Articulus 7
ELUCIDATIO METRI HUJUS SECUNDI.
DESOLATIS ac tristibus consolatorium est, si quem videant ex corde sibi sinceriter compati, ac eorum pristinam prosperitatem excellentiamque advertere. Hinc Philosophia primo hoc genus remedii Boetio adhibet, metrice alloquens eum.
Et appellatur hoc metrum dactylicum, eo quod dactylus prædominetur in eo, in penultimo semper positus pede. Vocatur quoque tetrametrum, quia ex quatuor pedibus constat; et hypercatalecticum, quoniam syllaba abundat in medio, quæ nullius pedis pars dicitur. Ait ergo Philosophia :
Heu! mens hujus Boetii mersa, id est obruta et demersa, profundo quam præcipiti, id est valde celeri, impetuoso, ac præcipitante inundantia ac abundantia adversitatum, afflictionum, dolorum, hebet, id est, obtusa est et impedita ad considerandum veritates ac rationes philosophicæ facultatis : ex quarum consideratione posset meritoque deberet se consolari, et in adversis gaudere, aut saltem non deprimi. Et relicta propria luce, id est claritate naturalis ingenii, splendore sapientiæ ac lumine rationis, quæ per abundantiam adversitatum et afflictionum sunt offuscata, atque ab actuali, expedito ac libero rationis judicio impedita, tendit ire, id est, præparat se ad eundum, seu ire intendit, in tenebras externas, id est in maximas ignorantiarum, errorum ac vitiorum caligines, nisi sapientialiter revocetur. Tristitia quippe, nisi refrenetur ac moderetur, vehementer nocet animæ et corpori, præsertim ista quæ est sensitivi passio appetitus. De qua in Ecclesiastico scriptum est : Tristitiam longe expelle a te;1 multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Paritque tædium vitæ, ex quo tandem consequitur injectio manus sacrilegæ in se ipsum.
« Mens », inquam, acta quoties, id est sæpius agitata et mota hinc inde, terrenis flatibus, id est variis fortuitisque eventibus et mutationibus circa se factis per ablationem temporalium rerum, opulentiæ, dignitatis, honoris atque multiplicis olim habitæ prosperitatis : unde cura noxia, id est sollicitudo nociva, superflua de talibus recuperandis, crescit in immensum, id est, sine moderamine augetur, nisi per prudentiam et terrenorum contemptum frenetur. Ideo scriptum est in libro
Proverbiorum : Exspectatio sollicitorum peribit;2 et in Ecclesiaste : Avarus non implebitur pecunia. Hinc in Proverbiis suis disseruit Seneca : Pecuniæ imperare oportet, non servire. Pecunia avarum non satiat, sed irritat. Talis quoque est cura ambitiosi : nam sicut cupiditas, ita ambitio crescit in infinitum; et sicut cupiditas variis curis, suspicionibus, anxietatibus torquet avarum, sic dæmoniaca ambitio ambitiosum.
Ex his docemur, quod passiones et vitia, nisi in principio vigilanter domentur et reprimantur, non solum dejiciunt, sed et præcipitant mentem a celsitudine gratiæ ac virtutum in voraginem perditionis et culpæ. De quo profundo Salomon loquitur : Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.3 Si ab his præservari cupis periculis, noli ad transitorias opes neque ad mundanos honores immoderanter insipienterque affici.
Hinc pandit Philosophia qualiter consueverit Boetius cursum, proprietates, naturas cœlestium corporum speculari, impulsiones quoque ventorum, distinctionesque temporum, et varia secreta naturæ.
Hic Boetius quondam liber, id est olim ab exsilio, curis, tristitiis diffortuniisque immunis, suetus, id est consuetus seu solitus, ire, id est mentis suæ considerationem extendere ac levare, in meatus æthereos, id est ad motus et cursus cœlestium corporum, cernebat cœlo aperto, id est desuper evidenter patente et a nubibus discooperto, lumina, id est radios, solis rosei, id est splendidissimi solis, instar albæ ac niveæ rosæ albescentis ac visum dulciter demulcentis, id est, quemadmodum rosa suo decore atque odore delectat videntem : juxta illud Ecclesiastæ, Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem.
Visebat quoque, id est, frequenter ac desideranter videbat, sidera gelidæ, id est frigidæ, lunæ. In quibus verbis ponitur plurale pro singulari, videlicet « sidera » pro sidere, ut sit sensus : « Visebat » sidus « lunæ » (intransitive), hoc est lunam quæ vocatur sidus, quemadmodum ceteri quoque planetæ. Vel dicit « sidera lunæ », quoniam luna sub diversis figuris apparet, nunc cornuta, nunc plena, nunc semiplena; seu propter diversitates radiorum et effectuum. Possunt item per « sidera lunæ » intelligi stellæ Pleiades, quæ cum luna communicant in humido, habentes dominium super aquas, in quibus simul cum luna causant fluxum et refluxum, ac alios varios motus et alterationes quamplures.
Et quæcumque stella exercet vagos recursus, id est incertos, multiplices, instabiles motus, gyrationes, retrogradationes, ascensiones, depressiones (quod non competit nisi stellis erraticis, quæ communiter dicuntur planetæ), flexa, id est revertens, per orbes varios, id est sphæras diversas, quas successive intrat et exit, loquendo de sphæris in ipso orbe planetæ imaginatis aut assignatis, ut mox dicetur, quum non sit fixus in suo orbe, comprensam numeris victor habebat, id est, ipse Boetius « victor », id est, prævalens in sua astronomica inquisitione inveniendo quod quærebat, « habebat » stellam hujusmodi « comprensam », id est limitatam et determinatam, « numeris », id est proportionibus certis quas habet respectu motuum aliorum planetarum: omnes enim in suis naturis, viribus, influentiis, motibus, sunt coordinati et comproportionati, quemadmodum species numerorum, sicut et totus ordo universi, ut ait Philosophus septimo et duodecimo Metaphysicæ.
Consequenter Philosophia insinuat Boetium aliis multis fuisse peritum. Attamen circa textum inductum aliqua inferius sunt dicenda.
Quin etiam, id est, pro certo Boetius iste consuevit videre atque inquirere, causas unde, id est ex quibus seu propter quas, flamina sonora, id est venti alte sonantes, sollicitent, id est, moveant et agitent, æquora ponti, id est aquas seu flumina maris. Solebat quoque considerare quis spiritus volvat, id est, circulariter moveat, stabilem orbem, id est incorruptibilem sphæram cœlestem: hoc est, utrum sphæræ cœlestes moveantur immediate ab increato Spiritu, utputa Deo, an ab intelligentiis vel animabus nobilibus; vel cur sidus, id est sol, qui antonomastice dicitur « sidus », tanquam maximum astrum virtute et quantitate, casurum secundum apparentiam in undas hesperias, id est in aquas occidentales, seu in aquas Oceani versus occidentem, surgat, id est, oriatur mane, ab ortu rutilo, id est orientali parte cœli tunc resplendente ex solis accessu. Loquitur autem Boetius more poetico, secundum vulgi opinionem: quoniam stantes in littore maris sole occidente, ex tumore seu elevatione fluctuum maris privantur intuitu radiorum solarium, sicque ipsis videtur quod sol demergatur in mari; putabantque aliqui, quod ibi lavaretur a sordibus quas ex vaporibus in aere ascendentibus circumeundo contraxit. Verum hæc ex grandi imperitia prodierunt. Sol quippe in sua permanet sphæra, quæ inter septem sphæras planetarum, secundum Ptolemæum, est media: sicque inter mare Oceanum et solem mediant et consistunt elementa aeris et ignis, atque adhuc sphæræ tres planetarum, qui sunt, luna, Venus, Mercurius. Nec vapores transcendere possunt regionem elementarem, neque cœlestia corpora peregrinarum seu extranearum impressionum sunt susceptiva.
Præterea Boetius iste consuevit perspicere quid temperet, id est, quæ causa temperatas efficiat, horas placitas, id est placentia et delectabilia tempora, veris, id est illius partis anni, ut ver ornet terram roseis floribus, id est floribus rosarum, seu et aliis floribus instar rosarum pulchris ac dulcibus:4 quod ver facere dicitur, quoniam fit in vere ex influentia solis et aliarum causarum. Quis dedit pleno anno, id est in anno perfecto; vel in « anno pleno », id est abundanti, quia tunc fructus collecti abundant; ut fertilis autumnus, id est quod tempus illud au- tumnale fertile, id est uber et fructuosum multis fructibus tunc maturis, influat uvis gravidis (id est maturis) depurationem terrestritatis et humiditatis grossioris ineptæ. Solitus etiam fuit iste Boetius rimari atque reddere, id est perscrutari et assignare, varias causas naturæ latentis, id est occultarum naturalium proprietatum ac virium, actionum atque effectuum. Quibus, secundum Gilbertum libro Sex principiorum, natura operatur occulte: ex cujus sinibus rationes trahuntur et causæ nascuntur naturalium operum, secundum Richardum libro suo de Trinitate.
Descripto statu jucundo, speculativo, scholastico, in quo Boetius antea fuit, hic subjungit Philosophia statum tristem, desolatum ac miserum, in quo eum esse conspicit; facitque exclamationem ex vehementia compassionis, quia opposita juxta se posita evidentius cognoscuntur.
Nunc jacet, id est, Boetius qui olim tam sapienter ac speculative refloruit, jam decumbit desolatus et æger, quasi ignarus, lumine mentis effeto, id est, splendore sapientiæ et luce scientiæ destitutus. Et pressus colla, id est in collo circumdatus et circumcinctus, catenis gravibus, id est gravantibus: quoniam moris est apud quosdam, quod captis mittitur catena in collo seu alia corporis parte. Imo, ut tangit S. Bernardus, scelerati Judæi, Christo capto, miserunt catenam in collo ipsius. In Jeremia quoque habetur:5 Tulit Hananias catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et fregit eam. Simili modo in Actibus Paulus ait apostolus: Propter spem Israel catena hac circumdatus sum.6 Gerensque iste Boetius vultum pondere tristitiæ vel ex onere catenæ declivem, id est pronum et declinatum ad terram, heu! cogitur cernere, id est inspicere, stolidam terram, id est inanimatam; vel « stolidam » causaliter, id est, materialiter homines stultificantem, qui amore terrenorum sapientiam veram relinquunt, imo summum deserunt bonum, et creaturis tam vilibus magis quam Creatori inhærent: quod prorsus stultissimum est. Et de taliter stultis Salomon protestatur: Stultorum infinitus est numerus.7 In quibus puerilitatis vitium regnat, quod dono sapientiæ prorsus contrariatur. Quemadmodum enim pueri ratione nondum utentes, poma et pira præferunt auro obryzo pretiosisque gemmis; sic excæcati miserique carnales, fœda et vilia ista carnalia ac terrena superpræstantissimo Deo ac pretiosissimis ejus donis, charismatibus gratiæ et gloriæ, stolidissimo corde præeligunt ac præponunt. Idcirco, ut Isaac Israelita philosophus protestatur, sub tristissimo orbe terræ infimæ retrudentur et concludentur, nec unquam eis ad loca amœna patebit egressus.
Footnotes
Chapter 9 of 199