Articulus 9
DE SPIRITUALI ET MYSTICA EXPOSITIONE SECUNDI METRI ISTIUS.
QUEMADMODUM sol suo lumine ac vigore superat lunam, ita theologia philosophiam, theologus quoque veri nominis, ut talis, philosophum. Theologia ergo conspiciens verum theologum (id est, theologus se ipsum, aut alium in theologia rite instructum, philosophicis considerationibus assuetum, seu contemplationibus aliquando deditum, atque in vita contemplativa ac virtuosa exercitatum) adversitatibus pressum, persecutionibus fatigatum, aut certe tentationibus carnis, mundi ac dæmonum victum, in vitia lapsum, multo sublimius deflet et consolatur eumdem, dicendo:
Heu, quam præcipiti mersa profundo mens hebet! Hoc est: «Mens» hujus theologi, seu theologici, contemplativi, religiosi spiritualisve viri, «mersa» et obruta «profundo» valde «præcipiti», id est ingenti adversitate, vehementi tentatione, dolorosa afflictione, ut sunt: incarceratio, depauperatio, diffamatio, exsilium, honoris, dignitatis, prosperitatis ablatio, percussio, mutilatio, læsio, ac dira et diuturna infirmitas, criminatio falsa, oppressio violenta; imo etiam consuetæ devotionis subtractio, ariditas cordis, solitæ alacritatis atque internæ consolationis amissio, ac spiritualis opulentiæ dispensativa minoratio aut realis perditio: quæ interdum divinæ moderamine pietatis, interdum ex negligentia et incustodia mentis accidunt piis ac devotis personis, quæ et inde valide affliguntur, dum cœlestis Sponsi visitationibus consuetis, amplexibus interioribus, suavissimis osculis, solita gratiosa præventione, sanctæ caritatis dulci incendio infinitæque munificentiæ Dei exuberanti influxu se experiuntur destitui aut privari, atque in Deitatis obsequio tardas, desides, insipidas fieri, et in spirituali deficere pugna, ita ut cum Job sancto dicere habeant:1 Quis mihi det ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris, quando secreto erat Altissimus in tabernaculo meo et Omnipotens mecum?23 Hoc est, quando devotus vir et homo vere spiritualis, seu religiosa persona desuper gratiose præventa, omnia agit cum sapore interno, cum consolatione superna, cum gaudio Spiritus Sancti, ita quod per omnes hujuscemodi dies spirituale alleluia decantat, et festiva, imo solennia et serena sunt universa in corde ipsius, et ex sententia psallere potest Altissimo:45 Viam mandatorum tuorum cucurri, imo transilii ac volavi, dum ita dilatasti et visitasti cor meum.6 Tali (inquam) profundo repente aut valde præcipitanter mersa, in parte sive totaliter, mens hominis hujus, qui paulo ante stetit in sublimitate virtutum contemplationisque arce seu devotionis profectu, « hebet », id est, caligat interius ad considerandum mirabilia legis divinæ, ad intuendum acute pertinentia ad salutem, ad contemplandum suaviter promissa cœlestia, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis comprehendere plene potest.7
Talis dicere potest illud Psalmographi in persona intime pœnitentis: Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, a facie iræ indignationis tuæ, quia elevans allisisti me.8 Sic quippe nonnunquam supersapientissimus Deus relinquit ad tempus hominem sibi ipsi seu propriæ fragilitati et adversitati, ut se ipsum clarius noscat, profundius humiliet ac deploret, magisque anxie recurrat ad Creatorem, de cetero quoque sollicitior ac custoditior esse conetur.
Et propria luce relicta, videlicet Christo, qui ait: Ego sum lux mundi. De quo in Joanne habetur: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Hanc lucem omnino relinquit quicumque mortaliter peccat. Cui a Baruch dicitur: Dereliquisti fontem sapientiæ.9 Unde de impiis conqueritur Deus apud Jeremiam: Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ.10 Qui autem in adversitatibus, correptionibus, aspernationibus aliquantulum contristatur paululumque turbatur, quamvis non prorsus succumbat, relinquit aliqualiter lucem istam, seu actualiter et complete non considerat eam, nec eam plenarie imitatur. Quam si satis sapienter adspiceret satisque fortiter sequeretur, gauderet utique in adversis sicut in omnibus divitiis, advertens et implens quod ait lux ista apud Matthæum: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.11 Mens ergo « relicta luce » increata, qui Christus est, et luce creata, utputa gratia ejus, seu sacræ Scripturæ doctrina, tendit ire, id est, disponit se cadere, in externas tenebras, de quibus in Evangelio loquitur Judex de unoquoque iniquo qui est rebellis lumini: Ligatis manibus ejus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores.12
Hoc accidit menti quoties, id est quam sæpe, acta, id est, agitata est, terrenis flatibus, id est fluctuationibus et inquietudinibus passionum impatientiæ et mœroris, ex adversitate terrena et temporali: unde et noxia cura crescit in ea in immensum, quum tamen dicat Salvator, Nolite solliciti esse in crastinum;13 atque Apostolus, Nihil solliciti sitis.14 Hoc evenit his qui a spirituali fervore ac virtuoso profectu tepentes ac corruentes, rursus mundanis curis et sensualitatis affectibus implicantur. Quibus ad Galatas ait Apostolus: Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini.15 Quorum unicuique Dominus ait in Apocalypsi: Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.16 Hæc est vana sollicitudo et carnalis prudentia ejus qui non confidit in Deo. agant, moveantur et exsequantur quidquid placuerit illi, nec legem sibi desuper præfixam ulla ex parte unquam transgredi audeant, imo nec velint; qualiter etiam vultui ac gloriæ Conditoris ardentissime ac avidissime, inavertibiliter ac deliciosissime sint intenti. Sic item considerare solebat, qualiter vere fideles et sancti in sæculo isto, olim (præsertim in primitiva Ecclesia) Domino Salvatori suo cum omni subjectione, promptitudine et fervore huic ærumnosæ vitæ possibili, servierunt. Cernebat insuper lumina rosei solis. Roseus sol est Dominus et Salvator noster: de quo per Malachiam loquitur Deus Pater, Orietur timentibus nomen meum Sol justitiæ. De quo reprobi et injusti sero dicturi sunt illud in libro Sapientiæ: Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus nobis. « Lumina solis » hujus sunt sapientia et scientia ejus, intellectus et ratio.1718
De quo in Ecclesiaste fertur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet.
Denique taliter lapsum et ita subversum deplangit theologia, subdendo:
Circa quod pensandum, quod Christo secundum naturam divinam atque humanam competit roseum esse solem, potissime tamen secundum divinam, qua in se ipso supersplendidissimus et superpulcherrimus est, ut in libro de Divinis nominibus princeps theologorum Dionysius tractat: imo sic est candor lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, splendor gloriæ et character substantiæ Patris, ut in libro Sapientiæ et ad Hebræos asseritur. Et quamvis hoc modo non sint in Christo lumina plura, quemadmodum nec in Patre et Spiritu Sancto, sed unum simplicissimum lumen, quod est ipse; nihilo minus pluraliter dicuntur in eo lumina propter diversitatem effectuum, sicut dicuntur in eo misericordiæ multæ. Sed et lumina ejus sunt creata lumina universa ab ipso derivata, lumen naturæ, lumen gratiæ lumenque gloriæ. Amplius, secundum naturam assumptam Christus sol appellatur ineffabiliter excellentius quam quisquam Sanctorum. Nam et ita de plenitudine ejus accepimus universi, et ipse19
Hic quondam liber a curis et vitiis istis, aperto cœlo, id est patefacto sibi aditu regni cœlestis seu militantis Ecclesiæ. Unde in Apocalypsi ait Joannes: Apertum est ostium in cœlo.20 Et ostium est ipsemet Christus, sicut apud Joannem protestatur: Ego sum ostium ovium. Qui etiam merito suæ sacratissimæ passionis aperuit nobis januam regni cœlestis. Suetus, id est, assuetus fuit, ire in meatus æthereos, id est per contemplationem ascendere ad ascensiones et descensiones supernorum spirituum, ad actiones hierarchicas tam angelicæ quam ecclesiasticæ hierarchiæ (de quibus in libro de Hierarchia cœlesti et in volumine de Hierarchia ecclesiastica, divinus Dionysius cœliformiter tractat): hoc est, speculari qualiter tam in triumphanti quam militanti Ecclesia, superiorum sit purgare, illuminare, perficere inferiores; qualiter Sancti per varias species contemplationum habeant circa superpræstantissimum Deum motum circularem, rectum et obliquum, prout magnus Dionysius docet; qualiter sidera illa empyrei cœli de quibus ad Job Dominus ait, Ubi eras, quando ponebam fundamenta terræ, quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? qualiter, inquam, ad imperium Creatoris cum inæstimabili reverentia atque promptissima obedientia
Joann.21 X, 7.2223 non ad mensuram accepit Spiritum Sanctum, prout apud Joannem legitur.24 Sic quoque ait de eo Psalmista :25 Speciosus forma præ filiis hominum.26 Atque ut S. Dionysius contestatur, Christus non solum secundum suæ deitatis naturam, sed item secundum suam assumptam humanitatem, illuminat totam triumphantem ac militantem Ecclesiam. Sicque lumina hujus rosei solis sunt universa charismata Spiritus Sancti, omnia dona gratiæ et gloriæ, quæ eminentissime in ipso fuerunt et sunt : in quo, teste Apostolo, sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi.27 Quidquid etiam gratiæ et virtutis, quidquid sapientiæ et perfectionis est in membris ipsius, hoc totum ab ipso profluxit, et ei est adscribendum, qui ait :28 Sine me nihil potestis facere. Nempe, quid habes quod non accepisti ?29 Et vehementer dolendum, quod homo qui aliquando adhuc spiritualis et contemplativus exsistens, conspexit per fidem et sapientiæ lucem hunc delectabilissimum solem, jam subversus jucundius inspicit aurum.
Talis quoque olim visebat sidera gelidæ lunæ. Per lunam designatur Ecclesia militans : quæ quantum ad iniquos et reprobos, qui multo plus in ea abundant, gelida nominatur, quia in illis exstincta est caritas, et torpor regnat ignaviæ, atque acediæ frigus. De quibus dicitur :30 Erunt homines sine affectione ; itemque : Quia abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.31 « Sidera » hujus lunæ uno modo intelligi possunt homines litterati, quamvis iniqui et specie tenus religiosi ; prælati et clerici, quamvis carnales ac fœdi. De qualibus loquitur Veritas : Væ vobis qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia : sic et vos a foris paretis hominibus justi, intus vero estis pleni hypocrisi et iniquitate.32 De uno hujusmodi siderum in Apocalypsi asseritur :33 Stella magna cecidit de cœlo. Quod multi exponunt de Pelagio hæresiarcha. — Rursus per lunam intelligitur Ecclesia militans, quantum ad electos et virtuosos : qui quamvis igne ferveant caritatis, tamen respectu triumphantis Ecclesiæ quasi frigidi perhibentur; et ipsa Ecclesia militans, respectu civium supernorum est frigida. « Sidera » hujus lunæ electæ, sunt sapientes et virtuosi fideles, præsertim perfecti, atque idonei aliorum doctores, de quibus in Daniele scriptum est : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti ; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.34 Unde hortatur Apostolus ad Philippenses : Sitis sine querela et simplices filii Dei in medio nationis perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.35 Hæc sidera intuemur, quoties meliores perfectioresque nobis attendimus, quatenus vitam, mores prudentiamque eorum sectemur.
Et quæcumque vagos stella recursus exercet. Per planetas non fixos, et varios motus habentes, exprimuntur prædicatores, viri cœlestes et boni prælati, ac homines misericordiæ actibus dediti : qui ad informandum, gubernandum adjuvandumque alios, hinc inde discurrunt per diversos gradus et status fidelium, tanquam per varios orbes cœli inferioris. Unde uni talium scripsit Apostolus :36 Prædica verbum, insta opportune, importune ; argue, obsecra, increpa in omni patientia. Et certe unicuique animarum curam habenti, incumbit implere quod in libro Proverbiorum Salomon exhortatur : Fac, fili mi, quod dico tibi, et temetipsum libera :37 discurre, festina, suscita proximum tuum ; ne dederis somnum oculis tuis.
Consimiliter homo talis adhuc spiritualiter vivens et contemplative conversans, intelligebat causas unde sonora flamina, id est ex quibus impetuosæ persecutiones et impiorum commotiones, sollicitent æquora ponti, id est, inquietent, infestent ac moveant plebem Dei, electos ac justos, innocentes et pauperes. Hoc quippe disponit, agit permittitque providentia Creatoris ad purgationem, profectum, salutem electorum suorum, respectu quorum iniqui sunt quasi flagellum et virga Dei. Hinc, teste Gregorio, Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet. Hinc in Proverbiis inducitur: Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.38 De talibus scriptum est iterum in libro Proverbiorum: Est generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.39
Contemplabatur etiam quis spiritus volvat stabilem orbem. Stabilis orbis est Ecclesia militans confirmata in gratia: quia in ea semper sunt aliqui boni ac justi, et quamvis valeat concuti, tamen non potest submergi. De qua Christus Petro promisit: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam.40 De qua ad Timotheum scribit Apostolus: Ecclesia Dei vivi columna est et firmamentum veritatis.41 Hunc orbem volvit, regit, tuetur, conservat Spiritus Sanctus, Ecclesiam non sinens errare in fide et moribus, saltem in toto, quamvis in parte, imo et in parte majori, modo sit deformata, sicut et sæpius fuit. Vel cur sidus in hesperias undas casurum, surgat a rutilo ortu. Interdum, justo Dei permittente judicio, infideles et perfidi in præliis prævalent Christianis, ita quod Sol, utpote Christus, videtur quasi succumbere diis seu legislatoribus perfidorum. Sed ipse ad libitum suum apparet potentior, et prævalet hostibus, ac reformat Ecclesiam in parte aut toto: sicque surgit « a rutilo ortu », gratia coruscante.
Advertit etiam homo talis quid veris placidas temperet horas, etc., hoc est, qualiter infinita sapientia Creatoris distinguat ac variet tempora, et partibus anni proprias tribuat qualitates, causalitates atque effectus, sicut cantamus in Hymno :
Rector potens, verax Deus, Qui temperas rerum vices, Splendore mane instruis, Et ignibus meridiem.
Quemadmodum enim philosophia reducit ista ad causas naturales, sic theologia ad primam et altissimam causam, quæ est sapientia et providentia Omnipotentis. Et ita in libro Job ipse Creator de causa naturalium rerum inquirit, dicendo: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? Quis est pluviæ pater? aut quis genuit stillas roris?42 Hinc in eodem libro opera naturæ adscribuntur Creatori, quum dicitur: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.43 — Denique ver, æstas, autumnus et hiems spiritualiter accipi possunt in anima, juxta similitudinem proprietatum harum quatuor partium anni: ut ver dicatur in anima, quando tranquilla est ab inquietudine passionum, et fructum virtutum incipit parturire; æstas vero, dum fervet in Spiritu Sancto; autumnus, dum seminatur de novo semine verbi cœlestis; hiems, dum adversis magis afficitur.
Nunc jacet effeto lumine mentis: id est, homo iste qui aliquando talis fuit ac tantus, tam sublimis in vita, tam elevatus in contemplatione, tam divinus et proximus Deo, modo dejectus est, et adversitatibus tentationibusque depressus, terrenis intentus, jugo subditus vitiorum, et captivitate detentus spirituum malignorum;44 et qui nutriebatur in croceis, hæc stercora amplexatur. In quo illud verificatur Psalmistæ: Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus.45 Contra quod in Proverbiorum libro monetur: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne impleantur extranei viribus tuis.46 Quod fit dum dæmones tentando prævalent homini, eumque meritis atque virtutibus suis despoliant, juxta illud Osee:47 Comederunt alieni robur ejus, et ipse ignoravit.
Dum ergo videmus hominem spiritualem collapsum, ferventemque spiritu, tepidum factum, et custoditum ac timoratum, dissolutum et negligentem effectum; intime condoleamus, pro ipso intime deprecemur, et ipsum pro viribus consolemur. Si autem viderimus quempiam temporali prosperitate privatum corporaliterque afflictum, in promptu est talem multipliciter consolari : quia electi Dei solent in vita hac adversitatibus visitari, paterne flagellari castigationibusque purgari, atque per multas tribulationes intrare in regnum cœlorum.48
Footnotes
-
Ibid. I, 9. ↩
-
Joann. VIII, 12. ↩
-
Job xxix, 2-5. ↩
-
Is. LXIV, 4; ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
1 Cor. II, 9. ↩
-
Ps. CI, 10, 11. ↩
-
Baruch III, 12. ↩
-
Jer. II, 13. ↩
-
Matth. V, 11, 12. ↩
-
Matth. XXII, 13. ↩
-
Matth. VI, 34. ↩
-
Philipp. IV, 6. ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Apoc. II, 4. ↩
-
Malach IV, 2. ↩
-
Sap. V, 6. ↩
-
cap. IV, V. Sap. VII, 26; Hebr. I, 3. Ps. CXVIII, 156. Joann. I, 16. ↩
-
Apoc. IV, 1. ↩
-
De Cœlest. hier. c. III, IV, VII-X, XIII, XV; de Eccl. hier. c. I, V, VI. ↩
-
Job XXXVIII, 4, 7. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
De Eccl. hier. c. I, v. ↩
-
Coloss. II, 3. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
1 Cor. IV, 7. ↩
-
II Tim. III, 2, 3. ↩
-
Matth. XXIV, 12. ↩
-
Matth. XXIII, 27, 28. ↩
-
Apoc. VIII, 10. ↩
-
Dan. XII, 3. ↩
-
Philipp. II, 15. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
-
Prov. VI, 3, 4. ↩
-
Prov. xxviii, 15. ↩
-
Prov. xxx, 14. ↩
-
Matth. xvi, 18. ↩
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
Job xxxviii, 8, 12, 28. ↩
-
Job x, 10, 11. ↩
-
Thren. iv, 5. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
Prov. v, 9, 10. ↩
-
Osee vii, 9. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
Chapter 11 of 199