Articulus 3
EXPOSITIO PRIMI CAPITULI EPISTOLÆ AD ROMANOS.
PAULUS, servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, etc. In hac epistola, sicut in conscriptione epistolarum fieri solet, præmittit salutationem: et primo exprimit personam salutantem, id est se ipsum, dicendo: Paulus, servus Jesu Christi. In hoc autem quod ait, Paulus, commendat personam suam a nomine; quum vero adjungit, Servus, commendat eam a conditione. Commendat quoque eam a dignitate, quum dicit, Vocatus apostolus. Commendat etiam eam ab officio, subdens, Segregatus in Evangelium Dei.
Itaque, Paulus : qui secundum Origenem binomius erat (ad quod allegat illud Actuum :1 Saulus, qui et Paulus), secundum alios primo appellatus est Saulus, deinde post conversionem dictus est Paulus, id est parvus seu modicus. Sic enim, secundum Augustinum et Bedam, ex humilitate vocavit se ipsum. Secundum Hieronymum autem, dictus est Paulus, a Sergio Paulo, quem convertit. Servus, servitute spontanea, non coacta, servitute caritatis, non puri timoris. De servo enim qui servit solo timore aut solo mercedis intuitu, ait Salvator :2 Servus non manet in domo in æternum;3 et iterum, Jam non dicam vos servos, sed amicos meos. Loquendo autem de servitute amoris, electi sunt servi, quoniam Deo obediunt. Itaque, Servus Jesu Christi : cui servire, regnare est; et sicut beata Agatha dixit, Summa ingenuitas sive nobilitas est, Christi servum exsistere, atque sub ejus dominio permanere.
Vocatus apostolus : vocatus, inquam, a Deo, non ab hominibus, id est per gratiam Dei ad apostolatum promotus, atque a Deo immediate in apostolum consecratus. Unde de se ipso hoc modo scribit : Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem.4 Nemo quippe assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Puto autem quod ait, Vocatus apostolus, ex humilitate, quasi dicere volens : Exsistens apostolus, sed vocatus, id est ab hominibus sic æstimatus et dictus, quamvis ego me ipsum non arbitrer dignum apostoli nomine. Ideo namque alio loco fatetur : Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus.5 Vocatur quoque Paulus per excellentiam quamdam Apostolus, non propter auctoritatem, sed prædicationis efficaciam seu generalitatem. Juxta quod ait :6 Plus omnibus laboravi.
Segregatus in Evangelium Dei, id est ab aliis separatus, quatenus evangelicam legem annuntiem. Dicitur autem, Segregatus, id est a grege infidelium Judæorum divisus, mente seu fide, loco et corpore. De quibus loquitur :7 Non acquievi carni et sanguini. Vel, Segregatus a grege Apostolorum et aliorum discipulorum, secundum quod aiebat Spiritus Sanctus : Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.8 Ab his segregatus est corpore, non mentis unione. Denique nomine Dei, hoc loco intelligitur Deus Pater. Subditur enim :
Quod, scilicet Evangelium, ante, videlicet a principio mundi, maxime tamen a tempore Moysis, vel etiam Abrahæ, promiserat, ex sua pietate, non hominum merito, per Prophetas suos in Scripturis sanctis, id est libris a Prophetis conscriptis, de Filio suo unigenito, naturali ac vero, non adoptivo. Adam autem propheta erat : similiter Enoch et Noe. Scripturam vero Enoch allegat Judas apostolus.9 Et quamvis liber Enoch non inter Scripturas sanctas reputetur, sed inter apocrypha, eo quod perversi aliqua inconvenientia libro illi miscuerint, certum est tamen librum illum, secundum quod ab Enoch editus est, sacram fuisse Scripturam. Et forsitan plures Sancti ante diluvium scripserunt de Christo. Moyses quoque et Josue memoriam faciunt libri Justorum, quem constat esse vetustum, de Evangelio Christi saltem mystice seu figurative loquentem.1011 Hinc etiam Judæorum magistri testantur, quod omnes Prophetæ non sunt locuti nisi super dies Messiæ. Propter quod Petrus in Actibus de Christo loquens : Huic, inquit, omnes Prophetæ testimonium perhibent;12 et iterum, Omnes, ait, Prophetæ a Samuele, prænuntiaverunt dies istos.13 Sed et ipse Salvator sic loquitur : Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me. De lege autem et Evan-14
Is. li, 4. gelio Christi promissum legimus: Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Et alius Propheta: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel pactum novum, etc.
Jer. xxxi, 31.
Qui Filius factus, id est natus, est ei, scilicet Deo Patri, utpote ad honorem et gloriam ejus, ex semine, id est posteritate, David prophetæ ac regis, secundum carnem assumptam (de qua dicitur, Verbum caro factum est), id est secundum naturam humanam, quam assumpsit ex Virgine benedicta, ex David progenie orta. Immediatum autem semen corporis Christi, erat purissimus sanguis sacratissimæ Virginis. Si vero sumatur semen pro solito semine quod ceteræ matres in generatione ministrant, videlicet pro superfluo illo naturæ coagulato impuroque sanguine: sic non est natus ex semine virginis Mariæ, quæ quum mundissima fuerit, tale semen non præbuit; sed neque ex semine David, nisi mediate, non immediate.
Joann. i, 14.
Cur autem Apostolus dicit Christum ex semine David factum secundum carnem, et non potius natum? imo et alibi loquitur, Misit Deus Filium suum factum ex muliere: quum tamen ab Evangelista dicatur, Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; et Isaias, Parvulus natus est nobis. Et respondendum, quod ideo, ut ostendat humanam Christi generationem non fuisse naturali et solito modo, sed supernaturali quodam Spiritus Sancti artificio, juxta illud propheticum: Novum creavit Dominus super terram, Mulier circumdabit virum; et illud, Spiritus Sanctus superveniet in te. Verumtamen advertendum, quod licet Christus secundum carnem factus seu natus sit ex semine David, atque ex felicissima Virgine, non tamen simpliciter et absolute conceditur quod Christus sit creatus vel creatura, quoniam non subsistit in esse creato, nec per generationem temporalem adeptus est novam subsistentiam. Et etiam ne videamur aliquo modo communicare
Galat. iv, 4.
Luc. i, 35.
Is. ix, 6.
Jer. xxxi, 22.
Luc. i, 35.
A Arianis, ceterisque hæreticis, qui Christum dixerunt esse puram creaturam. Ipse equidem est verus Creator ac Deus, et Verbum quod erat in principio, per quod facta sunt omnia. Quum ergo sancti do-ctores leguntur Christum vocare creaturam, exponendi sunt sapienter.
Joann. i, 1-3.
Præterea Christus Filius Dei Patris, dicitur factus secundum carnem ad gloriam Patris, quia ob id incarnatus et in mundo conversatus est, ut nomen Dei Patris hominibus revelaret, eosque ad cultum ipsius induceret, juxta illud: Ego non quæro gloriam meam, sed glorifico Patrem meum. Et alibi Joannes ait: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem.
Ibid. viii, 50, 49.
Ibid. xvi, 6, 4.
Circa hunc locum sic ait Origenes: Factus est autem Filius Dei, sine dubio quod prius non erat secundum carnem; secundum divinitatem vero erat prius, et non erat quando non erat. — Postremo sciendum quod in Christo sunt duæ generationes seu nativitates, videlicet divina et humana, sed una dumtaxat filiatio. Generatio enim concernit naturam, quæ in Christo duplex consistit; filiatio vero personam, quæ non est nisi una in Christo. Nihilo minus Christus vere est filius Virginis, quia ex ea veraciter natus.
Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Verba hæc difficultatibus plena sunt. Denique de ipsa prædestinatione multa dici possent: quæ infra tangentur. Nunc vero, breviter percurrendo, sciendum quod divina providentia universa complectitur, ita quod Deus gloriosus et sapiens, omnium rerum providentiam habet. Singula namque propter certum finem creavit, eisque desiderium finis impressit, atque de mediis ad finis adeptionem requisitis providit. Quemadmodum vero intellectualis creatura ceteris rebus est sublimior, sic providentia Dei nobiliori modo ei adscribitur, ita quod providentia mentis divinæ, respectu intellectualium creaturarum, prædestinatio dicitur. Est enim prædestinatio, secundum Augustinum, præordinatio alicujus ad gloriam, seu præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. In quantum itaque Deus quosdam ad supernaturalem beatitudinem præordinavit, et media perveniendi ad eam dare decrevit ac præparavit, dicitur eos prædestinasse seu præmisisse. Prædestinatio enim est quædam præmissio: talis autem prædestinatio dilectionem ac electionem, secundum modum nostræ conceptionis, præsupponit, et inde procedit. Prædestinatio igitur antecessionem quamdam prædestinantis ante prædestinatum et gratuitum donum includit.
Quum ergo sit ita, mirum videtur quomodo nunc sanctus Apostolus dicat, Filium Dei prædestinatum in virtute, etc. Unde, ut fertur, Origenes corrigit litteram, loco prædestinati ponens destinatum, quia ut ait, prædestinatio est nondum entis, destinatio vero est entis. Filius autem Dei est ens æternum. Aliqui quoque sic secernunt textum: Qui prædestinatus (ut ibi sit punctus), est Filius Dei in virtute. Sicque prædestinatus nominaliter sumitur, et est sensus: Qui Filius, exsistens prœdestinatus secundum humanam naturam, est Filius Dei unigenitus secundum naturam divinam, in virtute, id est in divina potentia, quæ sibi et Deo Patri communis est.
Verumtamen, quoniam littera nostra habet, Qui prædestinatus est, considerandum qualiter hoc ipsum intelligi debeat. Haymo ergo ita exponit: Qui, id est Christus seu Filius Dei, secundum quod homo prœdestinatus est, id est, ejus humanitas prædestinata est et præordinata sine suis meritis, ut esset Filius Dei in virtute, hoc est assumpta a Verbo exsistente in eadem virtute divinitatis cum Patre, et esset unita illi in unitate personæ. Quod vero subjungitur, secundum Spiritum sanctificationis, refert Haymo ad illud quod dictum est, Qui factus est ex semine David secundum carnem, ut sit sensus: Filius Dei factus est homo ex semine David secundum Spiritum sanctificationis, id est secundum operationem Spiritus Sancti homines sanctificantis. Ipse enim operatus est hanc superbenedictam Verbi incarnationem seu humanationem. Nam, quamvis facta sit a tota supergloriosissima Trinitate, tribuitur tamen Spiritui Sancto. Unde in Symbolo legitur: Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Incarnatio etenim Verbi, est opus summæ pietatis; pietas autem appropriatur Spiritui Sancto. Quod vero mox sequitur, ex resurrectione mortuorum, refert Haymo ad illud quod dictum est, Prædestinatus est Filius Dei. Eritque sensus: Quod ipse sit Filius Dei, cui natura humana unita est, manifestatum est ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri, hoc est eorum qui simul cum Christo surrexerunt. Dequibus scribit Matthæus:15 Multa sanctorum corpora qui dormierant, surrexerunt, et venientes in sanctam civitatem, apparuerunt multis. Per hoc enim quod Christus secum mortuos surgere fecit, tanquam ex præclaro miraculo patuit eum esse verum Filium Dei, de cujus passione cecinerunt Prophetæ. Quamvis autem expositio ista sit vera atque catholica, videtur tamen a verbis litteræ aliqualiter aliena. — Ambrosius vero refert prædestinationem hanc Filii Dei, ad manifestationem hominibus factam, qua ab æterno præscitum est ut in tempore manifestaretur esse Filius Dei in virtute.
Sed ut maneamus in ipso textus tenore atque contextu, quantum possibile est, advertendum quod esse prædestinatum competit Christo seu Filio Dei secundum quod homo. Dictum est enim, quod prædestinatio est æterna præordinatio horum quæ per gratiam fiunt in tempore. Quod autem homo est Deus, et Deus homo, in tempore factum est per gratiam unionis, non tantum per gratiam habitualem. Et hoc utique ab æterno fuit præordinatum.
Quamvis ergo non concedatur simpliciter, Christus factus est Filius Dei (sensus enim est, quod persona quæ Christus est, facta est Filius Dei, eo quod fieri referatur ad rem secundum quod in se est), hoc tamen conceditur, Christus prædestinatus est Filius Dei esse, quoniam prædestinari convenit rei prout est in apprehensione præordinantis. Persona autem seu hypostasis Verbi apprehendi potest prout in humana natura subsistit. Sed, ut dictum est, prædestinatio ista adscribitur Christo ratione naturæ assumptæ. Nam antecessio et donum gratuitum Christo conveniunt ratione humanitatis dumtaxat.
Sic ergo exponenda est littera : Qui Filius Dei, scilicet Christus, in duabus naturis subsistens, secundum quod homo prædestinatus est, hoc est, sola gratia seu Dei benevolentia sine propriis meritis præelectus est, non solum ut sit caput Ecclesiæ, et a principio suæ conceptionis in Virgine confirmatus esset in bono et comprehensor perfectus, verum etiam ut esset Filius Dei, non adoptivus, sed naturalis, in virtute, id est divina potestate, per quam prædestinatio ista effectum sortita est, seu ad actum deducta, secundum Spiritum sanctificationis, id est per Spiritum Sanctum : quoniam operatione Spiritus Sancti facta est incarnatio Christi, juxta illud, Quod natum est in ea, de Spiritu Sancto est ; incarnatio autem est prædestinationis effectus : secundum Spiritum, inquam, sanctificationis ex resurrectione mortuorum, hoc est secundum Spiritum Sanctum, per cujus sanctificantem gratiam spiritualiter mortui reviviscunt : qui vocantur mortui Jesu Christi Domini nostri, quoniam merito ejus gratiam Spiritus Sancti recipiunt, atque salvantur.
Per quem, scilicet Jesum Christum, accepimus ego Paulus ceterique Apostoli a summa Trinitate, gratiam, id est primitias Spiritus Sancti, seu divinorum munerum supernaturalem infusionem. Gratia autem proprie sumpta, est donum seu habitus supernaturalis, a solo Creatore per creationem infusus, essentiam rationalis creaturæ immediate perficiens, eamque in esse divino ac meritorio statuens. Hæc est gratia gratum faciens, quæ a virtutibus, fructibus ac donis Spiritus Sancti distinguitur. Et apostolatum, id est potestatem seu auctoritatem, præcipuamque commissionem ac legationem prædicandi Evangelium Christi. Ad obediendum fidei, id est ad hoc, ut eos quibus evangelizamus, hortemur et faciamus obediere fidei christianæ, videlicet, ut naturali ratione postposita, intellectum suum humiliter subdant incomprehensibilibus et supernaturalibus testimoniis fidei. Unde inferius ait Apostolus : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
Hæc autem accepimus facere in omnibus gentibus, id est ubique terrarum, non solum in una aut paucis nationibus : ut impleremus quod de nobis prædixit Propheta, In omnem terram exivit sonus eorum. Hinc enim Christus aiebat Apostolis : Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Qui etiam per Isaiam de Apostolis loquitur : Mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe ; et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Omnia vero hæc fecimus pro nomine ejus, id est pro nomine Christi glorificando ac dilatando, ut omnes convertantur ad ipsum. Denique de Romanis, qui erant Italici, subdit : in quibus, id est inter quas gentes, ad quas missi sumus, estis et vos, Romani, vocati Jesu Christi, id est, vocati a Deo per inspirationem et gratiam ad fidem catholicam, ut sitis Jesu Christi, pertinendo ad oves servosque ejus.
In Evangelio scriptum est, quemadmodum Christus vocaverit ad se duodecim discipulos, eos appellans Apostolos, quibus et ait, Nonne ego vos duodecim elegi? quomodo ergo nunc dictum est Aposto-
II Cor. x, 5.
Ps. xviii, 5.
Act. i, 8.
Is. lxvi, 19.
Luc. vi, 13.
Joann. vi, 71.
Coloss. i, 18.
Matth. i, 20.
Rom. viii, 23. los accepisse apostolatum a Deo Trinitate per Jesum Christum? Et respondendum, quod apostolatus, qui est gratia gratis data, et gratia gratum faciens, sunt quidem a Deo, et etiam a Christo secundum quod Deus est, auctoritative, primo et principaliter. A Christo autem secundum quod mediator est Dei et hominum, sunt mediate et exsecutive, seu dispositive, et quodammodo instrumentaliter. Per Christum enim seu per meritum ejus, omnia divinarum munera gratiarum nobis præstantur, secundum quod ipse testatur : Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Propter quod in conclusionibus Orationum Ecclesiæ communiter dicitur : Per Dominum nostrum Jesum Christum.
1 Tim. II, 5.
Joann. XVI, 23.
1 Joann. IV, 10.
Omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei, id est a Deo æternaliter præamatis : ipse enim prior dilexit nos; vocatis sanctis, id est fidelibus per divinæ vocationis gratiam sanctificatis, qui etiam veraciter sancti appellantur.
Gratia, de qua nunc factus est sermo, quæ est principium omnis actionis meritoriæ, ponens animam in esse spirituali et grato, vobis, et pax interna, quæ est tranquillitas mentis, et quies in debita interiorum ordinatione consistens, de qua Propheta, Non est (inquit) pax impiis, dicit Dominus; et in Psalmo, Pax multa diligentibus legem tuam : præstetur et insit vobis a Deo Patre nostro, qui est Pater Christi per naturam, et Pater noster per gratiæ infusionem, sive adoptionem : de quo Christus in Evangelio, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Quum ergo sit Pater noster, cum omni fiducia ab eo gratiam postulare debemus, quia ut indulgentissimus pater, libenter tribuet egenis mendicisque filiis quidquid rationabiliter petunt ac jugiter. Ideo namque in Evangelio ait Salvator : Si vos, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se? Et Domino Jesu Christo. Ex hoc ar-
Is. XLVIII, 22.
Ps. CXVIII, 165.
Joann. XX, 17.
Luc. XI, 13. guitur Christum esse verum Deum, quum nullus sit actor aut dator pacis internæ et gratiæ, nisi Deus omnipotens. Sequitur quoque, Deum Patrem et Christum esse unum ac idem causale principium pacis et gratiæ, quoniam solus Creator est causa hujus pacis et gratiæ. Unde constat utriusque esse eamdem deitatem, eamdemque virtutem et operationem, juxta illud : Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Et idem rite sentitur de Spiritu Sancto, qui hic non exprimitur, quoniam Patre et Filio nominatis, intelligitur tanquam amor et nexus osculumque amborum.
Joann. V, 19.
Præmissa persona scribentis, et eis quibus scribitur commemoratis, forma quoque salutationis præhabita, sequitur narratio. Primum quidem, id est ante cetera quæ dicturus sive acturus sum; vel, Primum, id est præcipue; gratias ago Deo meo, simplici in essentia, et trino in Personis : qui licet sit omnium Deus ratione creationis, est tamen specialiter Deus meus, propter singularem caritatem et pietatem ejus super me; et item propter præcipuam spem, dilectionem ac cultum quibus ei inhæreo, dicens cum Psalmista : Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum. Solet autem Apostolus (et ita fieri decet) a gratiarum actione incipere. Per Jesum Christum, secundum quod homo est et Dei ac hominum mediator : ita quod Christus est mihi causa gratias agendi Deo meo, quoniam beneficia ejus, et omnia quæ ipse pro nobis fecit ac pertulit, excitant et obligant me ad gratias Deo altissimo referendas, qui tanta bona hominibus per Christum largitus est. Pro omnibus vobis, id est propter beneficia Dei vobis collata; vel, Pro omnibus vobis, id est pro vestro profectu atque salute, quatenus me pro vobis gratias referente, augeatur in vobis salus et gratia Christi; vel, Pro omnibus vobis, supplendo vestrum imperfectum; vel, Pro omnibus vobis, id est in persona omnium vestrum, seu vice vestra. Quia
Ps. LXXII, 26. fides vestra annuntiatur in universo mundo, id est in multis ac principalibus finibus mundi. Romani enim, quoniam toti mundo præsidebant, famosissimi erant, et ideo fides eorum per omnia ora fidelium volitabat. Dixerunt enim aliæ Ecclesiæ gentium: Ecce Roma, quæ est caput ac domina mundi, fidem suscepit. Sicque confirmabantur in fide exemplo fidei Romanorum.
In his verbis commendatur nobis caritas sancti Apostoli, qui de proximorum salute sicut de propria exsultavit et gratias retulit. Ita et nos agere competit, ut scilicet gratias Deo agamus, quum audimus aut scimus proximos nostros spiritualiter prosperari. Unde infra scriptum est: Gratias agentes Deo pro omnibus semper.16 Asserit quoque Apostolus se gratias agere de fide Romanorum, quoniam fides fundamentum est universarum virtutum. In fide tamen includit cetera dona gratiæ Dei.
Testis enim mihi est Deus, cui servio cultu latriæ in spiritu meo, id est in superioribus viribus animæ meæ, videlicet: in intellectu, credendo, orando, contemplando; et voluntate, sperando, amando, et cetera bona opera agendo; in Evangelio Filii ejus, quod aliis prædico, cui obedio, et pro quo multa sustineo. Evangelium autem Filii Dei seu Christi, est annuntiatio bona, et sancta doctrina, quam Christus primo edocuit, et per Apostolos aliis nuntiavit. Hoc loco, sicut et alias sæpe, jurat Apostolus, quatenus melius sibi credatur. Quod fecit propter infirmitatem eorum quibus loquebatur. Nec tamen fecit contra illud Salvatoris in Evangelio: Ego dico vobis, non jurare omnino;17 et iterum: Sit sermo vester, Est, est, Non, non.18 Unde et Jacobus dicit:19 Ante omnia nolite jurare. His enim verbis prohibetur juratio falsa, consulitur jurationis dissuefactio, permittitur juratio necessaria. Propter quod Christus adjecit:20 Quod amplius est, a malo est. Non dixit, Malum est, sed, malo est, id est ab imperfectione vel incredulitate ejus propter quem juratio adhibetur. Imo juratio debite circumstantionata, est actus virtutis quæ latria nuncupatur. Unde scriptum est: Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis; et in Psalmo, Laudabuntur omnes qui jurant in eo.21
Hujus itaque rei testis est mihi Deus, quod sine intermissione, id est omnibus congruis horis seu aptis temporibus, memoriam vestri facio, id est, vestri reminiscor, et coram Deo memor sum vestri, semper, id est in omni tempore convenienti:22 juxta quem sensum ait Salvator, Oportet semper orare, et non deficere;23 in orationibus meis. Ex isto elucescit, quod interdum licet et expedit ut unus alii manifestet dilectionem, sollicitudinem et laborem, quibus pro ipso afficitur et fatigatur, non ad accipiendum humanum favorem, aut temporalem mercedem, sed ut alius ex hoc ad meliora provocetur, atque de proximo suo melius sentiat et confidat. Quod tunc maxime fieri debet, quum unus de alio sinistre aut impie suspicatur. Obsecrans, hoc est, per sacrorum commemorationem orans: sicut quum dicitur, Per passionem tuam libera nos; si quo modo, id est ut aliquo modo, tandem aliquando, post multa ac longa desideria, prosperum iter habeam in voluntate Dei, hoc est secundum divinæ voluntatis beneplacitum: non enim illud absolute oro aut appeto, nisi divina voluntate supposita, semper dicens, Fiat voluntas tua;24 veniendi ad vos, o Romani. Nam et ideo creditur Paulus Cæsarem appellasse, etc., quatenus occasionem haberet veniendi Romam.25
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis, id est, gratiam mihi collatam vobis communicem, instruendo vos plenius de evangelica lege, et disponendo corda vestra per meam exhortationem ad abundantiora dona Spiritus Sancti: quemadmodum Petrus monet, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.26 Non enim debet homo, præsertim prælatus, prædicator, aut doctor, talentum sibi concessum abscondere, quia ut in Ecclesiastico habetur :27 Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Ad confirmandos vos in veritate fidei, et observatione evangelicæ legis. Id est simul consolari in vobis, hoc est, ad hoc cupio vobis gratiam impertiri, ut ex vestra confirmatione, ego quoque in vestro profectu consoler et gaudeam : quoniam sicut de vestra imperfectione contristor, ita de vestra perfectione jucundor; per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam, hoc est per communem ac mutuam fidem nostram : quæ est fides catholica, in qua fundatur, et ex qua oritur consolatio, qua unus fidelium de profectu et bono alterius consolatur. Hæc quippe consolatio fundatur in hoc, quod credimus et speramus simul ad æternam felicitatem pertingere. Loquitur autem de fide formata, quæ per dilectionem operatur, non de fide informi.
Nolo enim vos ignorare, fratres, quia sæpe proposui venire ad vos, si tamen Deus permitteret, et prohibitus sum, id est, impeditus, vel ex divina revelatione vetitus sum ab exsecutione propositi mei, usque adhuc quum præsentem scribo epistolam. Impeditus autem fuit Apostolus per captivitatem seu aliam occupationem. Vel propter Romanorum peccata nondum permisit eum Christus pergere
Romam, quomodo in Actibus legitur : Vetati sunt Paulus et sui a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia;28 et non permisit eos Spiritus Jesu. Postea tamen prædicavit Paulus in Asia.29
Ideo autem proposui venire ad vos, ut aliquem fructum habeam in vobis, id est, spiritualem profectum in vobis producam, vosque in gratia Dei ac bonis operibus fructificare faciam, et etiam ut vobis prædicando, majus meritum in præsenti, majusque præmium in futuro acquiram : quæ omnia finaliter refero ad gloriam Dei sublimis ac omnipotentis; sicut et in ceteris gentibus quibus prædicavi, fructum aliquem habeo. Græcis qui naturali ingenio pollent, et philosophiæ inventores fuerunt, ac Barbaris, id est hominibus duris, et quasi sine lege viventibus (omnes autem præter Latinos, Hebræos et Græcos, Barbari appellantur), sapientibus et insipientibus, id est fidelibus et infidelibus, doctis et indoctis, unum Deum verum noscentibus, et idola venerantibus, debitor sum prædicare eis Evangelium regni cœlestis, non propter eorum merita, aut dona ab eis recepta, sed ex commissione divina, et propter beneficia mihi divinitus condonata, quæ ordinantur ad hoc ut omnibus prædicem. Gratiæ enim gratis datæ, ordinantur ad proximum. Ita quod in me promptum est, id est, sic quod ego ob hanc obligationem, magis tamen ex caritate, paratus sum et vobis qui Romæ estis, evangelizare.
Footnotes
-
Act. xiii, 9. ↩
-
Joann. viii, 35. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
-
Hebr. v, 4. ↩
-
I Cor. xv, 9. ↩
-
1 Cor. xv, 10. ↩
-
Galat. i, 16. ↩
-
Act. xiii, 2. ↩
-
Judæ 14. ↩
-
II Reg. i, 18. ↩
-
Josue x, 13; ↩
-
Act. x, 43. ↩
-
Act. iii, 24. ↩
-
Luc. xxiv, 44. ↩
-
Matth. xxvii, 52, 53. ↩
-
Ephes. v, 20. ↩
-
Matth. v, 34. ↩
-
Ibid. 37. ↩
-
Jacob. v, 12. ↩
-
Matth. v, 37. ↩
-
Deut. vi, 13. ↩
-
Ps. lxii, 12. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Matth. vi, 10. ↩
-
Act. xxv, 11. ↩
-
1 Petr. iv, 10. ↩
-
Eccl. xli, 17. ↩
-
Act. xvi, 6, 7. ↩
-
Act. xix, 10, etc. ↩
Chapter 4 of 21