Skip to the text

Articulus 8

DUBIORUM AC QUÆSTIONUM HUJUS SECUNDI METRI PROPOSITIO ET EXPEDITIO BREVIS.

JOANNES. — Circa hoc metrum multa mihi oriuntur dubia: primum, an sol sit rosei coloris; secundum, an luna sit frigida; tertium, an planetæ habeant motus vagos, incertos ac plures; quartum, an idem planeta moveatur per orbes diversos; quintum, quid sit ventus, et de diversitate ventorum, et de causa variæ impulsionis ac vehementiæ eorum; sextum, utrum orbes cœlestes ab aliquibus moveantur spiritibus; septimum, quid sit causa diversitatis temporum ac variæ qualitatis eorum.

DIONYSIUS. — De his hic multa possent induci, quæ in libro de Cœlo et mundo, et super secundum Sententiarum, atque in libro Meteororum potius habent locum : propter quod hic ad hæc succinctim sine argumentis est respondendum.

Ex eodem quoque fundamento ad duo prima datur responsio. Nempe, ut asserit Thomas in prima parte Summæ, et super secundum Sententiarum, in Summa etiam contra gentiles libro secundo ac tertio (et idem scribit Albertus in Summa, et libro de Coæquævis, tractatu de Cœlo), Plato et Socrates, imo et omnes philosophi Aristotelem præcedentes, dixerunt cœlestia corpora, utputa orbes, sidera et planetas, esse naturæ elementaris, et præsertim constare ex aqua aut igne. Juxta opinionem hujusmodi possit dici, quod qualitates elementares, ut calor et frigus, qualitates quoque secundæ ex varia primarum qualitatum commixtione resultantes, ut color, in cœlestibus consistant corporibus. Aristoteles vero primo invenit aliam viam contrariamque doctrinam, videlicet quod cœlestia corpora non sint naturæ elementaris, ita quod nec gravia sint, nec levia, nec calida, nec frigida, nec sicca, nec humida, nec colorata, nec proprie tangibilia : ideo nec alterari queunt neque corrumpi, nec peregrinam valent impressionem suscipere. Hinc nec in orbe lunæ nec super eumdem dixit Aristoteles posse accidere malum. Propter quod sensit etiam corpora illa prorsus incorruptibilia esse. Plato autem in primo Timæi, causam incorruptibilitatis eorum dixit esse voluntatem supergloriosissimi Creatoris : quod et Damascenus libro secundo fatetur. Et sicut Doctor solennis, puta Henricus, in Quodlibetis suis declarat, Plato in hoc multo melius quam Aristoteles philosophatus est. — Itaque, juxta Aristotelis viam, nec sol coloratus est roseive coloris, proprie fando, sed per similitudinem et apparentiam quamdam, quemadmodum quædam stellæ rubei esse coloris videntur; vel nisi color sumatur extense, prout lucem includit : ut quum dicimus, quod color objectum est visus. Sic nec luna est proprie frigida. Unde communiter dicitur, quod corpora illa cœlestia sunt calida, frigida, sicca aut humida effective, non formaliter : quoniam in inferioribus causant hujusmodi qualitates, non autem in se ipsis eis afficiuntur aut informantur. Tripliciter namque vocatur aliquid tale aut quale. Primo formaliter : ut sol dicitur lucidus, et ignis calidus. Secundo effective : sic luna dicitur gelida, et vinum etiam congelatum asseritur calidum.1 Tertio significative : ut urina dicitur sana.

Quocirca pensandum, quod quamvis christiani nostri philosophi, Thomas, Albertus, Bonaventura, Ægidius, Henricus, ac alii, præinductam Aristotelis doctrinam sequantur de natura cœlestium corporum; nihilo minus sancti doctores et beatissimi Patres, tam Latini quam Græci, primam opinionem tuentur, quod scilicet naturæ sint elementaris. Hoc Augustinus super Genesim, Ambrosius in Hexaemeron, Gregorius super Job, Hieronymus, Beda, Athanasius, Gregorius Nazianzenus (quibus duobus nemo fuit ausus contradicere in Scripturis), Cyrillus, Theophilus, Chrysostomus, Gregoriusque Nyssenus ac Damascenus, concorditer sunt testati. Propter quorum auctoritatem, potissime quia Scriptura canonica id satis evidenter insinuare videtur, Josephus quoque clare hoc ipsum primo capitulo primi sui libri deprompsit : hinc, inquam, super secundum Sententiarum secutus sum hanc Sanctorum positionem. Nec Aristotelis argumenta quidquam contra eam concludunt, prout ibi ostendi.

Ad tertium dico, quod de hoc sunt duæ opiniones solennes. Una Aristotelis et Commentatoris, dicentium quod planetæ sunt fixi in orbibus suis, unusquisque in sphæra sua, quemadmodum stellæ in firmamento : et ita non haberent motus vagos, incertos, erraticos, ut communiter fertur, et auctor in textu sentire censetur. Alii vero, ut Ptolemæus, Albumasar, Albategni, et plures astrologi, longe aliter opinantur, dicentes planetas non esse fixos in circulis suis, imo nec ascendere nec deprimi in eisdem, et in epicyclis eccentricisque moveri, et jam esse stationarios, modo retrogrados.

JOANNES. — De his frequenter audivi, nec ea intelligo: ideo precor ut de his plenius eloquaris.

DIONYSIUS. — Quamvis hoc speculationis exsistat alterius, compendiosius tamen quo potero respondebo. Itaque Bonaventura in Scripto secundi Sententiarum: De hac (inquit) quæstione controversia est inter naturales et mathematicos, puta astrologos. Mathematici namque potissime attendentes ea quæ apparent circa cœlestia corpora, ut illa queant salvari simul cum uniformitate et perpetuitate motus cœlestis, epicyclos posuerunt atque eccentricos, planetas quoque propriis motibus moveri in propriis epicyclis: sicque salva motus ipsius sphæræ uniformitate, interdum contingit planetam deprimi, aliquando elevari, secundum motum ipsius planetæ in epicyclo, et epicycli in eccentrico, atque eccentrici circa proprium centrum, quod est extra centrum mundi. Porro positio naturalium, ut Aristotelis et sequacium ejus, est quod planetæ non moventur nisi suorum orbium motu, instar clavi fixi in rota: quia (ut asserunt) corpus cœleste seu orbis scindi non valet. Ponunt quoque idem esse centrum corporum superiorum et inferiorum, videlicet centrum mundi: et hoc, propter perfectam orbium rotunditatem, qui circulariter sic moventur quod unus alterum non subintrat. Ponunt etiam velocitatem majorem et minorem in motibus orbium, atque ex hoc apparere nunc retrogradationes, nunc progressiones in planetis: quia dum unus planeta sua velocitate alium multum præcedit, retrocedere alter videtur. Quæ omnia videntur rationi consona valde: quamvis positio astrologorum secundum judicium sensuum verior videatur, quia secundum eam sensus circa cœlestium motum non fallitur. Attamen prima illa positio verior esse videtur. Hæc Bonaventura.

Verumtamen huic positioni plures theologi contradicunt. Ait quippe Richardus de Mediavilla super secundum Sententiarum: Stellæ quæ sunt in sphæra octava, fixæ in ea sunt. Ideo propriis motibus non moventur, sed motu tantummodo sphæræ illius seu firmamenti: quod proprio motu movetur ab occidente in orientem uno gradu in centum annis; per motum vero nonæ sphæræ movetur motu diurno ab oriente in occidentem. Quilibet demum planeta, præter motum diurnum suæ sphæræ, qui est ab oriente in occidentem, et præter motum proprium illius sphæræ, qui est ab occidente in orientem, movetur etiam motu deferentis. Insuper unusquisque planeta, præter solem, ultra motus præfatos, movetur motu epicycli sui; solusque sol inter planetas epicyclo caret. Nec putandum quod epicyclus transferatur de una parte deferentis ad aliam: sed sicut tota sphæra movetur motu circulari circa centrum suum, et deferens circa centrum suum; ita et epicyclus movetur motu circulari circa suum centrum, quod habet inter convexum et concavum deferentis. De luna vero multis videtur, quod motu proprio circulariter moveatur circa centrum suum, quod habet inter epicycli concavum et convexum: quoniam macula lunæ nunquam apparet nobis opposito modo, ita ut pars maculæ quæ apparet superius, appareat interdum inferius. Hæc Richardus.

Præterea dictis Richardi concordans Durandus: Communis (ait) opinio nunc est, quod planetæ sunt stellæ erraticæ, et non fixæ. Ideo, quanquam Aristoteles dicat secundo Cœli, quod planetæ moveantur solo suorum orbium motu, verius tamen dicunt astronomi, quod moveantur in epicyclis atque eccentricis. Quod de eccentricis patet: quoniam stella quæ movetur dumtaxat motu sphæræ, non potest quandoque magis, quandoque minus terræ appropinquare, quoniam omnes sphæræ sunt concentricæ; planetæ autem uno tempore plus propinquant ad terram quam alio, sicut per astrologica patet experimenta. Hinc astronomi sunt coacti ponere motum planetarum in eccentricis circulis, quorum una pars maxime removetur a terra, ut aux seu elevatio ejus; altera vero magis accedit ad terram. Idem patet de epicyclis: quoniam si planetæ solum moveantur motu sphærarum, quum sphæræ planetarum moveantur ab occidente in orientem, sic si planeta aliqua nocte esset ex directione alicujus stellæ fixæ, sequenti nocte præcederet ipsam versus orientem: cujus oppositum in quibusdam planetis frequenter videmus. Ergo præter motum sphærarum, oportet in eis ponere motum retrogradationis: quod fit in epicyclis, in quibus planetæ consistunt retrogradi, stationarii vel directi. Verumtamen non dividitur sphæra planetæ. Ponitur quippe eccentricus circulus inter duas superficies sphæræ exsistens, cujus una medietas magis accedit ad superficiem sphæræ concavam, altera ad convexam; et movetur hic circulus infra sphæram, quum sit sphæræ contiguus et non continuus; et motu ejus movetur planeta, quasi sit pars ejus: planeta, inquam, habens eccentricum sine epicyclo, ut sol. Si vero habeat epicyclum cum eccentrico, tunc epicyclus poneretur moveri in eccentrico per modum quo eccentricus fertur moveri in sphæra: quoniam epicyclus est sphæricum corpus infra eccentricum comprehensum et non continuum: ideo potest in eccentrico proprium motum habere. Cujus epicycli pars est planeta. Hæc Durandus.

JOANNES. — Materia ista difficilis est; confortata est, et non potero ad eam.

DIONYSIUS. — Non solum difficilis, imo et pro magna parte certitudine carens: quod constat ex hoc quod tot magni magistri tam vehementer diversificantur in ea. Nam et S. Thomas affirmat positionem illam Ptolemæi de epicyclis atque eccentricis, demonstrativam rationem non habere, nec necessitatem concludere, sed interim probabiliter sic teneri, quia hucusque non est inventus aptior modus salvandi ea quæ in motibus apparent cœlestibus. Denique hoc quod ait Durandus, planetam esse epicycli partem, instantiam patitur: sic enim non posset separari ab eo, nec egredi illum. Rursus, non solum Plato in Timæo, sed etiam Ptolemæus asseruit stellas sphæræ octavæ proprio motu moveri in ea, sicut movetur piscis in aqua et avis in aere. Quæ tamen opinio non solum naturalibus rationibus, sed et auctoritate Scripturæ canonicæ improbatur, quum in libro Job dicatur: Tu forsitan cum Deo fabricatus es cœlos, qui solidissimi sunt, quasi ære fusi.2

JOANNES. — Si hoc de cœlis quoque seu orbibus planetarum intelligatur, apparet quod planetæ nequaquam proprio motu moveantur in sphæris suis, nec in aliquo cœlesti corpore queant ascendere, descendere, retrogradi, necnon stare (quum motus hujusmodi sine corporum illorum divisione et sectione nequeant fieri), sed in suis fixi sint circulis.

DIONYSIUS. — Jam ad hoc est tacta responsio. Verum si hanc disputationem diffuse voluerimus prosequi, incidemus Oceanum. Hinc te remitto ad scripta mea super secundum Sententiarum, in quibus de omnibus his dictum est satis prolixe ex Alberto, Thoma, Guillelmo, Richardo, Petro, Scoto, Udalrico, ac aliis multis, et introducta sunt dicta Ptolemæi in Almagesti, verba Alpetragii, Albategni, Albumasar, Alfragani, ac aliorum.3 In quibus sunt multa vera et certa, aliqua nihilo minus incerta, ne dicam erronea. Nam et inter se discrepant sæpe, ita ut omnibus illis perlectis ac rite pensatis, non immerito fateamur nos experiri, quod vere scriptum sit in Sapientiæ libro: Difficile æstimamus quæ in terra sunt; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore: quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?4 Hinc et Salomon protestatur in Ecclesiaste: Cunctæ res difficiles;5 non potest eas homo explicare sermone.

JOANNES. — Ad aliorum (si placet) dubiorum solutionem procede.

DIONYSIUS. — Quarta quæstio fuit, an idem planeta moveatur per orbes diversos.6 Cujus solutio ex præhabitis pendet. Non est enim putandum, quod unus planeta exeat circulum suum seu orbem principalem, atque alterius planetæ introeat sphæram, eo modo quo septem ponuntur esse orbes planetarum. Porro septem illis orbibus multi adjiciunt alios orbes plures. Unde Scotus in Scripto secundi post disputationem prolixam concludit : Oportet ponere epicyclos, qui non sunt orbes terram circumdantes, sed parvi orbes situati in determinatis partibus orbium circumdantium terram. Attamen quidquid sit de epicyclis, cœli seu orbes mobiles erunt ad minus viginti quinque. Sicque loquendo de orbibus, dicitur idem planeta moveri per orbes diversos.

JOANNES. — Materia ista videtur mihi esse abyssus multa, imo pelagus infinitum; et quo plures moveo quæstiones, eo graviores incido dubitationes, imo et admirationes. Nempe hucusque putavi, sicut et sæpius legi, non esse mobiles cœlos nisi novem, vel (ut aliqui dicunt) decem, videlicet : septem circulos planetarum, firmamentum, et nonam sphæram, quæ dicitur cœlum crystallinum; ultra quod ponunt nonnulli decimum cœlum, quod primum mobile nominant.

DIONYSIUS. — Qualiter hoc verificetur, ex nunc tactis elicere potes, videlicet quod septem dicantur sphæræ planetarum principales.

JOANNES. — In his nihil respondes nisi recitative, aliorum videlicet responsa ponendo.

DIONYSIUS. — Quid necesse est de incertis certo loqui, et incerta pro certis induci? Nonne, ut Aristoteles ait, ad pauca respicientes falluntur de facili? Denique, ut quod verum est fatear, ad ponendum epicyclos et eccentricos atque auges non inclinor : imo per diversitatem motorum, ac aliis modis, videntur posse salvari quæ per epicyclos et eccentricos et auges salvantur.

JOANNES. — Procedere cogimur.

DIONYSIUS. — Quæstiones movisti secundum ordinem textus et metri, quærendo quinto loco de ventis, et sexto de cœlestium corporum motoribus. Quumque hæc quæstio sexta ad præcedentes magis dependeat, primo respondebo ad eam.

Itaque, sicut de præfatis materiis, ita de motoribus cœlestium corporum sunt multæ ac variæ opiniones.7 Nempe, ut in Summa sua refert Udalricus, Ptolemæus in Almagesti dicit intelligentias non movere cœlos, sed solam Creatoris voluntatem : quod et multi mathematicorum affirmant, specialiter vero Alpetragius in Scientia secretorum astronomiæ, quæ sibi asserit revelata. Dicit namque omnes cœlos immediate moveri virtute divina, et quod diversimode moventur, hoc esse propter distantiæ gradus a primo : quoniam virtus primi motoris major est in mobili immediato; ideo illud movetur velocius. Hancque posuit causam, quod stellæ videntur stantes sive retrogradi. Hæc Udalricus. Damascenus quoque videtur hujus esse positionis in aliquibus scriptis.

Porro Bonaventura in Scripto secundi Sententiarum : In hac (inquit) quæstione sunt duæ positiones probabiles, rationi ac Scripturæ concordes. Una, quod cœlum movetur a propria forma substantiali, quoniam habet quantitatem atque figuram per quam habile est ad hujusmodi motum. Habet etiam perfectionem et formam lucis, quæ inter ceteras formas corporales est magis activa, et quasi medium tenens inter formas corporales ac spirituales : sicque virtute hujus formæ moventur cœlestia corpora motu orbiculari multo fortius ac sufficientius quam elementa motu recto; nec ad motum cœlestem adhiberi oportet ministerium intelligentiæ aut animæ, quemadmodum nec ad motum elementaris naturæ. Nec obstat quod cœlum recedit ab eodem loco ad quem movetur. Cœlum namque proprie non movetur ad locum, sed potius circa locum; nec pars exsistens in oriente movetur ad occidentem quasi situm illum determinate intendens, sed quia intendit moveri orbiculariter, qui est motus naturæ suæ conveniens. Alia positio est, quod Deus movet cœlum intelligentia seu angelo mediante, juxta congruentiam ordinis universi, quo corporalia per spiritualia moventur ac gubernantur. Unde quemadmodum congruum est angelos deputari ad ministerium hominum, sic congruum est quosdam angelos deputari ad motum regimenque cœlorum.8 Ista positio est magnorum in theologia et philosophia, quoniam concors est fidei, pietati ac rationi. Ex præcedenti vero positione sequi videtur, quod quies esset cœlestibus corporibus innaturalis seu violenta. Tertia demum opinio est dicentium corpora cœlestia esse animata et ab animabus suis moveri. Quæ opinio est falsa : propter quod Augustinus retractat illud verbum quod dixerat in libro de Immortalitate animæ, quod mundus animatur. Hæc Bonaventura.

Sed quia prolixum est singulorum recitare opiniones, breviter dico, quod intentio Platonis ac Aristotelis fuit, corpora cœlestia esse veraciter animata, et a propriis animabus tanquam a motoribus intrinsecis et conjunctis moveri. Quod Thomas in Summa contra gentiles, tertio libro, atque in prima parte Summæ et in Scripto secundi Sententiarum idonee reprobat. Insuper, motus orbium non solum esse dixerunt ab animabus, sed etiam ab intelligentiis, ita quod animæ illæ cœlestium corporum in movendo ab intelligentiis dirigerentur, prout istud in libro de Causis exprimitur. Origenes quoque corpora cœlestia dixit animata, in libris Periarchon ac Stromatum. Quod et S. Hieronymus sensisse videtur, exponendo illud Ecclesiastæ : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus.9 Ubi per spiritum intellexit Salomon solem. Unde hoc exponendo ait Hieronymus : Ipsum solem Salomon spiritum nominavit, eo quod sol animal sit et spiret ac vigeat, ac omnes orbes suo expleat cursu. Hoc idem tenet Rabbi Moyses, et auctor libri de Causis, qui fuit Judæus philosophus, multique alii Israelitæ philosophi : quod etiam dicunt ex lege et Prophetis probari. Propter quod Rabbi Moyses loquitur, quod sunt animalia Deo obedientia et apprehensores ipsius, et cantant ei canticum grande ac laudem sublimem. At vero B. Augustinus de his in pluribus loquitur locis (ut super Genesim ad litteram, et in Enchiridio, in libro quoque de Immortalitate animæ, atque in libris de Civitate Dei) dubitative magis quam assertive.

Sed S. Basilius, et Damascenus libro secundo, affirmant expresse contrarium. Hinc Albertus, Alexander, Thomas, Petrus, Bonaventura, Richardus, in suis Scriptis super secundum Sententiarum fatentur, quod absolute loquendo, cœli non sunt proprie animati. Imo, ut addit Richardus, dicere cœlestia corpora esse animata, est articulus Parisiis condemnatus : tamen, ut Scotus affirmat, excommunicatio illa non extendit se extra diœcesim. Itaque verius puto, quod corpora illa cœlestia non sunt vere ac proprie animata, et quod ab intelligentiis seu angelis moventur, vel a propriis formis, juxta institutionem ac jussionem omnipotentis, superdignissimi, interminabilis Dei. Hinc super secundum Sententiarum scribit Albertus : Quemadmodum asserit Damascenus, universa, divina jussione facta sunt et firmata, voluntatemque Dei et ejus consilium pro inconcussibili fundamento sortita sunt. Hinc Ambrosius primo libro Hexaemeron : Ego (inquit) qui profundum artis ac sapientiæ Dei comprehendere nequeo, non me disputationum libramentis committo, sed omnia in Dei potestate reposita credo, cujus voluntas fundamentum est universorum. Ideo illos suis contentionibus relinquamus, qui mutuis disputationibus se refellunt. Nobis vero satis est ad salutem non disputationum controversia, sed veritas præceptorum; nec argumentationum astutia, sed fides mentis. Postremo sancti et devotissimi patres Gregorius, Bernardus, Beda, ac ceteri, in scriptis suis sentire videntur, quod nulla intellectualis ac rationalis creatura a Deo sit facta, nisi angelica et humana. Hieronymus etiam super Isaiam magis declinat ad hoc quod corpora cœlestia animata non sunt.

Restat jam respondendum ad quæstionem de vento, et de causa diversitatis ac vehementiæ eorumdem ventorum.

De his Damascenus libro secundo testatur: Ventus est motus aeris. Et rursus: Ventus est fluxus aeris, a permutatione seu distinctione locorum ex quibus fluit, denominationes alternans, id est, diversa nomina sumens. Verumtamen ventus non est essentialiter ipse motus seu motio aeris: qui motus est accidens successivum; ventus autem substantia, sicut et ceteræ meteoricæ impressiones.

Seneca vero perhibuit ventum esse aerem agitatum seu motum. Quod etiam reprobatur, quum aer sit elementum, ventus autem impressio facta in aere, sumendo impressionem pro re impressa.

Hinc alii melius dicunt, quod ventus est vapor terrenus ad aeris superiora conscendens, aeremque fortiter percutiendo impellens. Ventus namque, secundum Philosophum libro Meteororum, materialiter fit ex vapore sicco, grosso, terrestri; efficienter autem, ex calore solis elevante, non consumente, talem materiam. Hinc venti fortes præcipue sunt in autumno, sole circa autumnale æquinoctium exsistente: quia tunc sol comburendo, elementa exsiccat; propter quod vapor elevatus, magis est siccus et terrenus. Hinc in autumno terrena complexio, utpote melancholica, dominatur, quæ est sicca et frigida instar terræ. Locus quoque generationis ventorum est media aeris regio, potissime frigida, ad quam ascendit vapor terrenus: qui quum ex natura sua sit gravis et calidus, occurrit ei frigus regionis illius, inspissans et gravans illum vaporem, faciensque illum parum descendere.

Calor vero solis in ipso vapore inclusus, ab ipso non valet faciliter separari, quoniam calor vehementius roboratur in sicco terrestri: ideo iterum elevat eum; sicque causatur violenta impulsio aeris, quæ ventus vocatur, ac juxta incrementum et minorationem causæ illius, est major et minor impulsio et vehementia. Hinc communiter fertur, quod ventus materialiter est exhalatio calida multum et sicca, naturaliter mota circa terram: et ita ad ventum requiritur et concurrit agitatio aeris.

Postremo de his in compendio dicitur: Quatuor sunt venti principales, videlicet: Subsolanus ab oriente, temperatus, habens a dextris Vulturnum desiccantem, et a sinistris Eurum nubes generantem. Item a meridie est Auster calidus, qui fulmina gignit et pluvias largas, habens a dextris Africum calidum, et a sinistris Notum temperatum et pestilentias inducentem. Porro a septentrione Aquilo frigidus, habens a dextris Caurum facientem nives et grandinem, a sinistris Boream nubes constringentem et pluvias prohibentem. Ab occidente autem est Zephyrus flores producens, habens a dextris Circium tempestatem et pluvias atque tonitrua producentem, a sinistris Favonium, in oriente nubila, sed serena in media parte aeris facientem. Turbo est ventus de nube egrediens, in se ipsum reflexus, vel duo venti simul lateraliter occurrentes, seseque juxta terram orbiculariter involventes. Terræ motus vero causaliter est vapor grossus de profundo terræ extractus, exire non valens propter superficiei terræ soliditatem: sicque coarctatus in interioribus concavitatibus, concutit terram.

Ad septimam quæstionem, quæ est de causa diversitatis temporum ac variæ qualitatis eorum, Damascenus libro secundo breviter respondens: Per solem, inquit, id est ex motu solis ascendentis et descendentis in zodiaco, consistunt quatuor versiones, id est quatuor differentiæ seu variæ partes anni. Quarum prima est ver seu vernalis: in qua Deus mundum creavit. Unde in ea nunc usque germinant flores; estque multum conveniens*, sanguinis augmentativa, calida exsistens et humida.10 Consequenter ortu solis elevato ad partes aquiloni proximiores, succedit versio æstivalis, sicca et calida, ac rubeam choleram causans. Cui versioni seu parti succedit autumnus, choleram nigram augmentans, quoniam medium quoddam habet frigoris et caloris, siccitatis et humiditatis. Cui hiems succedit, quæ phlegmatis est auctiva, quum frigida sit et humida. Sic igitur Conditor sapienter providit ne a summa caliditate ad maximam frigiditatem deveniamus, ut non in maximas ægritudines incidamus ex repentina permutatione contraria. Hæc Damascenus.*

Qui eodem libro subjungit: Per ortum et occasum solis et lunæ, atque concursum planetarum ac siderum, dicunt Græci omnia quæ circa nos sunt dispensari; nos autem dicimus, quod non sunt causa eorum. Per quod Damascenus insinuat, quod non imprimunt actibus humanis fatalem necessitatem. Nihilo minus habent suos naturales effectus in inferioribus istis, non directe in superioribus viribus animæ.11 Unde dixit Philosophus: Oportet hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Propterea magnus et divinus Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, de radio solis testatur, quod ad generationem visibilium confert, et ad vitam movet, et eam auget, nutrit ac perficit. Nam et experientia pandit, quod sole accedente in circulo obliquo, puta zodiaco, omnia renovantur in terra ac elementis, et renovatur facies mundi inferioris: arbores quodammodo reviviscunt, florent, virescunt, fructificant; tellus floribus variis, herbis, graminibus decoratur, fragrat, et quasi exhilarari videtur.

At vero tempus in se unum est, quod est mensura primi motus, per quem cetera mensurantur: cujus partes habere dicuntur varias qualitates, quæ ex motu lunæ et influentia solis præsertim causantur; et inde varias denominationes sortitur, tanquam ex his quæ fiunt in eo.

Footnotes

  1. Cf. t. XXII, p. 60 D et s. ↩

  2. Job xxxvii, 18. ↩

  3. dist. xiv, q. 3-5; xv, q. 1. ↩

  4. Sap. ix, 16. ↩

  5. Eccle. i, 8. ↩

  6. Cf. t. XXII, p. 63 B et s. ↩

  7. Cf. t. XXII, p. 67 D et s. ↩

  8. Hebr. 1, 14. ↩

  9. Eccle. 1, 6. ↩

  10. *alias con- temperata ↩

  11. Cf. t. XXII, p. 89 C et s. ↩

Chapter 10 of 199