Skip to the text

Articulus 3

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS PRIMI CAPITULI: ET CONCEPIT ADHUC ET PEPERIT FILIAM.

II Reg. xii, 25.

POSTQUAM Deus prænuntiavit cessionem regni decem tribuum, jam per verba et facta denuntiat captivitatis diuturnitatem atque finalem derelictionem earum. Et concepit Gomer adhuc ab Osee, et peperit filiam. Postquam cæsus est Israel, et regnum ejus dejectum, non jam masculus, sed femina nascitur, quatenus per sexus imbecillitatem atque femineum animum, infirmitas populi Israelis, et puerile cor ejus idola colens, declaretur. Et dixit Dominus ei, puta Osee: Voca nomen ejus, id est filiæ tuæ, Absque misericordia, id est, tale nomen ei impone, quod significet misericordiæ abstractionem. Sic nempe vocata est filia ista, non quod ipsa fuerit expers divinæ clementiæ, sed quia per ejus appellationem præfigurabatur durissima atque longissima captivitas decem tribuum: sicut opposito modo Salomon dictus est Amabilis Domino, quoniam Dominus dilexit eum. Ideo subditur ratio impositionis hujus nominis:

Quia non addam ultra misereri domui Israel, id est, populo decem tribuum non parcam de cetero, sicut peperci hucusque. Hoc ideo dicitur, non quod Deus misericordiam suam prorsus populo huic subtraxit (quum in omni opere Dei misericordia et justitia commisceantur, puniatque etiam in inferno citra condignum: propter quod ait Psalmista, Universæ viæ Domini misericordia et veritas), sed ideo hoc dictum est, quoniam Deus ultra non distulit captivitatem Israel, nec a regibus vastantibus eos eripuit, sed durissime permisit eos opprimi, occidi, captivari, transferri. Sicque in hac ultione divina justitia clarius resplenduit, quam misericordia. Sed oblivione obliviscar eorum. Per hanc ingeminationem insinuatur, quod populus iste vehementer relinquendus esset a Deo. Quamvis autem in incommutabili Deo non cadat oblivio, nec aliquid ei ignotum sit, dicitur tamen hominum oblivisci, dum misericordiam suam eis non exhibet, nec solitam gratiam beneficiaque impendit; sed ita se habet ad eos, quasi nequaquam cognosceret ipsos, vel sicut se habet homo ad eum quem penitus non agnoscit. Econtrario dicitur hominum recordari, quando misericorditer auxiliatur gratioseque adest. Hinc ait Psalmista, In memoria æterna erit justus; et Salomon in Proverbiis, Nomen impiorum putrescet.

Quæritur, quomodo verum est quod Dominus ait nunc, Non addam ultra misereri domui Israel, quum infra dicatur, Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum. Dicendum, quod

Ps. xxiv, 10.

Ps. cxi, 7.

Prov. x, 7.

Osee iii, 5. verbis prædictis non denegatur conversio populi hujus circa finem mundi, quando juxta Apostolum, plenitudine gentium ingressa, omnis Israel salvus erit, detecta per Eliam Antichristi perfidia.1 Unde per verba inducta designatur diuturnitas, non omnimoda perpetuitas abjectionis populi Israel.

Et domui, id est regno et populo, Juda, id est tribus Juda : per quam denotantur et aliæ duæ tribus, videlicet Levi et Benjamin, sicut jam patuit; miserebor, liberando eos tempore Ezechiæ a Sennacherib rege Assyriorum. Alia quoque diversa bona spiritualia ac temporalia præstitit Deus regibus, sacerdotibus, ac populo huic tempore Osee prophetæ, regnantibus Ozia, Joathan et Ezechia, quamvis tempore Achaz maximas miserias passi sint. Quamvis autem in Scripturis [designetur] frequenter nomine Israel, totus populus de Jacob, qui dictus est Israel, generatus; tamen ab eo tempore, quo sub filio Salomonis decem tribus recesserunt a domo David, per Israel designatæ sunt communiter decem tribus propter earum multitudinem.2 Et salvabo eos in Domino Deo suo, id est, in me ipso, seu Filio meo unigenito, vel propria vel divina virtute liberabo regnum Juda ab impugnatione Sennacherib. His verbis innuitur pluralitas Personarum in Deo, quum Dominus ait de Domino : Salvabo eos in Domino Deo suo. Juxta quem modum loquendi scriptum est in Genesi : Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham ignem et sulfur a Domino.3 Estque iste modus loquendi frequens in veteri Testamento, rarus autem in novo, quamvis quandoque inveniatur in eo, ut quum dicit Apostolus : Det illi Dominus misericordiam invenire a Domino in die illa. Et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello, id est virtute armorum et prælii. Propter quod ait Psalmista : Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.4 Et in equis et in equitibus, id est, non in robore aut multitudine equorum atque equestrium eos salvabo : quia, ut legitur quarto Regum, angelus Domini percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia virorum.56 Sicque per manum angeli Judæi salvati sunt a rege Assyriorum : quam salvationem fecit angelus divino nutu atque imperio, ideo principaliter Deo adscribitur.7 Hinc Salomon loquitur : Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet.8 Et alibi legitur : Non in multitudine exercitus, sed de cœlo victoria est.

Denique Deus spiritualiter salvavit multos de regno Juda in se ipso tanquam in fonte et fine beatitudinis universæ, quia in regno Juda tempore præfatorum regum, multi justi fuerunt.910 De qua salute Isaias professus est : Israel salvatus est in Domino salute æterna. Salvavit quoque Dominus domum Juda, quoniam licet permisit eos tempore Sedeciæ capi, et in Babylonem perduci, tamen post septuaginta annos de licentia Cyri regis Persarum, in Judæam reversi sunt.

Et ablactavit Gomer eam quæ erat Absque misericordia, id est, filiam suam vocatam Absque misericordia, amovit a lacte.1112 Per quod prophetice notabatur, quod populus decem tribuum divina consolatione privaretur, nec proprio cibo in terra paterna aleretur, sed cibis externis, videlicet idololatriis, in terra captivitatis vesceretur.

Et concepit Gomer tertium fetum, et peperit ei, puta Osee marito suo, filium. Et dixit Deus ad Osee : Voca nomen ejus, Non populus meus, id est, hunc filium tuum nomina tali vocabulo quod designet, Non populus meus. Quamvis autem nomina ista, in Latino complexa sunt, in Hebræo tamen incomplexa fuisse reputantur.13 Causa demum hujus appellationis subjungitur, quum Dominus ait : quia vos, o Judæi, estis non populus meus per prædestinationem et gratiam, quamvis sitis populus meus per creationem et providentiam generalem; et ego non ero vester Deus per cultum devotum seu gratiosam ac piam inhabitationem, ita quod non colatis me reverenter et caritative, sed in infidelitate et perversitate vestra manebitis.14 Deus quippe universorum, proprie fertur Deus eorum qui eum super omnia amant, et colunt ut Deum. Istud, ut Haymo dicit, referi potest ad Judæos tempore Osee captos, vel ad eos qui erant in primo Salvatoris adventu, et Christum negantes, coram præside conclamabant : Tolle, tolle, crucifige eum ;15 et item, Non habemus regem nisi Cæsarem.16 De quibus in Daniele erat prædictum : Non erit ejus populus, qui eum negaturus est.17 Unde et super eos pervenit ira Dei usque in finem, secundum Apostolum ;18 perdideruntque locum et gentem, et dicuntur filii, non Dei, sed dæmonis. Qui enim non credit in Filium, nec Patrem habet.19 Propter quod audiunt a Salvatore : Vos ex patre diabolo estis.20

Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis, Non populus meus vos; dicetur eis, Filii Dei viventis. Quidam hoc loco incipiunt secundum capitulum, quidam vero loco sequenti, quo dicitur : Dicite fratribus vestris. Porro litteram istam diversi variis modis exponunt, quemadmodum breviter tangam.

Et erit numerus filiorum Israel, id est, populus Judæorum multus erit, quasi arena maris, quæ sine mensura est quantitatis discretæ, id est sine numero hominibus cognito. Ideo sequitur : et non numerabitur præ multitudine. Absolute tamen loquendo, non est in creaturis aliquid actualiter infinitum, nec in magnitudine, nec in multitudine, nec in perfectione. Deus namque gloriosus et sapiens, in numero, pondere et mensura universa constituit. Sic filii Israel præ multitudine nequeunt numerari : quod aliqui dicunt impletum in Judæis ab Assyriis captivatis ; aliqui vero, in Judæis qui usque in præsens sub Romano imperio capti tenentur. Quidam autem referunt ad Judæos a Babylone reversos in propriam terram, qui per successum temporis multiplicati sunt vehementer. Nonnulli referunt ad eos qui circa finem sæculi erunt, veniente Elia. — Secundum hanc diversitatem, etiam quæ sequuntur, diversimode explanantur. Subditur enim : Et erit, id est, continget quod sequitur : in loco, id est in Jerusalem et locis vicinis, ubi dicetur eis, id est ubi Deus per Prophetas dixit Judæis, Non populus meus estis vos, quando coluistis idola : hoc enim per Jeremiam sæpe dixit Dominus populo huic; dicetur eis, Filii Dei viventis estis : id est, ibi post conversionem suam vocabuntur filii adoptivi Dei vivi ac veri, a quo fontaliter profluit omnis vita naturæ, vita gratiæ, vitaque gloriæ. Christo enim incarnato, et inter Judæos conversante ac prædicante, multi crediderunt in eum, multoque plures post Paracleti missionem a Christi Apostolis sunt conversi. Alii per locum istum intelligunt totum orbem, in quo Judæi dispersi sunt, et jam multi eorum ad Christum conversi sunt. In fine autem mundi omnes ubique convertentur, et ita dicentur filii Dei, fide recepta, qui antea dicebantur filii diaboli.

Et congregabuntur filii Juda, id est nati de tribu Juda, Levi ac Benjamin, qui per Judam designantur, quoniam reges erant de tribu Juda, et filii Israel, id est aliqui nati de decem tribubus, pariter, corporaliter vel spiritualiter. Et ponent sibimet caput unum, id est, in Christum concorditer credent : quod universaliter implebitur per prædicationem Enoch atque Eliæ, qui sicut in Evangelio scriptum est, restituet omnia.21 Et ascendent de terra, id est, cœlestia quærent, et ad divina consurgent, quemadmodum monet Apostolus : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei;22 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Porro hæc fient, quoniam magnus dies Jezrael. Jezrael interpretatur semen Dei : per quod intelligi potest Christus, de quo legitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes ;23 vel congregatio fidelium. Est itaque sensus, quod magnus est dies Christi, id est tempus gratiæ, quia in eo Christus magnifice fecit nobiscum, maximam gratiam tribuendo, totumque mundum illustrando, adversarios humanæ salutis dejiciendo, et infinita mirabilia perpetrando. Magnus est quoque dies Ecclesiæ, quæ in nomine Christi mirabilia operatur, et a Sole justitiæ gratiosissime illustratur. De hoc die fertur in Psalmo :24 Hæc est dies quam fecit Dominus.

Verumtamen expositiones istæ infirmantur per hoc, quod Apostolus ad Romanos allegat præinductam scripturam de vocatione gentium prænuntiatam. Sic etenim ait sanctus Apostolus : Deus sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ.25 Quos et vocavit, non solum ex Judæis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam; et erit in loco ubi dictum est eis, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Sequendo ergo intellectum divini Apostoli, advertendum quod Prophetæ et Apostoli eodem Spiritu docti atque locuti sunt. Quemadmodum ergo in novo Testamento fit distinctio inter Judæos, seu Israel, carnales et spirituales (de carnali siquidem dicit Apostolus, Videte Israel secundum carnem; Joannes quoque in Apocalypsi, Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ;2627 de spirituali vero loquitur Paulus, Pax super eos, et super Israel Dei);28 sic Prophetæ loquuntur de duplici Israele, puta carnali ac spirituali, ita quod spiritualis Israel est quicumque fidelis, sanctorum Patriarcharum fidem ac mores amplectens, divina contemplans, adhærensque Christo, qui finis est legis ac Prophetarum.

Est igitur sensus : Et erit numerus filiorum Israel, id est multitudo in Christum credentium, scilicet gentilium conversorum, Deum pura fide contemplantium, quasi arena maris, quia innumerabilis. Et erit in loco ubi dicetur eis, Non populus meus vos, id est ubique terrarum, ubi gentiles ante suam conversionem nominabantur, non filii Dei, sed dæmonum, quibus et serviebant (omnes enim dii gentium dæmonia), dicetur eis, Filii Dei viventis, id est, ibi vocabuntur filii Dei, postquam ad Christum conversi exstiterint :29 sicut ad Galatas scribit Apostolus, Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Jesu. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.3031 Et congregabuntur, congregatione spirituali per fidem et caritatem, vel etiam corporali, filii Juda, id est primitiva Ecclesia ex Judaismo conversa, puta Apostoli aliique credentes natione Judæi, et filii Israel pariter, constituendo unam Ecclesiam in Christo, tanquam in lapide angulari convenientes atque connexi. De quo subjungitur : Et ponent sibimet caput unum, id est, Christum unanimiter eligent in regem ac principem : quod non facerent, nisi electi prius essent ab ipso.32 Hinc scriptum est : Pax erit inter duos illos, videlicet gentiles et Judæos in Christum credentes. De hoc quoque capite Dominus testatur in Ezechiele : Ego pascam gregem meum, et ero eis in Deum, et servus meus David princeps eorum.33 Per David autem omnes intelligunt Christum, qui juxta Apostolum, est caput corporis Ecclesiæ.34 Quæ vero sequuntur, exponenda sunt sicut jam factum est.

Footnotes

  1. Rom. xi, 25, 26. ↩

  2. Matth. xvii, 11. ↩

  3. Gen. xix, 24. ↩

  4. Ps. xliii, 7. ↩

  5. IV Reg. xix, 35. ↩

  6. IV Reg. xix, 35. ↩

  7. Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩

  8. Prov. xxi, 31. ↩

  9. I Esdr. i, 2-5. ↩

  10. IV Reg. xxv, 21. ↩

  11. Is. xlv, 17. ↩

  12. III Reg. xii, 19. ↩

  13. II Tim. i, 18. ↩

  14. I Mach. iii, 19. ↩

  15. Joann. xix, 15. ↩

  16. Ibidem. ↩

  17. Dan. ix, 26. ↩

  18. I Thess. ii, 16. ↩

  19. I Joann. ii, 23. ↩

  20. Joann. viii, 44. ↩

  21. Matth. xvii, 11. ↩

  22. Coloss. iii, 1, 2. ↩

  23. Gen. xii, 3; xxii, 18; xxvi, 4. ↩

  24. Ps. cxvii, 24. ↩

  25. Rom. ix, 22-26. ↩

  26. Apoc. ii, 9; iii, 9. ↩

  27. 1 Cor. x, 18. ↩

  28. Galat. vi, 16. ↩

  29. Ps. xcv, 5. ↩

  30. Joann. i, 12. ↩

  31. Galat. iii, 26. ↩

  32. Zach. vi, 13. ↩

  33. Ezech. xxxiv, 15, 24. ↩

  34. Ephes. v, 23. ↩

Chapter 5 of 32