Articulus 4
EXPOSITIO MORALIS HUJUS PRIMI CAPITULI.
JAM in superioribus dictum est, quod Osee (qui interpretatur Salvator) figura est Christi, de quo angelus ait : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum; et Isaias, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Per hoc ergo, quod Deus jussit Osee ut acciperet uxorem fornicationum, præfigurabatur quod Deus Pater dixit Christo, quando misit eum in mundum per incarnationis mysterium, ut acciperet uxorem fornicationum, id est, gentilitatem cum idolis fornicantem sibi desponsaret, atque ex ea exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Unde et Christus loquitur : Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere. In Isaia quoque Pater ait ad Christum : Parum est ut sis mihi ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. De hoc jam dicta sunt plura.
Porro quod Dominus ait de decem tribibus, Fornicans fornicabitur terra a Domino, jam videmus in populo christiano, quomodo aliquorum deus venter est, quorum corda gravantur crapula et ebrietate. Alii avaritiæ (quod est idolorum servitus) student : qui dicunt auro, Robur meum; et obryzo, Fiducia mea : non metuentes quod ait Scriptura, Nihil est iniquius, quam amare pecuniam; et quod ait ad Timotheum Apostolus, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli. Alii in sophismatibus ac vanitatibus suis jugiter occupantur. Contra quos clamat Joannes : Filioli, custodite vos a simulacris.
Et abiit et accepit Gomer. Gomer interpretatur consummata sive perfecta.1 Per hoc itaque, quod Osee accepit Gomer, præsignatum est quod Christus accepit Ecclesiam ex gentibus congregatam, quæ ante conversionem suam fuerat consummata in vitiis, imo in fornicatione carnali et spirituali, eratque perfecta filia voluptatis. Postquam vero ad Christum conversa, et ei in sponsam unita est, facta est consummata in fide, spe et caritate; itemque perfecta in donis Spiritus Sancti, quemadmodum scribit Apostolus gentibus conversis, puta Corinthiis : Gratias ago Deo, quia in omnibus divites facti estis in illo, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.2 Hinc Salvator hortatur :3 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Quumque Christus accepisset hanc sponsam, peperit ei filium, qui appellatus est Jezrael, id est, semen Dei. Ecclesia namque per verbum prædicationis et in fonte Baptismatis generat Christo filios gratiæ ac salutis, dicente Apostolo :4 Per Evangelium in Christo ego vos genui. Quod Ecclesia non faceret, nisi prius cognita atque fecundata esset a Christo, non semine materiali, sed luce cœlesti, donis ac virtute Spiritus Sancti.
Insuper Dominus ait : Adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrael : id est, occisionem seminis Dei, utpote Christi, et aliorum filiorum primitivæ Ecclesiæ, quos occiderunt Judæi, ulciscar, super domum Jehu, id est in populo Judæorum incredulo. Quod post quadraginta circiter annos a Christi passione impletum est, quando Romani destruxerunt Jerusalem ac Judæam, et Judæorum plurimos occiderunt, vendiderunt, disperserunt, et variis modis afflixerunt. Et in tempore illo contritus est arcus Israel, id est, tota fortitudo Judæorum est dejecta in valle Jezrael, id est in humilitate Christi et Ecclesiæ. Christus nempe sua humilitate ac passione promeruit sui ipsius exaltationem, judiciariam potestatem, adversariorum quoque suorum dejectionem.5 Idcirco superbi Judæi, Christum humilem persequendo, ejus humilitate dejecti sunt. Hieronymus et antiqui expositores, quorum temporibus abundant hæretici, per decem tribus seu Israel, qui Dominum dereliquerunt, intelligunt hæreticos; per regnum vero seu populum Juda, Ecclesiam. Sicque per contritionem arcus Israel, designatur hæreticorum dejectio, qui Christi virtute vincuntur.
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Per hanc filiam Osee vel Gomer, quæ vocatur Absque misericordia, designantur hæretici, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis deficiunt, dæmone suggerente, varios inducendo errores, et tanquam effeminati, tentationibus succumbendo.6 Hanc congregationem seu filiam, quæ divina misericordia meretur destitui, concepit a Christo Ecclesia, dum eos primo fideliter instruit atque baptizat; dum vero fidem rectam et ecclesiasticam deserunt unitatem, efficiuntur proles diaboli. De quibus ait in prima sua epistola Joannes:7 In nobis erant, sed non erant ex nobis. Hinc Dominus ait: Non addam ultra misereri domui Israel, id est, conventiculis hæreticorum, qui æternaliter condemnantur; sed domui Juda, id est, Ecclesiæ corde credenti et ore salubriter confitenti, miserebor, perducendo eos ad finem beatum.8
Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia, id est, præfatam hæreticorum collectionem privat Deus gratia internæ refectionis, lacte evangelicæ legis, pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris, quæ malevolam nequaquam ingreditur animam:910 ita ut tales non jam nutriantur in croceis, sed stercora amplexentur.11
Et concepit et peperit filium. Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus. Per hunc tertium puerum Osee et Gomer, intelliguntur ceteri impii Christiani, qui rebelles sunt lumini, nec per gratiam et prædestinationem attinent Deo, sed sola fide Christiani filiique Ecclesiæ reputantur. De qualibus scriptum est: Ipsi de mundo sunt; et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.12 De quibus ait Salvator: Multi dicent mihi in die illo: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et virtutes multas fecimus?13 et tunc confitebor illis: Quia nunquam novi vos; discedite a me, omnes operarii iniquitatis.14 Istis melius esset viam justitiæ ignorasse, quam cognitam abjecisse: in quibus utique semen Dei non permanet. Horum Deus omnium asserit se non esse Deum, quia nec ipsi eum super omnia amant et colunt, nec ipse per gratiam corda eorum inhabitat, neque per providentiam singularem providet eis efficienter de necessariis ad salutem; verum dimittit eos, justitia exigente, secundum desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis.1516 Quocontra de electis habetur in Apocalypsi: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Footnotes
Chapter 6 of 32