Mariæ Magdalene peccata sua, quantum ad pœnas eis debitas, plene sive totaliter, propter ardentem ejus ad Christum amorem, et vehementem suarum horrorem culparum. Remissio quippe peccati mortalis, aut nulla est, aut totalis ; sed remissio pœnæ, communiter fit per partes, et non tota simul, secundum communem (ut tactum est) cursum, quamvis interdum fiat tota simul, ob caritatis ingentem ardorem, peccati ruborem, contritionis intentionem, confessionis humilitatem, vitiorum detestationem : quæ omnia fuerunt in Magdalena, quia etsi verbis non confitebatur, lacrimis tamen, suspiriis atque operibus hoc agebat ; nec tunc sacramentum Confessionis requirebatur.

49

Et cœperunt qui simul accumbebant dicere intra se, hoc est cogitare : Quis est hic qui etiam peccata dimittit? quasi dicant : Quam præsumptuosus est iste ! aut, Quomodo audet sic loqui? Quamvis namque Christus non dixerat, Remitto tibi, sed, Remittuntur tibi peccata; ipsi tamen hæc verba sic acceperunt, tanquam dixisset, Remitto tibi, etc. Frequenter enim Christus de se ipso, quasi de alio loquebatur in tertia persona. Advertebant quoque, quod peccata dimittere Deo sit proprium, qui ait per Isaiam, Ego sum qui deleo iniquitates tuas;37 et cui in libro Job dicitur :38 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Sed hæc non sunt contra Salvatorem, qui secundum quod Deus, dimittit peccata auctoritative, imo cum Patre et Spiritu Sancto unus est peccati dimissor; secundum naturam vero assumptam, relaxat peccata instrumentaliter, atque ut meritoria causa.

50

Dixit autem ad mulierem. Non enim respondit ad cogitationem illorum perversam, quia ut ait Gregorius, Cœlestis medicus ægros respuit quos de medicamine deteriores fieri videt. Verumtamen non sequitur, quod Christus non responderit illis, quamvis Evangelista non scribat. Multa siquidem fecit et dixit Salvator quæ nullus Evangelistarum conscripsit : imo eorum quæ operatus atque locutus est, pauca in speciali scripserunt, ut evangelica legenti volumina elucescit.39 Fides tua te salvam fecit, hoc est, merito fidei tuæ a peccatis tuis es liberata. Unde in Actibus Apostolorum fertur de Deo :40 Fide purificans corda eorum; et Paulus, Sine fide, inquit, impossibile est placere Deo.41 Nam fides est fundamentum principiumque virtutum, et per ipsam mens primo conjungitur Deo. Nec obstat quod paulo ante Christus asseruit, mulieri huic múlta esse dimissa peccata quia dilexit multum : ad eumdem equidem actum virtuosum, multæ concurrere possunt virtutes.42 Nunc quoque est mentio de fide formata, quæ dilectionem includit, et operatur per eam.

Vade, hoc est, a me discedens persevera, in pace pectoris, quousque inducaris ad pacem æternitatis; a vitiis quoque cessa, nec in pristinam vitiorum deordinationem labaris, sed Deo jugiter regratieris : quemadmodum ad Romanos ait Apostolus, Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum. Hæc est pax vera et bona, mentis in Deo tranquillitas, quam ad Galatas ponit Apostolus inter fructus Spiritus :4344 qua injusti non tranquillantur, juxta quod in Isaia legitur, Non est pax impiis, dicit Dominus.45

C Circa præhabita quæritur, quis plus amare et regratiari tenetur, innocens vel peccator conversus. Apparet quod innocens, quoniam donum innocentiæ majus est dono gratiæ restitutæ. Augustinus quoque fatetur : Multo ardentius diligere debes Deum, qui flagitiosis quæcumque mala dimisit, in ea te cadere non permisit. Oppositum apparet ex eo quod dixit Salvator, verba Simonis approbando : Cui plus donatum, hoc est, condonatum est, plus diligit; et cui minus dimittitur, minus diligit.

D Ad hanc quæstionem Thomas in secunda secundæ respondet, dicendo : Ubi major est gratia ex parte dantis, requiritur major gratiarum actio ex parte recipientis. Gratia vero ex parte dantis, dicitur major dupliciter : Uno modo, secundum quantitatem dati : et sic innocens Deo magis regratiari tenetur, eo quod donum innocentiæ majus sit dono gratiæ redditæ, ceteris paribus; est etiam donum innocentiæ magis continuatum, et incessabilius conservatum. Alio modo, gratia dicitur major, quia magis gratis tribuitur : et sic pœnitens magis regratiari tenetur. Eadem autem est ratio de amando magis aut minus. Aliqui etiam dicunt, quod innocens plus tenetur amare Deum et grates ei rependere ex commisso, sed pœnitens ex dimisso. Itaque, quoniam status innocentiæ, absolute loquendo, melior est statu pœnitentiæ, patet quod ceteris paribus, simpliciterque loquendo, innocens plus amare habet et sæum Judaicus populus, per Mariam vero regratiari.

Postremo, quomodo mystice per Phariconversa designetur gentilitas, B. Gregorius in homilia satis prosequitur.

Footnotes

  1. Ibid. iii, 30. ↩

  2. Joann. xv, 2. ↩

  3. Apoc. xxii, 11. ↩

  4. Cf. in Matth. xxvi, 7. ↩

  5. Marc. xiv, 3; ↩

  6. Marc. xvi, 9. ↩

  7. Luc. viii, 2. ↩

  8. Matth. xxvi, 6, 7; ↩

  9. Joann. xii, 1, 3. ↩

  10. Luc. xviii, 13. ↩

  11. 1 Tim. IV, 4. ↩

  12. Sap. XIV, 11. ↩

  13. Luc. XXIII, 2. ↩

  14. Joann. XVIII, 40. ↩

  15. Job xiv, 4,5, juxta LXX. ↩

  16. 1 Tim. 1,15. ↩

  17. 1 Cor. x, 12. ↩

  18. Galat. vi, 1. ↩

  19. Galat. vi, 2. ↩

  20. Matth. v, 7. ↩

  21. Ps. cxl, 5. ↩

  22. Act. IX, 1 et seq. ↩

  23. Rom. III, 24. ↩

  24. Matth. XIII, 12. ↩

  25. Rom. v, 20. ↩

  26. Gen. xviii, 4; xix, 2. ↩

  27. Gen. xxiv, 32. ↩

  28. Matth. xxvi, 48. ↩

  29. Rom. xvi, 16; ↩

  30. I Cor. xvi, 20; ↩

  31. II Cor. xii, 12; ↩

  32. I Thess. v, 26; ↩

  33. I Petr. v, 14. ↩

  34. Prov. x, 12. ↩

  35. 1 Petr. iv, 8. ↩

  36. Rom. v, 20. ↩

  37. Is. XLIII, 25. ↩

  38. Job XIV, 4. ↩

  39. Joann. XXI, 25. ↩

  40. Act. XV, 9. ↩

  41. Hebr. XI, 6. ↩

  42. Galat. v, 6. ↩

  43. Galat. v, 22. ↩

  44. Rom. v, 1. ↩

  45. Is. xlviii, 22; lvii, 21. ↩

Chapter 20 of 51