Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI OSEE PROPHETÆ.

VERBUM Domini quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel.1 Hucusque proœmium, prologus, ac titulus libri sequentis. In quo prologo declaratur nomen Prophetæ auctoris libri præsentis, nomen quoque patris ejus, et tempus prophetalium revelationum huic vati factarum : ut sit sensus : Verbum Domini quod factum est, id est sermo propheticus divinitus factus, seu revelatus ministerio angeli, quia ut Dionysius adstruit, propheticæ revelationes factæ sunt ministerio angelorum. Hic itaque sermo factus ad Osee filium Beeri (qui sermo in processu libri hujus describitur) est materia hujus voluminis, vel liber præsens, seu contentus libro præsenti. Estque sermo (id est sermones libro isto descripti, multi enim fuerunt atque diversis temporibus revelati) factus ad Osee in diebus Oziæ regis Juda, qui alio nomine dictus est Azarias, regnavitque in Jerusalem quinquaginta duobus annis.2 Quumque officium sacerdotale sibi temerarie usurpasset, thurificando in templo contra prohibitionem legis atque pontificis, mox percussus est lepra, et habitavit seorsum. Joathan vero filius ejus gubernavit palatium, et populum judicavit.3 Quæ omnia plenius scripta sunt secundo Paralipomenon et quarto Regum.

Cœpit itaque Osee vaticinari regnante Ozia, et exinde prophetavit sub tribus regibus sequentibus, scilicet Joathan, qui secundum Hieronymum super Isaiam, justissimus fuit, et sedecim annis regnavit;45 et Achaz filio Joathan, qui Achaz etiam sedecim annis regnavit, cujus iniquitates quarto Regum descriptæ sunt;6 et Ezechia, de quo quarto Regum habetur, quod ante eum non fuit similis ei, nec postea, quem constat viginti octo annis regnasse. Et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. Quemadmodum scriptum est quarto Regum, anno quintodecimo Amasiæ regis Juda patris prædicti Oziæ, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria quadraginta et uno annis. Fecitque malum coram Domino, incedens in peccatis Jeroboam filii Nabat Ephratæi primi regis Israel, seu decem tribuum : quarum regnum a præfato Jeroboam Ephratæo usque ad ultimum regem earum, dictum Osee, duravit annis ducentis et quinquaginta, secundum Hieronymum. Denique, anno vicesimo septimo Jeroboam filii Joas, de quo jam sermo, cœpit regnare Ozias : ex quo elucescit, quod iste Jeroboam et Ozias simul regnabant quatuordecim annis.

IV Reg. xviii, 5.

Ibid. 2. novem

Ibid. xiv, 23, 24.

Ibid. xv, 1.

C Ponit autem Osee propheta in titulo libri sui non solum reges Juda, sed etiam regem decem tribuum, quoniam utriusque regni populo prophetavit. Pauca tamen, secundum Glossam, loquitur duabus tribubus, scilicet populo Juda ac Benjamin. Sed quia Osee prophetavit non solum sub uno regum Israel, puta Jeroboam jam prædicto, verum et sub filio ejus, imo sub omnibus regibus Israel posterioribus, multis quoque annis post eos, cur non ponit in titulo nomina plurium regum Israel sub quibus prophetavit, sicut commemorat quatuor reges Juda? Dici potest, quod propter peccata et idololatriam eorum ipsos non exprimit. Sed huic responsioni objicitur, quod etiam Achaz atque Jeroboam idololatræ erant. Ideo dici potest, quod reges Israel non explicantur, quia gelio amicus commodat postulanti.7 Primus panis est purgatorius, quoniam lex saltem timore pœnæ retrahit a peccatis. Secundus, consolatorius, quoniam prophetia claris de Christo promissionibus consolatur præstolantes. Tertius, consummatorius, quia legis et Prophetarum eloquia Evangelium Christi consummat. Hæc insuper tria, videlicet legalis profunditas, prophetalis subtilitas, evangelica veritas, sunt quasi tria candelabra Ecclesiam illustrantia. Quemadmodum autem ad materialis domus perfectionem atque ornatum alia multa concurrunt, præter tria præfata, videlicet fenestræ, ostia atque solaria, sic ad spiritualis ædificii matris Ecclesiæ perfectionem ac decorem concurrunt præter prædicta, alia multa, videlicet apostolica documenta, de quibus jam tactum est.

Præterea S. Hieronymus in exordio explanationis duodecim Prophetarum testatur, paucos ante se exstitisse horum Prophetarum expositores. Affirmat tamen se vidisse ac perlegisse commentarios Apollinaris Laodicensis, qui propter nimiam suam brevitatem ad perfectam intelligentiam non perduxit. Origenes quoque, secundum quod refert Hieronymus, parvum super Osee scripsit libellum, in quo omnia quæ contra Ephraim dicit Osee, ad hæreticos refert. Pierius etiam et Eusebius Cæsariensis aliqua super Osee scripserunt. Insuper dicit Hieronymus, quod dum rogatu S. Paulæ esset Alexandriæ, vidit Didymum virum sui temporis eruditissimum, eumque frequenter audivit, atque rogavit ut in Osee scriberet commentarios. Precibus ergo Hieronymi acquiescens Didymus, tres libros super hunc dictavit Prophetam, quos Hieronymus lætabundus recepit.

Ego quoque nunc opus istud aggrediens, habeo expositionem Hieronymi, Bedæ quoque, qui pauca ponit, nisi quæ sumpsit ex commentariis Hieronymi. Habeo et Glossam ordinariam cum expositione brevissima Nicolai de Lyra. Glossa vero quæ communiter allegatur, intelligenda est Glossa ordinaria: quæ ordinaria dicitur, tanquam regularis et satis authentica, utpote ex sanctorum ac catholicorum patrum sive doctorum dictis collecta.

Advertendum postremo, quia ut recitat Glossa, S. Hieronymus præsenti libro prologos duos præmittit, quorum primus, qui incipit, Non idem est ordo duodecim Prophetarum, ad totum pertinet librum; secundus specialiter ad Osee: qui prologus incipit, Temporibus Oziæ, habeturque in Bibliis. In primi initio prologi dicit Hieronymus: Non idem est ordo Prophetarum apud Hebræos, qui et apud nos. Unde secundum quod ibi leguntur, hic quoque dispositi sunt. Pro cujus intellectu sciendum, quod Ecclesia usque ad translationem Hieronymi utebatur translatione Septuaginta interpretum. Secundum quos iste est ordo Prophetarum duodecim, Osee, Amos, Michæas, Joel, Abdias, Jonas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggæus, Zacharias, et Malachias. Ideo dicit Hieronymus, non eumdem esse ordinem Prophetarum istorum apud Hebræos et nos, id est apud Ecclesiam pro tempore illo quo utebatur translatione Septuaginta interpretum. Hieronymus vero ordinando Prophetas, secutus est Hebræos, apud quos ordinantur Prophetæ secundum ordinem quem habent in translatione Hieronymi, qua utimur modo. Propterea modo idem est ordo duodecim Prophetarum apud Hebræos, qui et apud nos, qui translatione Hieronymi utimur.

Osee commaticus est, id est divisus, quia in singulis clausulis diversas vel plenas promit sententias. Idcirco in Prologo scribitur: Et quasi per sententias loquens. Dicitur quoque in Prologo, Osee fuisse synchronon (id est contemporaneum) Isaiæ. expressis regibus Juda, dantur intelligi, tanquam contemporanei eis.

Porro nono anno Osee regis Israel, scilicet undecimo anno Achaz regis Juda, captæ atque in Medos translatæ sunt decem tribus a Salmanasar rege Assyriorum.8 Quoniam ergo Osee propheta, prophetare exorsus est tempore Jeroboam et Oziæ, qui multis annis præcesserunt prædictum regem Osee filium Ela, prophetavitque usque ad tempora Ezechiæ, qui cœpit regnare sexto anno post decem tribuum captivitatem : constat Osee vaticinatum ante captivitatem præfatam, et post eam. Propter quod ait Hieronymus, quod futuram captivitatem Israel prænuntiavit, præsentem deplanxit, præteritam vero pro correctione duarum tribuum cum fletu retexuit.

Præterea, secundum Glossam modus tractandi in Osee, est talis : Primo ponit proœmium, sicut nunc patuit. Secundo dicit Dominum in ipso præcipue esse locutum. Postea sub metaphora meretricis atque adulteræ ait de decem tribubus ac duabus, nunc conjunctim, nunc separatim. Deinceps ait de Christi passione et resurrectione, dicendo : Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.9 In fine autem ostendit voluminis difficultatem, quum ait : Quis sapiens, et intelliget ista?10

Advertendum quoque, quia ut Beda testatur, sive dicatur regnum Juda, sive regnum duarum tribuum, scilicet Juda et Benjamin, semper subintelligenda est tertia tribus, videlicet sacerdotalis sive Levitica, quæ a tempore separationis decem tribuum a domo David, adhæsit regibus Juda, quia in eis permansit cultus divinus, eratque templum Dei in sorte eorum.11

Adhuc autem quod dictum est, Verbum Domini quod factum est ad Osee, Hieronymus et Beda exponunt de increato æternoque Verbo Dei Patris, de quo legitur : In principio erat Verbum.12 Quod licet factum non sit, tamen factum est ut hoc Verbum fieret, id est, loqueretur ad Osee : ac per hoc ipse Osee per inspirationem et gratiam hujus Verbi quodammodo factus est deus, populique salvator, quoniam doctrina et vita cooperabatur eorum saluti, quemadmodum ait Apostolus :13 Quatenus salvos faciam quosdam ex eis. Hinc Christus dixit Judæis : Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, etc.14 Ex quo clarum est, quod per divinas revelationes fiant homines dii. Quæ gratia consonat nomini hujus Prophetæ, quia Osee interpretatur salvator. Beeri vero, cujus Osee est filius, interpretatur, putei mei. Idcirco Osee significat Christum Salvatorem Filium Patris æterni, qui dicitur puteus, fons, atque abyssus, prout per Jeremiam testatur : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ.15 Beeri autem pater Osee creditur fuisse propheta, quoniam teste Hieronymo, Hebræi affirmant omnes patres seu avos qui in principiis Prophetarum ponuntur, fuisse prophetas, quamvis eorum vaticinia non sint descripta, quia nec omnes Prophetæ libros ediderunt, vel revelationes sibi desuper factas scripserunt.

Finito prologo inchoatur tractatus, quum dicitur : Principium loquendi Domino in Osee. Quod dupliciter intelligi potest, secundum Hieronymum : Primo, quod Dominus locutus sit huic Prophetæ antequam aliis, qui sequuntur in hoc libro duodecim Prophetarum. Ut sit sensus : Principium loquendi fuit Domino in Osee, ita quod ab ipso sumpsit loquendi exordium, quantum ad Prophetas sequentes. Huic autem expositioni alii satis apparenter objiciunt, quod Abdias est unus duodecim Prophetarum, et quartus in ordine. Hic vero Abdias, secundum doctores Hebraicos ac Latinos, fuit dispensator Achab regis Israel. A fine autem vitæ Achab usque ad principium regni Oziæ, sub quo Osee orsus est prophetare, fluxerunt centum circiter anni, ut patet numeranti tempora regum intermediorum. Unde apparet, quod Dominus primo locutus sit Abdiæ, quam Osee. Verumtamen objectio ista nil certum concludit : Primo, quoniam teste Hieronymo, et communiter sic tenetur, illi Prophetæ in quibus tempus non præfertur in titulo, sub illis regibus prophetaverunt, sub quibus et illi qui ante eos habent titulos certum tempus continentes. Abdias autem non habet tempus in titulo; sed Amos, qui ponitur ante eum, habet in titulo tempus et nomen Oziæ regis :16 ergo Abdias sub Ozia prophetavit sicut Osee. Propterea non est certum quod Abdiæ locutus sit Dominus prius quam Osee, quamvis certum sit, secundum Glossam, quod Osee, Isaias, Joel, Amos, Abdias, Jonas et Michæas eisdem temporibus prophetarunt. Rursus, visio seu prophetia Abdiæ est brevissima, propter quod æstimari potest quod Dominus non sit ei locutus tam diu ac sæpe sicut Osee. — Nihilo minus secunda expositio certior est, scilicet ista : Principium loquendi Domino in Osee est id quod immediate subjungitur de acceptione fornicariæ, ita quod Dominus prius locutus est hoc, quam reliqua quæ sequuntur.

Porro quod ait, In Osee, quidam exponunt sic : id est ad Osee. Hieronymus tamen et Glossa distinguunt inter hæc duo : ut Dominus dicatur locutus in Osee, in quantum per ipsum proposuit aliis verbum Dei; ad Osee vero, revelando ei verba prophetica. Vel ideo dictum est, In Osee, ut insinuetur quod ista locutio fuit interna per imaginariam repræsentationem, quemadmodum Zacharias disseruit :17 Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur.

Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac filios fornicationum. Prophetæ interdum rebus seu factis, interdum verbis prophetaverunt. Unde Dominus jubet sancto Osee, ut fornicariam ducat, ad designandum prophetice quod populus Israel et etiam regnum Juda spiritualiter fornicaretur, recedendo a Deo per idololatriam, vel potius per idololatriæ multiplicationem, quemadmodum in regno Juda patet impletum tempore Achaz. Ideo subditur, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.1819

De hac muliere fornicationum Hieronymus diversimode loquitur. In Prologo enim affirmat, eam sic dici propter fornicationem spiritualem seu idololatriam. Unde sic ait : Fornicariam non elocati corporis meretricem, sed gentilem, Deum ignorantem, debemus accipere, quæ Creatoris sui amore contempto, simulacrorum desideriis se subjecit. In commentario autem multa ponit Hieronymus, ex quibus sentire videtur, quod fuerit meretrix. Ait namque : Mulier ista, quam Propheta sumit in conjugem, non semel, sed frequentius fornicata est, ut quanto illa sordidior, tanto sit Propheta patientior, qui talem accepit. Nec culpandus Propheta, si meretricem converterit ad pudicitiam, sed potius laudandus, quod ex mala fecerit bonam. Ex quo intelligimus, non Prophetam perdidisse pudicitiam, fornicariæ copulatum, sed illam assumpsisse pudicitiam, quam antea non habebat. Hinc alii dicunt, quod erat publica meretrix. Propheta tamen obedivit in hoc Deo, quamvis secundum communem legem turpe esset ac vile, quemadmodum Isaias de regio semine natus, Deo jubente, incessit nudus ac discalceatus, et Ezechiel polluto vescitur pane.2021

Est igitur sensus : Sume tibi uxorem fornicationum, id est feminam spiritualibus fornicationibus seu idololatriæ vitiis deditam, secundum primam opinionem ; aut certe corporaliter fornicari assuetam, secundum aliam opinionem, accipe in legitimam conjugem. Et fac filios fornicationum. Hoc dupliciter explanatur. Primo sic : Fac filios fornicationum, id est, ex femina ista genera pueros : qui dicuntur filii fornicationum, non quia illegitime, sed quia ex ea nati, quæ fornicaria fuit et meretrix : sicut nunc aliquis dicitur filius sacerdotis, non quia pater ejus sacerdos fuit, quum genuit eum, sed postea. Sic isti dicuntur filii meretricis, quia mater eorum talis aliquando exstitit. Ideo ratio Lyræ improbantis hanc expositionem non cogit. Secundo exponitur sic : Fac filios fornicationum, id est, feminam istam sume cum filiis suis in fornicatione natis, sicque filios fornicationum fac tuos per adoptionem.2223 Huic expositioni consonat translatio Septuaginta interpretum, quæ continet : Vade, tolle tibi uxorem fornicationis et filios fornicationis. Unde secundum Lyram, in Hebræo habetur : Accipe uxorem fornicationum, et fac filios fornicationum.

Hujus matrimonii mystica ratio subinfertur : Quia fornicans fornicabitur terra, id est populus decem tribuum, et etiam regnum Juda, a Domino. Per hanc reduplicationem seu ingeminationem, qua ait, Fornicans fornicabitur, denotatur vehementia seu multiplicatio idololatriæ utriusque regni. Itaque desponsatio fornicariæ fuit propheticum signum, quod populus Israel idololatriæ adhæreret. Quod autem Propheta fecit sibi filios fornicationum, significat quod Synagoga filios genuit recedentes ac fornicantes a Deo.

Præterea alia ratio, quod Osee fornicariam duxit, est, quatenus quod ipse fecit corporaliter, figuraretur Deus facere spiritualiter. Deus enim Synagogam spirituali ac corporali fornicatione contaminatam (cui per Ezechielem locutus est, Et tu, meretrix, audi verbum Domini) suscepit clementer et sibi spiritualiter copulavit, quandocumque ad Deum converti curavit. Propter quod per Jeremiam etiam loquitur : Tu fornicata es cum amatoribus multis ; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Rursus dictum est, quod Osee tenet figuram Christi. Per hoc ergo quod Osee duxit gentilem seu meretricem, figurabitur quod Christus Ecclesiam ex gentilitate assumptam, collectam, electam, in sponsam assumeret et uxorem. Cujus uxor est Æthiopissa, quæ confitetur in Canticis : Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem. Unde in Apocalypsi legitur : Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se : quam, juxta Apostolum, Christus dilexit, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ. Quemadmodum autem Osee fecit sibi filios fornicationum ex conjuge sua, illos adoptando vel legitimos procreando, ut dictum est : sic Deus in veteri Testamento filios Synagogæ idololatras et perversos misericorditer convertit, et in filios adoptivos mutavit. Fideles quoque ex ea filios genuit, quos præservavit ab idololatria, prout loquitur ad Eliam : Reliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal.2425 Similiter tempore evangelicæ legis fecit Christus in Ecclesia ex gentibus congregata.

Denique habet locum hic quæstio illa, quam movet Thomas in secunda secundæ, videlicet an Deo in omnibus sit obediendum. Et arguit Thomas quod non, quoniam Deus jussit Abrahæ innocentem filium occidere, et filiis Israel Ægyptios spoliare, item Osee fornicariam ducere, quæ omnia videntur contrariari justitiæ.26 Et respondendum, quod Deus sublimis et benedictus, est omnium rerum primus motor, atque totius justitiæ regula ac mensura. Unde eo ipso est aliquid justum, quo a Deo præcipitur, quum a Deo dependeat omnis virtus et rectitudo voluntatis creatæ. Quemadmodum ergo divinæ motioni ac voluntati cuncta naturalia naturali necessitate subduntur, sic divinæ jussioni omnes voluntates creatæ, naturali necessitate justitiæ obedire tenentur.27 Sed sicut in naturalibus aliqua agit Deus supra naturam, non tamen contra eam, quum hoc sit unicuique naturale quodammodo, quod Deus operatur in eo ; sic Deus nil præcipit contra justitiam vel virtutem, quamvis aliquando quædam præcipiat supra solitum modum virtutis. Unde prædicta de

Abraham et spoliatione Ægypti, et facto Osee, non erant contra virtutem, quoniam Deus habet imperium vitæ et mortis. Ideo potest, cui vult, vitam auferre ac dare. Ejus quoque sunt omnia ; et cui vult, tribuit ea. Item quum ipse sit ordinator generationis humanæ, ille est debitus modus utendi mulieribus, quem ipse præfigit.

Act. xvii, 25.

Et abiit Osee, Deo prompte obediens, non carnali concupiscentia provocatus, et accepit Gomer filiam Debelaim, id est viri

Ezech. xvi, 35.

Jer. iii, 1.

Cant. i, 4.

Apoc. xix, 7.

Ephes. v, 25, 26. sic appellati, vel de loco sic dicto natam; et concepit, et peperit ei filium. Quamvis autem Propheta dicat sibi divinitus imperatum, accipere uxorem fornicationum, non tamen evidenter exprimit, an Dominus determinaverit ei, quam sumeret. Unde non videtur certum, an Osee acceperit Gomer propria electione, an divina præfixione. Quidquid tamen dicatur de hoc, probabile reor quod aliquid occultæ virtutis aut probitatis erat in femina ista, propter quod electa est jungi viro tam sancto, sicut et Rahab meretrix præ ceteris suis concivibus est salvata, et filio principis tribus Juda conjuncta, propter fidelitatem suam.2829

Et dixit Dominus ad eum, videlicet ad Osee : Voca nomen ejus Jezrael, id est, infantulo tibi nato impone nomen hoc, Jezrael. Consuetudo est Hebræis, nomen imponere rebus ab aliqua proprietate, vel ad aliquid designandum, quemadmodum in Isaia, Christus qui spoliavit infernum, jubetur vocari, Velociter spolia detrahe.30

Jezrael autem est nomen regiæ civitatis, atque unius metropolis in regno decem tribuum. Jubetur itaque puer iste Jezrael nuncupari, quia per eum Dominus significavit punitionem et captivationem decem tribuum, vel ultionem sanguinis injuste effusi in Jezrael, ut alii dicunt. Ideo subditur ratio appellationis pueri, quoniam adhuc modicum, id est intra breve tempus, et visitabo, id est ulciscar, sanguinem Jezrael, id est sanguinem innoxium in hac urbe effusum, super domum Jehu, id est in posteritate ipsius Jehu regis Israel : quæ posteritas regnando super decem tribus, dicitur aliquos bonos occidisse in Jezrael, idcirco visitatur sanguis illorum in eis. Haymo per sanguinem Jezrael, intelligit sanguinem Naboth, quem fecit Jezabel occidi in Jezrael. Cui concordat quod in Prologo dicit Hieronymus : Sanguis (inquit) Naboth in Jezrael fusus, in domo Jehu propter peccata redundaturus significatur.

Sed contra hoc alii arguunt, quia nec

A Jehu, nec posteri ejus occiderunt Naboth; secundo, quoniam quarto Regum legitur Jehu Domino placuisse, eo quod vindicasset sanguinem Naboth, delendo domum Achab, et Jezabel occidendo. Sicque domus Jehu non fuit propter sanguinem Naboth punita, sed potius sublimata, Domino pollicente ipsi Jehu quod filii ejus usque ad quartam generationem sederent super thronum Israel.3132 Ad quod dici potest, quod sicut Christus in Evangelio dicit, omnem sanguinem justum effusum ab Abel usque ad Zachariam33, venturum super Judæos incredulos, quoniam imitabantur peccata eorum qui justum Abel et Zachariam interemerunt, sic sanguis Naboth dicitur visitari super domum Jehu, quia et ipse Jehu et filii ejus ad idololatriam sunt conversi, atque ad multa crimina populum Israel induxerunt.3435

Porro visitatio ista sanguinis Jezrael super domum Jehu, facta est in Zacharia filio prædicti Jeroboam regis Israel, sub quo cœpit Osee prophetare : quem Zachariam sexto mense imperii sui occidit Sellum de alia tribu, et regnavit pro eo.36 De isto Jehu legitur quarto Regum, quod Elisæus misit ad eum unum adolescentem de filiis Prophetarum, qui unxit eum in regem.37 Quumque Jehu occidisset omnem domum Achab et sacerdotes Baal, propter quod agendum assumptus fuit in regem, locutus est ei Dominus : Quia studiose egisti quod rectum et placitum erat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel.383940 Jehu autem genuit Joachaz, de quo natus est Joas, qui generavit Jeroboam patrem præfati Zachariæ, in quo Dominus ultus est sanguinem Jezrael.4142 Eratque Zacharias ultimus rex de semine Jehu.

Et quiescere faciam regnum domus Israel, id est, totum regnum decem tribuum permittam a rege Assyriorum destrui et auferri : quod impletum est nono anno Osee regis.43 Statim vero occiso Zacharia,44

IV Reg. xv, 19, 29; xvii, 6. cœpit regnum decem tribuum a regibus Assyriorum vehementer affligi, primo a Phul, deinde a Theglathphalasar, postremo a Salmanasar, qui transtulit populum Israel in terram suam. A prædicto autem Zacharia usque ad nonum annum Osee regis, sub quo captæ sunt decem tribus, fluxerunt anni quadraginta novem. Et in illa die, id est eo tempore, quum visitavero sanguinem Jezrael super domum Jehu (sicut expositum est), conteram arcum Israel, id est, omne robur et arma decem tribuum superari atque corrumpi permittam, in valle Jezrael, id est in valle latissima sita juxta Jezrael: in qua valle præliantibus decem tribubus contra Assyrios, victæ et cæsæ sunt tribus Israel.

Footnotes

  1. Is. vii, 1. ↩

  2. II Par. ↩

  3. IV Reg. xv, 1, 2, 5; ↩

  4. II Par. xxvi, 1, 3, 16-21. ↩

  5. IV Reg. xv, 33. ↩

  6. IV Reg. xvi, 2 et seq. ↩

  7. Luc. xi, 5-8. ↩

  8. IV Reg. xvii, 6. ↩

  9. Osee vi, 3. ↩

  10. Osee xiv, 10. ↩

  11. II Par. xi, 13, 14. ↩

  12. Joann. i, 1. ↩

  13. Rom. xi, 14. ↩

  14. Joann. x, 35. ↩

  15. Jer. ii, 13. ↩

  16. Amos 1, 1. ↩

  17. Zach. 1, 3. ↩

  18. IV Reg. xvi; ↩

  19. II Par. xxviii. ↩

  20. Ezech. iv, 12, 15. ↩

  21. Is. xx, 2. ↩

  22. Zach. ii, 3. ↩

  23. Amos i, 1. ↩

  24. III Reg. xix, 18; ↩

  25. Rom. xi, 4. ↩

  26. Exod. iii, 22. ↩

  27. Gen. xxii, 2. ↩

  28. Matth. 1, 5. ↩

  29. Josue vi, 25. ↩

  30. Is. VIII, 1. ↩

  31. III Reg. XXI, 1, 13. ↩

  32. IV Reg. IX, x. ↩

  33. Matth. XXIII, 35. ↩

  34. Gen. IV, 8; ↩

  35. II Par. XXIV, 20, 21. ↩

  36. IV Reg. XV, 8-10. ↩

  37. IV Reg. IX, 1-3. ↩

  38. IV Reg. x, 30. ↩

  39. Ibid. x, 30. ↩

  40. Ibid. x, 30. ↩

  41. IV Reg. XV, 8, 10, 12. ↩

  42. IV Reg. XIII, 1, 9, 13. ↩

  43. IV Reg. XVII, 6. ↩

  44. Matth. i, 5. ↩

Chapter 4 of 32