Articulus 2
DE PROLOGO HIERONYMI SUPER EPISTOLAS PAULI.
SECUNDUM Hieronymum, quæritur primo, cur post evangelia, quæ legem perficiunt, in quibus præcepta, consilia atque exempla vivendi plenissime proponuntur, scripsit Apostolus istas epistolas. Cujus rationem assignat Hieronymus, scilicet ut in exordio nascentis seu primitivæ Ecclesiæ, novis causis emergentibus, tam præsentia quam futura vitia exstirparet, inutiles quæstiones excluderet, contra hæreticos quoque armaret Ecclesias : sequens in hoc vestigia Prophetarum, qui post scriptam Moysis legem, libros scripserunt quatenus rediviva populi refrenarent peccata, virtutes instruerent, et ad cultum divinum auditores inducerent suppliciorum comminatione, beneficiorum divinorum commemoratione, præmiorumque sponsione.
Deinde quæritur de causa numeri epistolarum. Decem enim scripsit Ecclesiis, quatuor vero discipulis, sicut patebit. Hujus ratio est, ut ostendat utriusque Testamenti plenam esse concordiam, summamque utriusque legis in harum epistolarum scriptura includi. Per decem quippe figuratur Testamentum antiquum, propter Decalogum mandatorum Moysi datum; per quatuor vero signatur Testamentum novum, propter quatuor evangelia. Decem itaque scripsit epistolas ad Ecclesias, ut demonstraret se non discordare a Moyse; quatuor vero misit discipulis, quoniam eadem est materia evangeliorum et epistolarum, videlicet documenta et opera Christi. — Porro epistolam ad Hebræos quidam dixerunt non esse Pauli, sed Lucæ, vel Barnabæ, vel Clementis, eo quod, contra ceterarum consuetudinem epistolarum, titulo careat, facundiorque sit. Hoc autem a sanctis doctoribus reprobatur. Tacuit enim Apostolus in illius epistolæ principio nomen suum, ne Hebræi, nomine suo audito, ipsam epistolam spernerent atque rejicerent, quoniam Paulus apud eos habebatur suspectus, tanquam legis destructor. Præterea, mirum non est quod eloquentior fuit in idiomate proprio, id est Hebræo, quam alieno, utpote Græco, quo scriptæ sunt epistolæ ceteræ. Nam et gratia perficit naturam, secundum dispositionem ipsius. Unde donum linguarum, seu gratia sermonis, magis perfecit Apostolum in idiomate proprio quam alieno.
De ordine quoque epistolarum inquiritur, cur epistola ad Romanos ceteris præordinetur, quum ante ceteras non fuerit edita. Quod ideo factum est, quoniam ista epistola ceteris est profundior; vel, quia Romani monarchiam orbis tenebant; vel, quia in ista epistola contra primum peccatum, quod est superbia, disputat. In Ecclesia enim Romanorum, mixti erant conversi ex Judaismo et gentilitate, et hi inter se contendebant de dignitate, et quidam eorum propriis meritis se putabant salvandos. Horum ergo errorem atque superbiam reprobans sanctus Apostolus, revocat eos ad unitatem, humilitatem ac pacem, ostendens Judæos legem scriptam, gentiles vero legem naturalem transgressos.
Postremo, omnium epistolarum generalis intentio principalisque finis est, ad plenam observantiam evangelicæ doctrinæ, ac per hoc ad vitam æternam inducere. Singulæ quoque epistolæ proprias sortiuntur materias ac proprium finem.
Chapter 3 of 21