Articulus 15
EXPOSITIO MYSTICA PROSÆ EJUSDEM.
HAUD aliter tristitiæ nebulis dissolutis hausi cœlum. Vir christianus in Scripturis instructus, atque post prospera et theologica studia in varias adversitates, desolationes, persecutiones delapsus, omnino præclarius, efficacius, salubrius consolatur et exhilaratur a theologia, hoc est ex verbis sacræ Scripturæ, quam a philosophia. Hinc expositio ista est vehementer præstantior, divinior magisque consolativa quam præinducta.
Ait ergo vir talis: « Haud aliter tristitiæ nebulis dissolutis », id est, obscurante inordinata tristitia a corde meo ablata non aliter quam ex illuminatione theologica ac divina, et instructione Scripturæ sanctæ, quæ ait, Gaudete in Domino semper;1 et denuo, Omne gaudium existimate, quum in varias tentationes incideritis.2 Unde et theologia per apostolum Jacobum contra inordinatam tristitiam præstans remedium, loquitur: Tristatur aliquis vestrum?3 Oret æquo animo, et psallat. Paulus quoque dulcissime consolatur omnem fidelem, et omnem tristitiæ nebulam pellit: Non sunt (inquiens) condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.4 Et rursus fructuositatem tribulationum vitæ præsentis atque earum modicitatem respectu consolationis futuræ æternæ in patria tangit, dicendo in secunda sua epistola ad Corinthios: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.5 Sic demum et increata theologia, Verbum et sermo Patris altissimi (de qua ad Hebræos dicitur, Vivus est sermo Dei et efficax), Christus Dominus dissolvit tristitiæ nebulas, et optime consolatur nos omnes, loquens:6 Et vos nunc quidem tristitiam habetis;7 iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Non igitur æstimes te a distractionibus, perturbationibus vanisque phantasiis tui cordis eripi posse salubriter, nisi ex illuminatione sapientiæ Dei et visitatione Spiritus Sancti, quum scriptum sit in Ecclesiastico: Sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi fuerit ab Altissimo visitatio emissa.8
Sic itaque « dissolutis nebulis tristitiæ » sæcularis, quæ mortem, teste Apostolo, operatur, « hausi cœlum », id est, cœlestia et divina contemplatus sum, et consolationem Spiritus Sancti ac Scripturarum adverti:9 ad quarum intelligentiam ac saporem mens perturbata et obscurata non est disposita. Nam ut ait Apostolus, Quæ societas luci ad tenebras?10 In libro Sapientiæ quoque pudicus sapientiæ ait amator: Intrans in domum meam conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.11 Si ergo vis pacem mentis habere, oportet te cogitationes vanas, inutiles, et apprehensiones phantasticas devitare, quoniam in libro Proverbiorum sapientia protestatur:12 Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Hinc in libro de Quatuor virtutibus hortatus est Seneca: Cogitationes vagas somnoque similes non admittas; quibus nisi ablactaveris animum, quum disposueris omnia, tristis manebis.
Et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Theologia indesinenter loquitur nobis in Scripturis, et per prædicantium ac exhortantium ora; similiter Sapientia summa per inspirationem internam. Sed mentes instabiles, extra fusæ, viliter occupatæ, non advertunt, nisi hujuscemodi nebulis dissipatis: quo facto, mentis considerationem resumunt ad advertendum doctrinam divinæ Scripturæ ac sapientiæ salutaris, quæ vulnera animæ curat salubriter, et contra unumquodque vitium apta confert remedia. Propter quod dicitur in libro Sapientiæ:1314 Per sapientiam sanati sunt omnes qui tibi placuerunt, Domine, ab initio; itemque:15 Sapientia hos qui se observant, a doloribus liberat.
Respicio nutricem meam. Dum Scripturam sacram advertimus, vere cognoscimus quod ipsa sit spiritualiter nutrix nostra: quæ et suis uberibus nos lactavit (sicut præhabitum est) lacte simplicium doctrinarum.16 « In cujus laribus », id est ecclesiis, scholis, studiis, libris ac congregationibus, « ab adolescentia » nostra sumus nutriti, et custoditi seu præservati a vitiis atque periculis multis. Hinc magnus ille theologus Paulus Thessalonicensibus scripsit: Tanquam si nutrix foveat filios suos, ita volebamus tradere vobis non solum Evangelium Christi, sed etiam animas nostras.17 De his laribus Sapientia monet in Ecclesiastico: Congregate vos in domum disciplinæ.18
Et quid tu, inquam, o theologia, venisti in has solitudines exsilii nostri, o omnium virtutum magistra, supremo cardine delapsa?19 Tu enim vere ex ore prodisti Altissimi, de qua scriptum est in epistola S. Jacobi: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei.20 Nempe, ut idem Sanctus denuo contestatur, Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Theologia vero omnium virtutum est magistra vehementer præclarius quam philosophia. Docet namque non solum virtutes naturales (quibus non convenit perfecte ratio ipsa virtutis, quia non faciunt hominem Deo acceptum ac meritorie operantem: imo simul stant cum peccato mortali, quum et ab infidelibus possint haberi), sed etiam docet supernaturales virtutes formatas, perfectam beatitudinem promerentes. Hæc theologicalis sapientia suos non deserit amatores: imo assidue in adversitatibus visitat eos, docens in adversis gloriandum, Deoque gratias agere in omni eventu, sicut ad Romanos hortatur Apostolus, Spe gaudentes, in tribulationibus patientes.21 De qua adsistentia sapientiæ scriptum est copiose in libro Sapientiæ, ubi inter cetera legitur: Descendit cum justo in foveam (puta in carcerem), et in vinculis non dereliquit eum.22 Denique hoc super omnia omni admiratione gratiarumque actione condignum, quod virtus et sapientia Dei Patris Christus Dominus in hanc vallem lacrimarum exsilii nostri descendere dignatus est, ex sinu Patris descendens in uterum sacratissimæ Virginis.23
An ut tu quoque mecum tanquam rea falsis criminationibus agiteris? Certe increata Sapientia ad hoc ad homines venit, ut pro eis verbera, blasphemias, opprobria crucemque perferret; cui multas falsas criminationes, non solum tempore passionis, sed et ante, objecerunt Judæi, dicentes: Insanit, dæmonium habet, homo vorax, seducit turbas.2425 Sapientia quoque quam in Evangelio et Scripturis edocuit, non solum a perfidis, sed a multis quoque carnalibus excæcatis fidelibus irridetur, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est:26 Quam aspera nimis est indoctis hominibus sapientia!27 Hinc ad Corinthios ait Apostolus: Verbum crucis pereuntibus stultitia est;28 et rursus:29 Carnalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi. O quanta est perversitas impiorum! Nam et in quarto Regum libro describitur quemadmodum principes Israel dixerunt ad Jehu de adolescente discipulo Prophetarum:30 Quid venit insanus iste ad te? Sic et nunc quidam insensatissimi viros devotos tanquam insipientes derident, qui in die judicii sunt dicturi:31 Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam.
An, inquit illa, videlicet sapientia salutaris, ego te, o alumne, desererem? Quanto theologia, præsertim increata Sapientia, dignior eminentiorque consistit quam philosophia, tanto fidelius atque salubrius suis adsistit discipulis et alumnis, sarcinamque afflictionum quas pro ipsa patiuntur, portat cum eis: imo sibi fieri arbitratur quod suis membris infertur. Unde ad Paulum nondum conversum dixit: Quid me persequeris?32 Et per Zachariam effatur: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.33 Quibus item spopondit:34 Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi; itemque: Ego dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.35 Hinc orat vir sapiens: Da mihi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret.36 Et quasi novum aliquid acciderit, perhorrescerem? Sapientia in suis professoribus non veretur quamcumque pati adversitatem, tanquam insolitum aliquid contingat: imo ab exordio mundi derisi et passi sunt electi ac justi a reprobis et iniquis, ut Abel a Cain. Propter quod in prima sua Canonica beatissimus princeps Apostolorum hortatur:37 Carissimi, nolite peregrinari in fervore qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat.38
Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? hoc est, o tu, Christifidelis afflicte ac tribulate, noli mœstus et pusillanimis esse, nec ita dejiciaris quibuscumque adversis, quasi putes jam primo veram et salubrem sapientiam virosque sapientes ac virtuosos irrideri, contemni impugnarique ab insipientibus et malignis: imo percurrendo Scripturas atque historias, scias hoc a mundi principio tam in lege naturæ quam lege scripta ita fuisse, quemadmodum ad Hebræos de Sanctis veteris Testamenti ait Apostolus: Alii distenti sunt; alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.39 Denique quam immanissima supplicia præclarissimi septem fratres Machabæi pertulerunt, in secundo libro Machabæorum scribitur.40 Verum in evangelica lege de hoc innumerabilia gesta leguntur: et constat in primis quam ignominiosissimam ac amarissimam pro mundi salute sustinuit passionem ac mortem omnium Dominus et Salvator, deinde gloriosi Apostoli ac martyres benedicti, imo (quod mirabilius est) etiam puellæ tenerrimæ, ceteri quoque Sancti, de quibus communiter verum est, quod quanto fuerint Deo cariores, tanto plura et duriora perpessi sunt.
Horum facta et documenta, martyria, virtutes ac præmia, incomparabiliter efficaciora sunt ad instruendum, consolandum, confortandum, accendendum unumquemque credentem afflictum, tentatum, pusillanimem, contristatum, quam persecutiones et gesta philosophorum quæ in littera exprimuntur : qui fide carentes, nullam a Deo beatitudinem sunt sortiti, sed potius condemnati (nisi fidem ante obitum habuisse dicantur, sine qua nemo unquam placuit Deo), quamvis in memoriis hominum aliquid famæ retineant.41 Quantum vero honorem, præconium et triumphum, quam ineffabilem gratiam et gloriam, quantam supernaturalium divinorum exuberantiam excellentiamque charismatum in hoc sæculo et futuro præfati Sancti adepti sint, nulla valet lingua exprimere, nulla mens capere. Horum ergo consideratione, omnem tribulationem et adversitatem, spoliationem, contemptum, conculcationem, cum ingenti alacritate et gaudio perferamus, certi quia si compatimur, et conregnabimus, et si socii sumus temporalium (imo modicarum et brevium) passionum, socii erimus æternalium inæstimabiliter grandium gaudiorum.424344 Ad hanc consolationem, nullius momenti est omnis consolatio philosophiæ hic tradita. Hinc admiror quod Boetius, vir catholicus et magnus theologus, ad sui ipsius ac aliorum consolationem non potius introduxit theologiam se consolantem.
Cujus hereditatem quum deinceps Epicureum vulgus ac Stoicum, etc. Quemadmodum defuncto Socrate discipuli ejus documenta ipsius diversimode interpretati sunt, atque in plures sectas divisi et magis aut minus decepti; ita post Christi resurrectionem ejus evangelium diversi diversimode exposuerunt : quidam catholice, qui omnes in fidei unitate manserunt; alii hæretice, qui per diversas hæreses sunt partiti, neque ad invicem neque catholice concordantes, ut Manichæi, Ariani, Sabelliani, et alii multi. Contra quos clamavit theologia per sanctos doctores Ecclesiæ : quos illi audire spernentes, vestem theologiæ sciderunt, ut supra quoque expositum est. Præterea tantus fuit persecutorum rancor et rabies in Christum et Christianos, quod non solum catholicos, sed et multos occiderunt hæreticos, eo quod aliquid christianæ religionis ac fidei in ipsis consistere videbatur.
Quod si nec Anaxagoræ fugam, etc. Juxta expositionem præhabitam potest theologia hoc dicere suis alumnis hoc modo : Si ignoras persecutiones atque martyrium electorum qui fuerunt ac passi sunt in lege naturali ac scripta, attamen gesta et immanissima tormenta ac gloriosissima præmia Sanctorum evangelicæ legis nosti : quorum innumerabilia millia in sola Roma sunt coronata, non ob aliud nisi quoniam evangelicis disciplinis moribusque imbuti, dissimillimi erant paganis, de quibus Christus prædixit: Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Unde Petrus asserit:45 Ambulaverunt in luxuriis, vinolentiis, desideriis, comessationibus; in quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem.46 Sic et in libro Sapientiæ impii leguntur dixisse de Christo : Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius; tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis : contumeliis et tormentis interrogemus eum, et morte turpissima condemnemus eum.47
Itaque nihil est quod admireris, si in hoc vitæ salo circumflantibus agitemur procellis. Interdum pusilli et in Scripturis nondum exercitati mirantur non modice, et sua imperita admiratione quasi dejiciuntur, dum cernunt sapientes, justos et timoratos, in hoc sæculo nequam tanquam in procellosissimo mari a pravissimis opprimi, diffamari, irrideri, spoliari, atrociterque occidi :484950 non advertentes quoniam paterne ac misericordissime omnipotens supersapientissimus Deus in hoc agat cum suis electis, quos per adversa hujusmodi a suis purgat peccatis, ac potioribus implet gratiæ donis, atque a purgatorii pœnis ineffabiliter gravioribus ac diuturnioribus præservat et eruit, Christi etiam passioni conformat, et pleniori felicitate in æternum coronat. Hinc recte dixit Gregorius : Quamvis mirabilia videantur Dei judicia dum electis et bonis in hac vita contingunt adversa, reprobis et impiis prospera; multo tamen mirabiliora sunt quando econtrario electis et justis in hoc mundo accidunt prospera, reprobis vero adversa. Hinc in Actibus asserit Paulus :51 Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Judith quoque notabiliter dixit : Pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, amicus Dei effectus est;52 sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses et omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.
Quorum quidem tametsi innumerosus est exercitus, etc. Sicut enim in Evangelio ait Salvator, multi sunt vocati, pauci vero electi.53 Imo in tantum excedit numerus reproborum numerum electorum, ut alibi dixerit ipse Judex :54 Nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Non tamen inordinate timenda est tanta malignantium turba, quum dicat Salvator :55 Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Imo spernendi sunt in quantum iniqui et violenti. Unde et sanctus Job ait :56 Si expavi ad multitudinem nimiam; et Psalmista :57 Non timebo millia populi circumdantis me. Nam et iniquorum turba « nullo regitur duce » : non quod semper careat præsidente, sed quoniam duces eorum communiter non sunt veri nominis rectores ac duces, neque pastores, sed potius seductores ac lupi rapaces, se ipsos ac subditos in foveam infernalis perditionis præcipitantes.5859 Idcirco dum aciem producunt contra electos ac justos, ipsi justi desuper illustrati atque a Spiritu Sancto adjuti, spiritualiter se armantes, miserantur illorum insaniam, rabiemque derident, certi quod iniqui flagellum sint et virga Dei per illorum persecutionem corrigentis ac salvantis suos electos. Sic gloriosissimi martyres utriusque sexus, Dionysius, Laurentius, Vincentius, Catharina, Barbara, Agatha, in immanissimis suis tormentis deriserunt tyrannos, assumpti a Spiritu Sancto in arcem libertatis, ac rore consolationis divinæ perfusi, lumine quoque sapientiæ Dei gratiosissima largitate repleti, in quo actualiter ac dulciter contemplabantur quam indicibiliter persecutores sibi ipsis nocuerunt et eis profuerunt. Etenim sibi ipsis gravissima æternæ damnationis supplicia, martyribus vero compendiosissimum regni cœlestis ingressum martyriique aureolam et salutem plenissimam æternaliter permansuram procurarunt.
Footnotes
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Jacob. v, 13. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Hebr. iv, 12. ↩
-
Joann. XVI, 22. ↩
-
Eccli. XXXIV, 6. ↩
-
II Cor. VII, 10. ↩
-
II Cor. VI, 14. ↩
-
Sap. VIII, 16. ↩
-
Prov. VIII, 12. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Sap. IX, 19. ↩
-
Sap. X, 9. ↩
-
Cf. p. 64 D. ↩
-
I Thess. II, 7, 8. ↩
-
Eccli. LI, 31. ↩
-
* superno Ibid. XXIV, 5. ↩
-
Jacob. I, 5. ↩
-
Rom. XII, 12. ↩
-
Sap. x, 13, 14. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Matth. xi, 19; ↩
-
Joann. x, 20; VIII, 48; ↩
-
Joann. vii, 12. ↩
-
Eccli. vi, 21. ↩
-
1 Cor. 1, 18. ↩
-
1 Cor. u, 14. ↩
-
IV Reg. ix, 11. ↩
-
Sap. v, 4. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Zach. u, 8. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Sap. ix, 4, 10. ↩
-
Gen. iv, 8. ↩
-
1 Petr. iv, 12. ↩
-
Hebr. xi, 35-37. ↩
-
II Mach. vii. ↩
-
Hebr. x1, 6. ↩
-
II Cor. i, 7. ↩
-
Rom. viii, 7; ↩
-
II Tim. i, 12. ↩
-
Matth. xxiv, 9. ↩
-
I Petr. iv, 3, 4. ↩
-
Sap. ii, 15, 16, 19, 20. ↩
-
Rom. viii, 17; ↩
-
II Tim. ii, 12. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Judith viii, 22, 23. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Job xxxi, 34. ↩
-
Ps. iii, 7. ↩
-
Act. xx, 29. ↩
-
Matth. vii, 15; ↩
Chapter 20 of 199