Prosa 3
HAUD aliter tristitiæ nebulis dissolutis hausi cœlum, et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque, ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, in cujus ab adolescentia laribus obversatus fueram, Philosophiam. Et quid, inquam, tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra virtutum, superno cardine delapsa venisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris?
— An (illa inquit) te, o alumne, desererem, nec sarcinam quam mei nominis invidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiæ fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis. Meam scilicet criminationem vererer, et quasi novum aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud veteres quoque, ante nostri Platonis ætatem, magnum sæpe certamen cum stultitiæ temeritate certavimus? Eodemque superstite præceptor ejus Socrates injustæ victoriam mortis me adstante promeruit? Cujus hereditatem quum deinceps Epicureum vulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur, meque reclamantem renitentemque velut in partem prædæ traherent, vestem quam meis texueram manibus disciderunt, abreptisque ab ea panniculis, totam me sibi cessisse credentes, abiere. In quibus quoniam quædam nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares imprudentia rata, nonnullos eorum profanæ multitudinis errore pervertit. Quod si nec Anaxagoræ fugam, nec Socratis venenum, nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, novisti; at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti: quos nihil aliud in cladem detraxit, nisi quod nostris moribus instituti, studiis improborum dissimillimi videbantur. Itaque nihil est quod admireris, si in hoc vitæ salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. Quorum quidem tametsi numerosus exercitus, spernendus tamen est: quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit. Illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur; at nos desuper iridemus vilissima rerum quæque rapientes, securi totius furiosi tumultus, eoque vallo muniti quo grassanti stultitiæ adspirare fas non sit.
Chapter 18 of 199