Skip to the text

Articulus 17

DECLARATIO PROSÆ HUJUS QUARTÆ.

HÆC est prosa quarta primi istius libri: in qua Philosophia diligentius atque distinctius perscrutatur Boetii mentem et causas suæ mœstitiæ. Ponuntur autem hic aliqua verba Græca, quorum significatio in aliquibus libris inseritur textui. Itaque Philosophia inquit:

O Boeti, sentisne hæc? id est, utrum ista intelligis? atque illabuntur animo tuo? id est, an sensus horum verborum cadit in intellectum tuum? Græcum vero quod subditur: Esne ὄνος πρὸς λύραν? tantum valet: Esne ad lyram asinus? Hoc apud Græcos fuit proverbium, dum aliquid legebatur aut dicebatur alicui præ alia occupatione aut distractione non advertenti, aut præ hebetudine mentis non intelligenti. Ut sit sensus: An habes te ad ea quæ dico sicut asinus habet se ad lyram aut citharam, ita quod sicut asinus audit sonum musici instrumenti, harmoniam vero consonantiamque non advertit nec capit, nec delectatur in ea, ita nec tu verborum meorum sententiam advertis, intelligis, nec mentem tuam sensus eorum oblectat?

Quid fles? Quid lacrimis manas? id est, cur immoderate tristaris et luges, quasi consiliarius non sit tibi nec consolator?1 Porro verba Græca, Ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ, taliter exponuntur: Confitearis mihi, id est, causam tuæ ægritudinis non occultes. Quæ verba in quibusdam textibus sunt inserta. Unde subjungitur: Si operam medicantis exspectas, id est, si sapienter et fructuose præstolaris tibi impendi medicinale remedium a me, oportet ut vulnus tuum, id est interiorem indispositionem te lædentem, præsertim tristitiam, detegas, utpote qualis sit, et ex quibus causis sit orta. Quæ sicut tinea nocet vestimento et vermis ligno, sic ipsa nocet cordi:2 imo (ut patuit) multos occidit.3 Nam et Galenus fatetur, quod dolor et fœtor sunt de numero maxime corrumpentium et prosternentium vitam.

Denique certum est, quod sicut corporali medico necesse sit corporalia vulnera pandere, si debeant ab eo curari, et indiscretum esset ex verecundia ea non velle monstrare, quamvis in locis et membris essent pudibundis ac circa; sic spirituali medico oportet interiora ac spiritualia vulnera reserare ac plene ostendere, si per eum curabuntur. Nempe secundum diversitatem differentiamque morborum, specialia sunt medicamina adhibenda, estque necesse cognitionem præcedere curam. Propter quod in libro Job asseritur: Numquid qui non amat judicium (id est discretionem) sanari potest?4 Et Seneca loquitur: Hoc ipsum argumentum est animi in melius commutati, quod vitia sua quæ antea non pensavit nec prodidit, nunc ponderat et fatetur; et rursus in Proverbiis suis: Proximum innocentiæ locum habet verecunda peccati confessio.

Consequenter subditur Boetii responsio. Tum ego dixi, collecto in vires animo, id est intellectu meo recollecto ad utendum viribus et habitibus suis, per quos ea quæ ante habitualiter novit, nunc actualiter cœpit attendere. Unde et Seneca ait: Rem maximam promittit tibi sapientia, ut reducat te tibi. Nam ut testatur Philosophus libro de Somno et vigilia: Motus majores impediunt minores. Ideo homo vehementer afflictus, non est bene idoneus ad considerandum in actu quæ novit per habitum. Anne (id est utrum) asperitas fortunæ sævientis in nos, id est incarceratio et vinculatio mea in carcere, quæ violenter et injuste inflicta est mihi, et a multis reputatur quasi casus fortuitus, quamvis revera ex providentia Dei processerit, saltem permissive, imo et aliquo modo effective, ut infra dicetur, adhuc eget admonitione, id est inquisitione, ut probetur esse res digna mœrore ac lacrimis, nec eminet, id est, clare videtur ac innotescit, satis per se, quum sit effectus exterior apertissime differens et valde contrarius a statu meo priori?

Nihilne te ipsa loci facies movet? id est, nonne exterior dispositio, apparatus et apparentia principalis, carceris hujus horror, squalor, caligo ipsius, te incitat ad pensandum cur lugeo, atque ad compassionem mei, quem scis ista non meruisse? Hæccine est bibliotheca, id est, estne locus iste repositorium librorum, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, id est, tu « ipsa » elegeras ad tuam quietem in « sedem » cathedralem « in laribus », id est in habitaculis (vel, ut aliqui textus habent, in laboribus, id est studiis) « nostris »? In qua sede seu bibliotheca mecum sæpe residens, id est, in corde meo quiescens, de divinarum humanarumque rerum scientia disserebas, id est, eloquenter tractabas de notitiis Dei et intelligentiarum ac hominum, rerumque et actuum ad ipsos spectantium.

Talis habitus talisque vultus erat, id est, numquid ita fui in vultu dispositus ac corpore vestitus, aut in domo hujusmodi degens, quum tecum naturæ secreta rimarer, id est, dum a te et tecum teque instruente, inquirerem et scrutarer occultas rerum proprietates, differentias, vires, habitudines, actiones? Quum mihi siderum vias, id est cursus, incessus, choreas stellarum, radio describeres, id est cum instrumento astrologorum sic dicto, hoc est per mathematicas ostensiones etiam in rebus materiisque depictas: sicque sumitur radius pro virgula astronomorum, qua talia linearum protractione figurabant atque monstrabant. Potest quoque per radium designari claritas solis per foramina transiens tabularum in hujuscemodi instrumentis. Per sidera etiam videntur hic potissime planetæ accipiendi, quorum via est zodiacus seu lineæ processionum in eo.

Quum mores nostros totiusque vitæ rationem ad cœlestis ordinis exemplar formares, id est, dum describeres ac doceres qualiter virtutes, mores actusque hominum et ordinatio vitæ eorum dirigi debeant, regulari ac regi juxta exemplarem formam gubernationis cœlestium corporum : quatenus sicut illa convenienter, nere debet quieta, Creatori subjecta, et obedienter ac prompte moventur a suis motoribus, intelligentiis seu angelis, et inter se proportionem perpetuæ servant concordiæ, et agunt ac influunt in inferiora lumine, motu multiplicique influxu, non ob suam indigentiam aut ad perfectionem adipiscendam, imo potius ut suas bonitates inferioribus rebus communicent : sic in hominibus corpora juxta imperium rationis spirituumque bonorum sunt regenda, et animæ ab angelis, subditi a prælatis; ad invicem etiam debent pacifice conversari, atque a sole sapientiæ Christo omnes et singuli illustrari, quemadmodum omnia astra a sole materiali. Istud adhuc sublimius potest exponi, sicut patebit in expositione spirituali ac mystica.

Istud quoque ex Platone sumptum videtur, dicente : Ad exemplar siderum mores ac rationem vitæ humanæ Sapientia summa instituit ac formavit. Hinc et ad Job loquitur Deus : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra?5 Hinc, ut Tullius contestatur, Natura illa altissima universa naturans, homini dedit staturam erectam, ut contemplans cœlestia, inde erudiatur ad ordinem vitæ ac mores venustos. Hoc est quod de oculorum utilitate disseruit Plato : Ad hoc in hominibus elevati sunt oculi, quatenus motus cœlestium intuentes, redigerent eos in usum imitationemque mentis.

Nonne in cœlestibus omnia ordinatissime progrediuntur? Nec est ibi malum culpæ nec pœnæ; et quamvis in elementis variæ fiant tempestates, impressiones, compugnationes et corruptiones, in cœlestibus tamen corporibus perpetua manet tranquillitas. Ita esse debet in nobis, ut quamvis in sensualitate et carne inferiorique animæ parte varii oriantur motus passionum et inquietudinum ac rebellionum adversus rectæ rationis judicium, imo et legis divinæ imperium, nihilo minus superior pars animæ, in qua superbeatissimæ Trinitatis resplendet imago, permanere debet quieta, Creatori subjecta, et inferioribus dominans, non succumbens. Postremo, ex hoc quod cernimus maxima illa cœlestia corpora ad supergloriosissimi Conditoris præceptum indesinenter moveri celerrime, instrui nos pusillos oportet, quam prompte, perseveranter concorditerque exsequi debeamus quidquid nobis desuper est injunctum. Ad quam considerationem salubrem movemur per Isaiam dicentem : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc, qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis suæ.6

Hæccine præmia referimus, tibi obsequentes? id est, o Philosophia, est ista merces et gratia quas reportavimus pro actibus studiosis quibus tibi obtemperando intenti fuimus? Quasi dicat : Non videtur hæc remuneratio decens. Ergo nec mirum quod lugeo : præsertim quum agnoscam rempublicam male regi, et tyrannum in Italia præsidere, regem Theodoricum hæreticum et ferocem. Hinc subditur :

Atqui, id est certe, tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti, id est, confirmasti ac tanti philosophi auctoritate corroborasti, utpote beatas fore respublicas, id est communitates seu politias, si eas vel studiosi sapientiæ regerent, id est, hi qui studiose vacant sapientiæ, juxta ejus censuram judicando ac gubernando procederent, vel earum rectores studere sapientiæ contigisset. Tales namque rectores intendunt, quærunt et pro posse procurant utilitates communes, non proprias; vitia exstirpare conantur, et cives ad virtutes inducere, ac pacem in communitate servare : sicque subditi superiorum suorum exemplis ad virtutes trahuntur; quumque voluntati superiorum se soleant conformare et eam implere, fiunt tales quales sunt ipsi rectores. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico : Principatus sensati stabilis erit.7 Et subditur ibi : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.8

Sapientis quippe est ordinare, instruere et ad optimum finem deducere.

Tu ejusdem viri ore hanc sapientibus capessendæ reipublicæ necessariam causam esse monuisti, id est, « tu », Philosophia, insinuasti « ore ejusdem » Platonis « hanc esse necessariam causam reipublicæ capessendæ », id est assumendæ seu affectuose et frequenter capiendæ, « sapientibus », id est ab ipsis sapientibus viris, ita quod ipsi assumunt curam et officium regendi rempublicam ob hanc causam, ne improbis flagitiosisque civibus urbium relicta gubernacula, id est ne regimina civitatum dimissa et commissa immorigeratis et vitiosis oppidanis, pestem bonis ac perniciem inferrent, id est, inducerent corruptionem morum, infectiva exempla ac gravia damna bonis hominibus, qui frequenter falluntur, opprimuntur nocumentaque patiuntur ab iniquis qui præsunt.

Hanc igitur auctoritatem secutus, consentiendo ei et secundum eam agendo, quod a te inter secreta otia didiceram, id est tempore studii scientialis, quo in locis quietis et abstractis, ab exterioribus eram vacans et cessans, transferre in actum publicæ administrationis optavi, id est, opere adimplere cupiebam, regendo ac disponendo communitatem. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit Deus, id est, « tu », o Philosophia, « et Deus, qui te inseruit », id est, contulit et impressit, « mentibus sapientium », quia ab ipso originaliter tanquam a prima fontalique causa, est omnis sapientia, imo et omnis cognitio veritatis mediate aut immediate, conscii estis, id est, cognoscitis et testes mihi estis, nullum, id est nullam rem, detulisse, id est excitasse et duxisse, me ad magistratum, id est gubernativum officium ratione reipublicæ, nisi studium commune omnium bonorum, id est conatus mentis quo cupiebam bonum commune in omnibus promovere et cunctis hominibus bonis prodesse ac deservire, non meum quærens honorem, sed illorum profectum. Hinc boni rectores sunt subditorum ministri, quia eorum præsidentia ad inferiorum ordinatur commodum ac salutem; et qui aliter præest, censetur tyrannus, et recte vocatur ambitiosus.

Denique doctrina ista concernens rempublicam et ejus rectores, ab Aristotele quoque et Tullio ac Seneca est prolata. Nam in Rhetorica scribit Philosophus: Felix est civitas in qua philosophus præsidet. Imo et tertio Politicorum fatetur: Melius est civitatem regi optimo viro, quam optima lege. Etenim jure divino ac naturali, vere sapientibus, id est eruditis et virtuosis, qui animo ac passionibus dominantur, qui morigerati et exemplares consistunt, convenit aliis præfici ac præesse. Unde primo Politicorum Aristoteles loquitur: Homines ratione et intellectu vigentes, naturaliter aliorum sunt domini ac rectores. Idem libro de Officiis Tullius docet, ubi et addit: In hoc naturam ducem sequi debemus, ut communes utilitates afferamus in medium; primum justitiæ fundamentum est nulli nocere, deinde communi utilitati servire. In prologo quoque suæ Rhetoricæ ait: Reipublicæ commoda plura proveniunt, si moderatrix omnium sapientia eis adsit: etenim hinc ipsis sapientibus laus, honor et dignitas confluit, et amicis eorum certissimum tutissimumque refugium comparatur.

Verum hæc omnia Salomon in Ecclesiaste diu ante præallegatos philosophos compendio protulit: Væ (inquiens) tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt; beata terra cujus rex nobilis est (id est sapientia et virtutibus nobilitatus), et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.9 Idcirco et in Sapientiæ libro asseritur: Rex sapiens populi stabilimentum est; itemque, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.10

Deinde ostendit Boetius quantas persecutiones et tribulationes ex zelo suæ justitiæ sit perpessus. Inde, id est ex prædicto zelo justitiæ, cum improbis, id est contra iniquos et flagitiosos, graves inexorabiles-11 que discordiæ fuere, id est, magnæ et implacabiles dissensiones fuerunt inter me et illos : quia nec illi acquiescere aut cedere voluerunt justitiæ meæ, utpote obstinati; nec ego eis volui assentire aut deferre in derogationem veritatis et æquitatis, implens illud Ecclesiastici: Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te.12 Et (quod conscientiæ libertas habet) pro tuendo jure spreta potentiorum semper offensio, id est, offensionem seu indignationem et iram magnatum ac regis semper parvi pendi seu non curavi « pro tuendo jure », id est, quatenus ipsum jus defensarem, « quod libertas conscientiæ habet », id est requirit. Quæ libertas consistit in hoc, ut homo, præsertim qui præest, nullo timore, nulla cupiditate, nulla persuasione contra conscientiam agat : quidquid enim contra conscientiam agitur, ædificat ad gehennam. Hæc est libertas salubris et optima, a servitute peccati et subjugatione diaboli libera. Unde apud Joannem Filius Dei testatur : Qui facit peccatum, servus est peccati ; si autem Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.13

Ex his innotescit quam magnanimus, constans et justus fuerit iste sanctus Boetius, in magistratu præsidentiæ suæ implens illud quod in Ecclesiastico scriptum est : Non extimescas faciem potentis. Verumtamen vitanda est potentiorum offensa et metuenda ira regum et principum, ubi justitia non requirit oppositum, quum et Seneca protestetur : Inimicitiæ potentium graves sunt; et rursus : Fulmen est, ubi cum potestate habitat ira. Unde et Salomon in libro Proverbiorum dixit : Rugitus leonis terror regis; qui provocat eum, peccat in animam suam.14 Attamen pro tuenda republica, pro conservanda justitia, abjiciendus est timor carnalis, et potentium ira spernenda, sicut et Tullius loquitur : Quanto indignius rem honestissimam atque rectissimam violat improborum temeritas cum summo reipublicæ detrimento, eo studiosius illis est resistendum atque reipublicæ consulendum.

Consequenter Boetius ad laudem et gloriam Dei ædificationemque proximorum, recitat quædam sua gesta magnifice virtuosa.

Quoties ego Conigastum in imbecillis cujusque fortunas impetum facientem obvius excepi? id est, « ego » Boetius valde sæpe « excepi obvius », id est, renitens occurri, atque a mali propositi exsecutione impedivi, « Conigastum », id est virum sic nuncupatum, Theodorici regis officiatum, « facientem impetum in fortunas », id est contra prosperos eventus, « cujusque imbecillis », id est cujuscumque pauperis et infirmi. Iste quippe fuit unus de ministris impiissimi illius tyranni, vexans et spolians sæpe pauperes in Italia, quando arridente fortuna aliquid habuerunt.

Quoties Triguillam regiæ præpositum domus ab incepta et perpetrata jam prorsus injuria dejeci? id est, valde frequenter per viam juris convici « Triguillam præpositum regiæ domus », id est aulæ seu palatii Theodorici, compescendo præpositum illum ab inchoata violentia in inferiores, eumque juridice compellendo ad restituendum ablata atque ad satisfaciendum pro illata injuria. In his Boetius imitatus est Deum, de quo fertur in libro Job: Deus dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quæ cœperant.1516 Implevit quoque quod apud Isaiam Dominus jussit:17 Subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

Quoties miseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper avaritia vexabat, objecta periculis auctoritate protexi? id est: valde sæpe « protexi miseros », id est pauperes et oppressos, « auctoritate » mea « objecta periculis », id est, me ipsum auctoritatem consularem habentem exponens incommodis quæ incurri, puta exsilio, incarcerationi, etc.; « quos avaritia barbarorum », puta Gothorum, « impunita », quoniam impius ille Theodoricus, avarus et ferox, non punivit ministrorum suorum avaritias et rapinas (in quo impletum est quod Salomon in Proverbiis asserit, Rex impius omnes ministros habet iniquos), « vexabat calumniis infinitis », id est multis et magnis supra modum, de qualibus per Michæam Dominus loquitur : Comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Porro, barbari appellantur omnes gentes præter tres linguas, videlicet præter Hebræos, Græcos, Latinos ; solentque barbari esse crudeles, et tales præcipue exstiterunt Hunni, Vandali, Gothi.

Nunquam me a jure ad injuriam detraxit quisquam, id est nemo me unquam trahere quivit aut traxit ab observatione juris et æquitatis ad transgressionem juris atque justitiæ. Ecce verbum abbreviatum maximam continens perfectionem Boetii, qui in tanta potestate tam immobiliter mansit in omnibus constans et justus. Potest tamen verbum istud dupliciter accipi. Primo, quod nemo traxerit Boetium tempore sui officii ad agendum contra leges civiles. Secundo, quod toto vitæ suæ tempore ad agendum contra jus divinum, id est contra Dei præcepta, nunquam detractus sit. Quo dato, nunquam peccasset mortaliter : quod prorsus incertum est. Ideo primam expositionem æstimo veriorem. Triplex quippe est jus, utpote naturale et divinum ac positivum. Quod transgrediuntur iniqui, juxta illud Isaiæ : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. Ex verbo demum jam tacto videtur Boetius comparari posse Moysi, qui de se ipso in Numeris ait ad Dominum, Tu scis quod nec asellum quidem acceperim unquam ab eis, nec afflixerim quemquam illorum; Samueli quoque, qui primo Regum libro de se loquitur filiis Israel : Loquimini de me utrum bovem alterius tulerim aut asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi.

Consequenter testatur Boetius se visceribus misericordiæ abundasse.

Provincialium fortunas tum privatis rapinis, tum publicis vectigalibus pessumdari, non aliter quam qui patiebantur indolui : id est, ego Boetius intime dolui « fortunas », id est lucra, merces, et similia temporalia quæ subjacent fortunæ, « provincialium », id est hominum commorantium in provinciis in circuitu Romæ, « pessumdari », id est, suppeditari, auferri, diminui, « tum rapinis privatis », quas satellites regis exercebant occulte pro propriis usibus et expensis, « tum publicis vectigalibus », quæ ex commissione regis exigebantur a subditis, tamen immoderate et cupide, « non aliter quam qui patiebantur », id est, non minus dolorose sustinui quam ipsi quibus hæc auferebantur tam violenter. Sicque Boetius cum sancto Job dicere potuit : Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.18 Dicitur autem vectigal, pretium seu pecunia quæ exigitur pro vectura; pedagium, quod exigitur a peditibus; tributum, quod a subjectis in recognitionem subjugationis; telonium, quod pro vectura navium. Quæ omnia sunt solvenda, quando legitime instituuntur et moderate exiguntur, juxta illud Apostoli ad Romanos : Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum;19 cui vectigal, vectigal. Theodoricus vero tyrannus insatiabiliter avarus, ista prorsus immoderanter auxit, petivit et extorsit, quærens commoda sua sine compassione, sicut subjungitur.

Quum acerbæ famis tempore, gravis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam provinciam videretur : id est, dum « tempore » quodam « famis acerbæ », id est amaræ caristiæ, « coemptio », id est emptio bladorum a dispensatoribus regis, « gravis atque inexplicabilis », id est molesta valde pauperibus et ineffabili crudelitate ac pessima practica cupiditatis concepta, « indicta », id est jussa ac confirmata a rege illo pravissimo, « videretur profligatura inopia », id est multum afflictura per majoris inopiæ inductionem, « Campaniam provinciam», ubi tunc major fuit caristia. Nempe impius ille tyrannus cupiens provinciales in suam redigere servitutem, instante caristia fecit pro se undique emi blada atque in horreis suis reponi, præcipiens non emi blada nisi a suis, quatenus tandem necessitate compulsi, se ipsos traderent pro necessariis vitæ in regis servitutem. Certamen adversus præfectum prætorii, communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi, et ne coemptio exigeretur evici. Ordo verborum est: « Suscepi certamen », id est, assumpsi litem, id est conflictum in jure, « adversus præfectum prætorii », id est judicem tribunalis seu domus in qua prætores seu præceptores sedebant ad disponendum ac judicandum, « ratione », id est causa atque intuitu, « commodi », id est utilitatis, « communis », ne vulgus totaliter opprimeretur; et « contendi », id est, disceptavi via juris contra præfectum, « rege cognoscente », ita quod nec timore regis sævissimi hoc dimisi amore boni communis, « et evici », id est, in jure prævalui, atque obtinui « ne coemptio » illa præfata « exigeretur » a plebe, sed unusquisque procuraret et emeret necessaria prout commodius posset. Forsan Theodoricus iste sumpsit practicæ hujus occasionem ex his quæ leguntur in Genesi de Pharaone rege Ægypti, qui cognita imminente caristia, fecit emi frumenta pro se et condi sua sub potestate, etc.20

Deinceps describit Boetius qualiter et alios duos viros sublimes adjuvit et protexit.

Paulinum consularem virum, cujus opes palatini canes jam spe atque ambitione devorassent, ab ipsis hiantium faucibus extraxi. « Extraxi », inquam, id est, eripui et redemi, « Paulinum virum consularem », id est consulem Romanorum, « ab ipsis faucibus », id est ore, « hiantium », id est regis et servorum ipsius cupientium occidere eum et bona ejus consumere: « cujus opes palatini canes », id est servi in palatio regis versantes, instar canum callidi ad nocendum ac devorandum, vel blandi adulantesque regi, secundum quod canes masculi solent dominis suis blandiri (aliqui autem habent et legunt canes palatinæ, quoniam canes femellæ nequiores dicuntur, ferventiores et proniores ad malum quam canes masculi, sicut et feminæ quædam truculentiores sunt viris), « devorassent », id est, gulose consumpsissent, « jam spe » impunitatis, quia pro hoc non timebant puniri a rege suo iniquo ac fraudulento, « atque ambitione », id est desiderio majoris honoris, quem consequi cupiebant per divitias ipsius Paulini, vel quia opprimendo Paulinum virum bonum, putabant se a rege suo amplius promovendos.

Hinc constat, quod stantes in regum principumque palatiis communiter sunt injusti, aut sectando justitiam displicent et offensam occurrunt. Propter quod Seneca in suis scripsit Proverbiis: Si in clientelam potentis aut principis perveneris, aut veritas aut amicitia est perdenda. Rursus, sicut canes latrando repellunt ignotos a domini sui ingressu, nisi aliquid cibi projecerint ipsis; sic familiares domestici principum alienos ab introitu aulæ accessuque principis arcent, nisi per munera attrahantur.

Sequitur aliud factum pietate et æquitate conspicuum. Ne Albinum consularem virum præjudicatæ accusationis pœna corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui: hoc est, ex zelo justitiæ « opposui me » et restiti « odiis », id est rancorosis machinationibus, « Cypriani delatoris », id est falsi accusatoris, « ne pœna accusationis præjudicatæ », id est in veritatis præjudicium factæ, « corriperet », id est, tanquam reum affligeret, « Albinum virum consularem », quem Cyprianus ille unus satellitum Theodorici accusavit mendose; vel, « me opposui », id est, exposui et objeci, « odiis Cypriani », qui ex resistentia mea concepit odium contra me.

Ex his infert Boetius: Satisne in me magnas videor exacerbasse discordias? id est, o Philosophia, nonne constat ex dictis, quod « videor », id est, vere agnoscor, « exacerbasse », id est cum exacerbatione et amaritudine provocasse, « in me », id est adversum me, « discordias magnas » regis ac principum ejus, quibus sic restiti? Ex quibus probatur, quod magis dilexi æquitatem et veritatem quam propriam vitam, et bonum commune quam mei ipsius divitias et honores.

Sed esse apud ceteros tutior debui, qui mihi amore justitiæ nihil apud aulicos, quo magis essem tutior, reservavi: id est, ego Boetius « debui esse tutior », id est a periculis adversitatibusque securior, « apud ceteros », id est apud oppidanos et senatores ac consules, quorum iram contra me non excitavi, imo pro quorum libertate et prosperitate laboravi contra tyrannum ac ejus ministros, « qui amore justitiæ », quam prætuli vitæ meæ, præsertim amore increatæ justitiæ, quæ est Deus, « nihil mihi reservavi », id est, nullum favorem aut gratiam obtinere curavi, « apud aulicos », id est domesticos regis in ejus aula atque palatio conversantes seu bene visos, « quo », id est per quod, « essem tutior » ab adversis « magis » quam sum, si talia procurare curassem. Per quæ verba tangit Boetius, quod nec illi sibi fideles et grati fuerunt quibus beneficia multa et magna impendit, a quibus non fuit defensus.

Deinde declarat quam viles et omni fide indigni fuerunt a quibus ipse est accusatus.

Quibus autem deferentibus, id est quam malignis hominibus accusantibus et testificantibus, perculsi sumus, id est diffamati, traditi, captivati? Tu, o Philosophia, agnoscis. Et exclamatorie dico, « Quibus »? id est a qualibus? quasi dicam, valde injustis.

Quorum unus nomine Basilius, olim a regio ministerio depulsus, id est a rege privatus officio, quo præfuit quibusdam negotiis regis, in delationem nostri nominis alieni æris necessitate compulsus est, id est, coactus est « necessitate alieni æris », id est necessitate solvendi pecunias quas debuit aliis, « in delationem nominis nostri », id est ad proferendum accusationem contra nostram personam. Iste quippe Basilius sumptuose vivens et pessimi exsistens regiminis, fuit multum indebitatus: propter quod quum satisfacere non valeret, et aliunde criminosus exsisteret, a rege est suo officio destitutus. Qui videns se non melius posse regi reconciliari nisi criminando hunc regis adversarium, accusavit Boetium, quem noverat regi odiosum.

Opilionem vero atque Gaudentium quum ob innumeras atque multiplices fraudes ire in exsilium regia censura decrevisset, id est, « quum » rex per suam censuram seu proprio suo judicio « decrevisset Opilionem atque Gaudentium », qui (ut fertur) fuerunt præfecti urbis Ravennæ, « ire in exsilium, ob innumeras atque multiplices » suas « fraudes », id est dolos, injurias, injustitias, quibus tam regi quam civibus nocuerunt: sicque doli illi fuerunt innumerabiles numero, et multiplices specie; quumque illi parere nolentes, sacrarum sese ædium defensione tuerentur, id est, dum Opilio et Gaudentius non volentes « parere », id est obedire decreto regis præfati, « tuerentur sese defensione ædium sacrarum », id est ecclesiarum in quas fugerunt, quarum privilegio putabant se ibi esse securos, compertumque id regi foret, id est, dum hoc regi innotuisset, edixit, id est jussit, ut nisi intra præscriptum diem, id est infra diem eis prædeterminatum, Ravenna urbe, id est ab illa civitate, decederent, notas insigniti frontibus pellerentur, id est, expellerentur violenter, non obstante ecclesiæ libertate, « insigniti frontibus », id est in frontibus suis characterizati et usti, « notas », id est per quasdam figuras quæ frontibus imprimebantur per applicationem ferri igniti: per quas figuras ita notati agnoscebantur scelerati ubicumque veniebant ac videbantur, quemadmodum nunc fures per auris abscisionem. Quid huic severitati pos- se adstrui videtur? id est, « quid videtur posse adstrui », id est addi, « severitati huic »?

Consequenter probat Boetius immanitatem sceleris, quod scilicet tam criminose admissi sunt ad ejus accusationem. Atqui eodem die deferentibus eisdem, nominis nostri delatio suscepta est: hoc est, « atqui », id est pro certo, « delatio nominis nostri », id est accusatio nostræ personæ vel famæ nostræ (juxta illud, Curam habe de bono nomine), facta ab impiis illis, « suscepta est », id est accepta a rege, « eodem die » quo erant signandi in frontibus nisi exissent, « deferentibus », id est, accusantibus nos, « eisdem ».21 Quod fuit contra leges civiles, secundum quas assignantur septem proprietates requisitæ ad idoneitatem testificandi de alio, præsertim in causa et crimine capitali. Quæ tanguntur his versibus :

Ætas, conditio, sexus, discretio, fama, Et fortuna, fides, in testibus ista requires.

Primo ergo requiritur ætas sufficiens et adulta, in qua homo bene sit compos mentis. Secundo, conditio libera, non servilis. Tertio, sexus virilis. Quarto, discretio, id est expeditus usus rationis, exclusis omni dementia, phrenesi alienationeque animi. Quinto, bona fama: quæ defuit istis duobus, qui fuerunt infames, proscripti exsilioque damnati. Sexto, fortuna, id est sufficientia rerum: nam pauperes præ inopia corrumpi faciliter possent pecunia. Septimo, fides. Infideles namque et hæretici contra Catholicos non recipiuntur in testes. Et forsan isti, sicut et Theodoricus, fuerunt Ariani.

Denique aliqui per Ravennam dicunt hic intelligi Romam, quam asserunt olim appellatam Ravennam: quod non recolo alibi me legisse. Et si recurratur ad nominis interpretationem, quia Ravenna dicitur quasi rodens omnia (quemadmodum in prima beatissimi Petri epistola Roma dicitur Babylon, quia vitiis prorsus confusa:22 Babylon namque interpretatur confusio), adhuc non habet apparentiam magnam, quia præhabitum est, quod absente Boetio, Theodoricus apud senatores accusaverit eum primo.

Ex præinductis exclamat Boetius, tanquam evidenter atque enormiter injuriam passus: Quid igitur? id est, quid hic videtur dicendum in tanto abusu? Nostræne artes, id est utrumne doctrinæ et scientiæ nostræ, non informes, sed virtutibus et actibus justis formatæ, ita meruerunt tractari? Non utique. Scientia tamen informis sæpe gravat peccatum, quum scriptum sit: Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit, plagis vapulabit multis.23

An illos accusatores justos fecit præmissa damnatio? id est: « damnatio » qua duo « accusatores » præfati fuerunt a rege exsilio adjudicati, non « fecit » nec ostendit eos esse « justos », et ad accusandum quemquam idoneos, imo potius econtrario fecit eos inidoneos ad hoc; nec etiam « præmissa », id est prædicta, « damnatio » qua ipsi me damnarunt, id est, damnatione dignum esse testati sunt, constituit eos dignos, sed gravius criminosos et prævaricatores divini præcepti illius:24 Non dices contra proximum tuum falsum testimonium.

Itane fortunam nihil puduit? id est, utrumne ipsa fortuna non inde erubuit quod ego talis ita tractatus sum? Ex quo putari posset, quod ipsa fortuna sit prorsus injusta. Loquitur autem Boetius, instar afflicti, de fortuna quasi de ente rationalis naturæ, in quo solo est proprie pudor. Ad minus accusatæ innocentiæ: id est, si fortunam non puduit de eo quod dictum est, saltem ad minus debuit ei esse pudor de ipsa innocentia tam inclementer confusa crudeliterque afflicta; at saltem accusantium vilitatis, id est sceleratæ indignitatis ad accusandum virum tam litteratum ac virtuosum, supple, debuisset pudere de sua perversitate. Ipsa quoque fortuna debuit inde pudorem habere, juxta sensum prætactum. Et loquitur hic Boe- tius juxta modum loquendi eorum qui in magnis affectionibus aut doloribus sunt constituti, in quibus affectionis seu doloris excessus verba abrumpit, sicque defectiva et quasi truncata locutione utuntur : ut dum Christus in Evangelio loquitur civitati Jerusalem, Quia si cognovisses (supple, ea quæ imminent tibi adversa), et tu, supple, fleres;25 similiter dum Sponsa ait in Canticis : Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi.26

Consequenter accedit Boetius ad respondendum formaliter prætactæ quæstioni Philosophiæ, quæ diligentissime investigavit causam originalem doloris ac mœroris Boetii.

At cujus criminis arguimur summam quæris? id est, si tu, o Philosophia, « quæris summam », id est brevem atque summariam seu sententiosam narrationem ac responsionem, « cujus criminis arguimur », id est, de quo crimine reprehendamur, respondeo : Senatum dicimur salvum esse voluisse, id est, fertur de nobis et pro culpa nobis a rege imponitur, quod collegium senatorum voluimus ab infestatione et regis reprobatione præservare. Quod quamvis non fuisset protinus malum secundum quod sonat, tamen prout hoc nobis a rege imponitur, reprehensibile foret. Ideo subditur :

Modum desideras? id est, scire cupis per quem modum nobis id imputatur? Respondeo : Delatorem ne documenta deferret quibus senatum læsæ majestatis reum faceret, impedisse criminamur : id est, accusamur et false nobis imponitur, « impedisse », id est impedivisse, « delatorem », id est nuntium litterarum, « ne deferret » ad regem « documenta », id est litteras continentes causas et probationes, « quibus faceret », id est declararet, « senatum », id est cœtum senatorum, « reum læsæ majestatis », id est reum criminis læsæ majestatis, ita quod senatus in Theodoricum regem dire peccasset. Hic namque delator redegit in scriptis aut in scriptis redacta habebat aliqua verba et facta senatorum derogantia regi, quæ voluit regi ostendere, eumque contra senatores accendere.

Quid igitur, o magistra, censes? id est, quid judicas de his, o Philosophia mea magistra? Infitiabimur crimen, id est, an negabimus culpam nobis impositam, ne tibi pudori simus, id est, ne tu confundaris in nobis, eo quod tam culpabilem habeas professorem, discipulum et alumnum? quoniam culpa discipuli interdum in magistrum redundat, ut supra expositum est.27 Et ad istud responsio sequitur : At volui, id est, utique volui salutem senatus, nec unquam velle desistam hoc ipsum. Fatebimur hoc ita se habere? Sed impediendi delatoris opera cessabit, id est, taceatur in me fuisse operam, id est diligentiam et conatum, « delatoris impediendi », id est ad impediendum ipsum delatorem ac nuntium ab exsecutione deportandi litteras suas ad regem.

An optasse illius ordinis salutem nefas vocabo? id est, nequaquam fatebor hoc esse « nefas » seu crimen, « optasse salutem illius ordinis », id est prosperitatem senatorum. Ille quidem, videlicet ordo senatorum; vel, ut alii exponunt, « ille », utpote rex, et redit sensus in idem; suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat, id est, « decretis » seu sententiis « suis » contra me editis « effecerat », id est, determinavit et judicavit, « uti hoc esset nefas », id est, ac si esset illicitum optasse senatus salutem : id est, id quod ego in veritate optavi prosperitatem senatorum, hoc rex ille dixit et determinavit me inordinate fecisse, utpote impediendo nuntium ejus a deportatione litterarum ad ipsum. Idem quoque rex sua calliditate sic circumvenit, quod ipse senatus determinavit primo in generali, quod ille qui hoc fecisset, proscriptionem aut exsilium mortemve meruisset : quo prolato, mox produxit rex testes protestantes me hoc ipsum egisse; tumque senatus suam nequivit sententiam revocare, ut supra circa principium hujus libri expressum est. Sed in hoc consolor me ipsum his verbis :

Sed sibi semper mentiens imprudentia, id est, versutia, confictio, falsitas se ipsam et suum auctorem peccando ac mentiendo decipiens, rerum merita non potest immutare, id est, opera bene gesta non valet falsificare, neque à debita mercede evacuare: imo actui virtuoso mendaciter reprobato duplex præmium tribuetur, dum et ipse et patientia ei adjuncta simul plenarie remunerabuntur. Nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror, id est, hoc «arbitror» seu judico ex decreto Socratis, quod mihi fas non est, vel occuluisse, id est celasse, veritatem, loco et tempore opportuno, vel concessisse, id est tacendo approbasse seu consensisse, mendacium: nam horum utrumque Socrates decrevit et docuit esse illicitum.

Verum id quoquo modo sit, id est, qualitercumque id se habeat quod mihi objicitur, tuo sapientiumque judicio æstimandum, id est judicandum, relinquo, ne videar immoderate justificare me ipsum, et propriam causam tueri, quia commune verbum est et communiter ita se habet, quod homo in propria causa non est idoneus judex, quemadmodum nec in causa adversarii sui: quoniam nimis afficitur ad se ipsum et adversarium detestatur; amor autem et odium pervertunt judicium. Verumtamen istud de homine animali adhuc passionabili veritatem sortitur, in quo impetus passionum lumen obruunt rationis; spiritualis autem homo, teste Apostolo, omnia judicat, neque inordinate se diligit, sed in Deo. Denique hoc ipsum est bonæ conscientiæ ac innocentiæ, vel saltem veræ ac magnæ pœnitentiæ signum, quod accusatus committit causæ suæ judicium sapientiæ atque cuilibet sapienti.28 Nempe, secundum Philosophum, virtus consistit in medio, prout determinat sapiens. Qui vero subterfugit judicium, suspectum se reddit de crimine. Propter quod Seneca in Proverbiis suis, Tulliusque libro de Officiis, fassi sunt: Crimen fatetur qui fugit judicium. Hinc in libro Job asseritur: Numquid qui non amat judicium sanari potest?29

Cujus rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriæque mandavi: id est, accusationis meæ modum ac ordinem idcirco describo tam diligenter, ut posteris innotescat, et mei exemplo ad Dei honorem animentur ad patientiæ firmitatem, et ne scandalizentur in me, æstimando tantæ famæ atque prudentiæ virum fuisse clam practicum, calidum et iniquum. Hac etenim ratione potest se homo (imo et debet) expurgare de falsa criminatione, quum scriptum sit: Curam habe de bono nomine.30 Augustinoque teste, qui negligit famam suam, crudelis est: nam quantum in se est, alios scandalizat et perimit. Quod de gravibus culpis veritatem sortitur. Hinc consequenter se purgat Boetius de falsis objectis.

Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? id est, non multum pertinet ad propositum respondere ad hoc quod mihi objicitur de epistolis falsis, quod scilicet scripserim et miserim secrete epistolas Græcis contra Theodoricum « quibus », id est ex quibus epistolis, « arguor », id est reprehendor, « sperasse libertatem Romanam », id est civium Romanorum. Ut enim dictum est circa libri hujus exordium, Theodoricus tyrannus imputavit Boetio, quod ipse Boetius composuisset in Græco epistolas, asserens in eisdem, quod Theodoricus tyrannice devastaret Italiam, atque Romanam læderet libertatem; has quoque epistolas destinasset cuidam potenti Græcorum principi, hortans atque rogans illum quatenus cum exercitu veniens intraret Italiam et expugnaret Theodoricum Romanis odibilem, certus quod Romani reciperent adjuvarentque eum, et ita expugnato Theodorico, Romani libertatem recuperarent. Verum epistolas has ipse impius Theodoricus fecit sub persona Boetii in Græco dictari et sophisticato ejus sigillo signari, quia sciebat Boetium Græcæ linguæ peritum. Quarum litterarum falsitatem ac fraudem faciliter probasset Boetius, si præsens fuisset et testes seorsum examinare potuisset, dum Theodoricus litteras præsentavit senatui et testes falsos adduxit. Hinc subditur :

Quarum, videlicet litterarum, fraus aperte patuisset, id est, aperte probassem litteras fuisse fraudulentas, si nobis ipsorum confessione delatorum (quod in omnibus negotiis maximas vires habet) uti licuisset, id est, si mihi fuisset concessum « uti confessione », id est attestatione, « ipsorum delatorum », id est testium accusantium, « quod », id est quæ examinatio testium, « habet in omnibus negotiis maximas vires » ad agnoscendum utrum verum sit testimonium eorumdem, an scilicet concordant in circumstantiis rei, quantum ad locum et tempus, et in consimilibus. Sic quippe Daniel sanctus convicit senes pravissimos falsum protulisse testimonium contra Susannam.31 Sic examinandi sunt testes seorsum a judice in præsentia aliquorum, dum judici constat quod accusatus sit innocens, aut æstimat hoc. Accusatus quoque potest talem testium examinationem expetere.

Nam quæ sperari reliqua libertas potest? Hoc interrogative prolatum est, ut sit sensus : Jam tanta mala exsurgunt, et Romanum imperium in tantum declinat, ut potius metuenda sit major depressio et in servitutem redactio, quam major libertas. Ideo subditur : Atque utinam posset ulla, supple, major libertas sperari in Romano imperio. Quasi dicat : Vix potest. Nam et cito post Boetium fuit B. Gregorius Papa, cujus tempore cœpit imperare Heraclius, sub quo cœpit insurgere dolosissimus Mahometus, qui vehementius ceteris expugnavit Romanorum imperium.

Respondissem Canii verbo, id est, respondendo pro me usus fuissem eloquio cujusdam philosophi nomine Canii, qui quum a Caio Cæsare Germanici filio conscius contra se factæ conjurationis fuisse diceretur, id est, « qui » Canius « quum diceretur », id est accusaretur, « a Caio Cæsare filio Germanici », id est viri sic appellati vel cognominati a Germanis, quos fertur vicisse, « conscius fuisse », id est, quod reus et conscius esset, « conjurationis contra se », id est contra Caium ipsum, « factæ ». Qui etiam Caius ob suas crudelitates legitur occisus a senatu. Est autem conjuratio, conspiratio aliquorum in mortem alicujus magni, concordi consensu firmata, quemadmodum secundo Regum habetur : Facta est contra David conjuratio valida.32 Si ego (inquit) scissem, tu nescisses. Hoc est verbum responsivum Canii subtiliter dictum. « Inquit », id est, Canius dixit : o Caie, « si ego scissem », id est, aliquid cognovissem de conjuratione contra te facta, ut dicis, tanquam auctor et conscius conspirationis hujusmodi, « tu nescisses », id est, tam secrete et callide hoc egissem, quod non pervenisset ad tuam notitiam.

Consequenter Boetius in persona pusillorum exponit suæ mentis fluctuationem et admirationem ex consideratione divini judicii, quod Deus frequenter impios prævalere permittat adversus justos ac sapientes, ac implere quod pessime conceperunt.

Qua in re, id est in ista adversitate et causa, non ita sensus nostros mæror hebetavit, id est, tristitia non tam intense offuscavit « sensus nostros » interiores, videlicet intellectum speculativum et practicum, seu intellectum et rationem, vel habitus scientiales, ut impios scelerata contra virtutem querar molitos, id est, « ut querar », id est, causer et conquerar, « impios » esse « molitos », id est mente conatos ac animo concepisse aut perpetrasse, « scelerata contra virtutem », id est oppressiones justorum contrarias actibus habitibusque virtutum. Sed quæ speraverint, effecisse vehementer admiror, id est, valde obstupeo quod impleverunt hæc ipsa, et quod permisit Deus ordinans hæc omnia, ipsos tam pessimas voluntates effectibus mancipare, præsertim quum omnis effectus causæ secundæ atque creatæ principaliter originaliterque sit effectus causæ primæ : imo, ut in exordio libri de Causis habetur, Prima causa in omni effectu plus influit quam quæcumque causa secunda. Omnis quoque causalitas et potestas causæ secundæ est a causa prima : ergo secunda causa non agit nisi virtute primæ causæ. Ergo videtur causa prima cooperari vitiose agentibus : quod quum impie sonet, merito miror quod iniqui implent et implere sinuntur « quæ speraverint », id est prava opera quæ optaverunt.

Nam deteriora velle, nostri fuerit fortasse defectus, id est, ex voluntate humana, in quantum est defectiva, fragilis et creata, procedit mala et pejora optare. Perficere autem posse contra innocentiam quæ sceleratus quisque conceperit, inspectante Deo, monstri simile est, id est, inconveniens valde et divina providentia indecens esse apparet, quod sceleratus quisque potest opere perpetrare quæ contra innocentem ac innocentiam excogitavit : ita quod sicut monstrum est peccatum in naturam, et effectus suæ inconveniens speciei; sic istud videtur esse peccatum in Providentiam, et opus deturpans efficientiam primæ causæ. Unde haud injuria, id est non injuriose nec ex injuriosa seu irrationabili causa, tuorum quidam familiarium, id est unus philosophorum tibi familiariter cognitorum atque carorum, quæsivit:33 Si quidem est Deus, inquit, unde mala? id est, « si » pro Certo « est Deus », qui omnis boni est causa ut universorum providentiam habens, « unde mala »? id est, ex qua causa et qualiter proveniunt mala culpæ? Bona vero unde, si non est? id est, « si non est » verus et summus Deus, « unde » fluxerunt et sunt « bona » tam multa et magna, in quibus est multiplex ordo?

Ad ista infra plenarie respondetur. Et nunc paulisper tangendo, sciendum quod Boetius in persona imperfectorum seu infirmorum hæc profert, et argumentatio sua per propriam imperitiam confundit se ipsam. Nempe, quum interior actio vere sit actio, et ex positiva virtute seu reali potestate procedens, eadem est difficultas de actione interiori et opere exteriori, qualiter fiant aut fieri possint Deo spectante et cooperante. Ideo advertendum, quod in actu vitioso, tam interiori quam exteriori, sunt duo. Unum materiale, quod est substantia actus : et hoc est a Deo, et a causa secunda in virtute Dei agente; estque a Deo etiam effective, et a virtute creata, in quantum est quædam participatio ac quidam effectus potestatis increatæ. Aliud est formale, quod est deordinatio ipsa et aversio a summo bono : et hoc est a Deo permissive, qui justo judicio permittit rationalem creaturam errare, deficere et peccare; est quoque a voluntate et potestate creata, in quantum ex nihilo est, et defectuosa ac labilis. Et istud doctores in diversis locis concorditer asserunt in Scriptis suis super primum, secundum ac tertium Sententiarum, Augustinus quoque in libro de Civitate Dei, id est de Ecclesia militanti, quamvis et inibi aliqua tangat de Ecclesia triumphanti.34

Denique, quamvis Boetius multum miretur, quod Deus omnia cernens, tam multa et magna permittat fieri mala, tamen de hoc in Scripturis copiosæ et rationabilissimæ causæ traduntur. Et summe mirandum, quod Pater æternus unigenitum Filium suum permisit a sceleratissimis sic tractari, deinde sanctos Apostolos et electissimos martyres. Nec istud est simile monstro, referendo totum hoc ad providentiam Creatoris, quamvis in se et secundum se sumptum videatur mirabile. Siquidem electos et pios Deus omnipotens exercet et purgat, ditat, sublimat, probat et salvat per reprobos.

Amplius, sicut Boetius in persona pusillorum movet hanc opinionem, ita et sancti Prophetæ eam frequenter moverunt, ut dum Jeremias ait: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur?35 Et Habacuc: Usquequo clamabo, Domine, et non exaudies? Quare respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se? Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. De his infra multa dicentur.

Consequenter ostendit36 Boetius suarum tribulationum acerbitatem ex hoc quod etiam ab amicis, propinquis, familiaribus et beneficiatis a se, id est, quibus ipse exhibuit multa bona, perpessus est.

Sed fas fuerit, id est, si licuit, et dato quod licuisset, nefarios homines, id est Theodoricum tyrannum et ejus ministros, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, id est, optant et exquirunt effusionem sanguinis universorum justorum et catholicorum, ut Ariani præfati, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse, id est, « voluisse etiam ire perditum », id est perire atque interfici, « nos » Boetium, « quos viderant propugnare », id est instar propugnatorum defensionem impendere ac prodesse, « bonis » hominibus atque « senatui ». Sed num idem de patribus quoque merebamur ? id est, non meruimus a senioribus ac senatoribus dijudicari; nec etiam senatores fecerunt hoc ex proposito et scienter, sed ex circumventione tyranni et in generali, ut patuit.37 Attamen si imo voluissent, bene potuissent suum judicium incaute prolatum cognito ejus errore revocasse : quod ex timore tyranni facere omiserunt.

Meministi, o Philosophia, ut opinor, id est, probabiliter puto, quod me dicturum quid facturumve præsens semper ipsa dirigebas, id est, quia tu mihi « semper præsens » fuisti et direxisti « me dicturum quid » et « facturum », id est, dum aliquid eram dicturus aut facturus.

Meministi, inquam, Veronæ quum rex avidus exitii communis, id est, memor es « quum rex » Theodoricus, exsistens « Veronæ », id est in Verona urbe Italiæ, « avidus », id est cupidus, « exitii communis », id est generalis occisionis omnium senatorum, majestatis crimen, id est « crimen » læsæ « majestatis », in Albinum delatum, id est Albino senatori false impositum, ut patuit in hac prosa, ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, id est, conaretur imponere senatoribus universis inter se ordinatis, ordinemque seu habitudinem habentibus tam ad superiores eis Papam et imperatorem, quam ad inferiores, universi innocentiam senatus quanta mei securitate periculi defenderim, id est, cum quanta intimiditate de meo periculo, « defenderim », id est comprobaverim, « innocentiam universi senatus », id est omnium senatorum, quantum ad crimen læsæ majestatis, quod tyrannus eis imponere nitebatur, qui sapientiæ et sermonibus Boetii resistere non valebat.38 Sciebat enim Boetius sibi ex his imminere periculum mortis apud tyrannum hæreticum : nihilo minus timorem mortis fortitudine animi reprimens, amore virtutum cum mentis securitate defendit justitiam, innocentes excusans, et implens quod Salomon dixit : Justus quasi leo confidens absque terrore erit.39

Scis me hæc et vera proferre, id est, tu, o Philosophia, scis vera esse ista quæ profero, ita quod non solum scis me ista proferre, sed etiam scis vera esse quæ profero, et in nulla unquam mei laude jactasse, id est, in laudibus quas de me scripsi, seu in operibus laudabilibus quæ peregi, nunquam me quæsisse aut intendisse mei ipsius publicationem, vanamve gloriam aut extollentiam in me ipso. Et si Boetius intendit asserere quod nunquam in tota vita sua jactavit se ipsum, præclarum valde hoc fuit : potest tamen exponi coarctando ad istam materiam, ita quod in horum descriptione nullam vanitatem quæsivit.

Minuit enim quodammodo se probantis conscientiæ secretum, id est, occultum judicium « conscientiæ probantis se », id est, approbantis et collaudantis se ipsam inaniter seu jactanter, « minuit quodammodo » meritum suum, quoties ostentando quis factum, id est inaniter publicando opus suum bonum, recipit famæ pretium, id est, pro mercede sua consequitur ab hominibus famam pretiosam seu magnam.

Imo talis publicatio seu jactatio proprii operis meritorii, frequenter non solum minuit, sed et totaliter tollit et perimit meritum ac præmium boni operis præcedentis, insuperque meretur damnationem æternam, quando videlicet tanta est quod plus quæritur laus humana quam honor Dei, et fama temporalis quam gloria æternalis: quod directe repugnat caritati et æquitati. Idcirco de talibus Christus in Evangelio sæpe testatus est: Amen, amen dico vobis, receperunt mercedem suam.40 Et rursus: Dilexerunt hominum gloriam magis quam gloriam Dei. Si autem quæratur propria fama aut laus humana citra Dei honorem et gloriam, hoc est minus quam honor Dei et salus æterna, veniale peccatum est, et minuit meritum ac præmium operis virtuosi:41 et hoc veniale est valde vitandum, quia stultitia quædam est, et dispositio ad mortale.

Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus, vides, id est, o tu, Philosophia, « vides », id est cognoscis, « quis eventus », id est qualis casus seu merces, « exceperit », id est, concomitatus sit et remuneraverit, « innocentiam nostram », id est immunitatem a sceleribus nobis impositis. Et hoc possit sic planius exprimi: Vides qualem retributionem accepit innocentia nostra. Pro veræ virtutis præmiis, id est pro mercedibus actuum vere virtuosorum, falsi criminis pœnas subimus, id est, recipimus exsilium, incarcerationem, confusionem, diffamationem criminum nobis mendaciter impositorum:42 quæ scilicet pœnæ debentur criminibus vere commissis, quæ nobis imputantur mendose.

Ista loquitur Boetius more hominum valide afflictorum: qui interdum, impellente dolore, loquuntur aliqualiter excessive et satis extreme. Non enim in vita hac est merces finalis ac principalis actuum meritoriorum; nec mirum quod electi in sæculo isto propter justitiam persecutiones sustineant. Et tamen juxta hunc modum loquendi etiam sanctus Job frequenter locutus est in diversis libri sui locis: Ad Omnipotentem (inquiens) loquar, et cum Deo disputare cupio.43 Saltem nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Numquid contra hominem disputatio mea, ut merito non debeam contristari?44 Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. Juxta hunc modum etiam loquitur Jeremias: Exspectavimus pacem, et non venit;45 quæsivimus bona, et ecce turbatio.

Consequenter Boetius tangit quasi incomparabilem atrocitatem et adversitatem sibi inflictam. Et cujus unquam facinoris manifesta confessio ita judices habuit in severitate concordes, hoc est, « cujus facinoris », id est enormis iniquitatis, « manifesta confessio », id est evidens propalatio facta ab ipso facinoroso, « habuit unquam judices ita concordes in severitate », id est, quod crimen aperte confessum ab ipso reo, unquam tam crudeliter a judicibus est punitum, ut non aliquos vel ipse ingenii error humani, vel fortunæ conditio cunctis mortalibus incerta, submitteret, hoc est, « ut vel ipse error », id est ignorantia seu oblivio vel deceptio, « humani ingenii, vel conditio », id est proprietas seu varietas, « fortunæ incerta cunctis mortalibus », id est dubiosa hominibus omnibus, « non submitteret », id est, ad clementiam non moveret, vel discordantes non faceret, « aliquos », id est quosdam ex ipsis judicibus? quasi dicat: Raro aut nunquam id accidit. Diversa etenim capita communiter in talibus diversimode sentiunt; et ut ait Apostolus, Unusquisque in suo sensu abundat;46 et nunc istud, nunc illud aliquem judicum flectit ad pietatem. Et tamen in Boetio non est taliter factum, quia tyrannus et judices ei assidentes, unanimiter crudelissimi in Boetium exstiterunt.

Verumtamen istud Boetius dicit juxta consuetudinem graviter afflictorum, quorum unicuique solet videri quod afflictio, id est adversitas sua, sit maxima. Attamen constat quod multi martyres sancti, etiam absque suo demerito, multo graviora sunt passi quam venerabilis et electus iste Boetius: qui nihilo minus, si rite pensetur, valde multa et magna perpessus est, quia quum esset litteratissimus et famosissimus omnium consulum Romanorum, omni suo honore, et opulentia rerum, prosperitate terrena, præcipua societate, bonæ atque carissimæ contoralis clarissimorumque filiorum sine demerito suo privatus est, incarceratus, et voluntati crudelissimi adversarii traditus, ac tandem ab eo occisus. Et certe, ut Seneca loquitur, Bis mori est, arbitrio alterius mori: quanto magis arbitrio hostis? Hoc itidem auxit non parum ejus dolorem, quod patres et senatores Romani, quibus ipse tot bona impendit, eum sic judicaverunt, reliquerunt, nec repetere ausi fuerunt, recognoscendo se sententiasse incaute, nec diligentius testes examinando, imo cedendo humano timori. Huic Boetio dici potuit illud Job sancti: Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies.47

Deinceps Boetius adhuc clarius probat quam injuste fuerit accusatus, judicatus atque punitus.

Si inflammare sacras œdes voluisse, si sacerdotes impio jugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur: hoc est, « si diceremur », id est accusaremur, « voluisse » voluntate imperativa et efficaci, procedente in opus pro posse, « inflammare sacras ædes », id est incendere templa, « si » etiam diceremur voluisse « jugulare », id est trucidare, « sacerdotes gladio impio », id est vitioso gladii usu, « si » item diceremur « struxisse », id est præparasse, « necem omnibus bonis », id est justis hominibus, eos tradendo aut mendaciter accusando, seu eis laqueos mortis procurando; præsentem tamen sententia confessum convictumve punisset: id est, quamvis perpetrassem tam horrenda scelera, ut sunt ecclesias incendere, sacerdotes occidere, qui sunt casus papales, et omnibus justis mortem moliri, quod esset communi bono insidiari nimiumque enorme; attamen non fuissem absens damnandus, sed præsens, et proprium facinus fassus, saltem per pœnas, atque convictus per testes aut rationes aut evidentiam facti. Servandus est enim processus et ordo juris in judicando, potissime in sanguinis causa, ut in Decreto diffuse deducitur. Unde et in Actibus habetur: Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.48

Nunc vero quingentis fere passuum millibus procul moti, id est, per tantum spatium a Roma distantes, atque indefensi, id est nec propria expurgatione nec aliorum excusatione protecti, ob studium propensius in senatum, morti proscriptionique damnamur, id est, adjudicamur morti civili et corporali et proscriptioni « ob studium », id est affectum et conatum, exhibitum « propensius », id est copiosius, « in senatum », id est ad commune bonum senatus et ad ejus defensionem. Ob hoc enim Boetius fuit tunc in urbe remota a Roma.

Porro proscriptio vocatur interdum expulsio alicujus ex patria, ita quod ei de rebus propriis administratio non sit. Relegatio autem dicitur expulsio alicujus a patria, ita quod ei administratio sit bonorum suorum. Alii asserunt, quod proscriptioni damnatus fertur is contra quem lata est sententia Romæ: cujus nomen deletur de scriptura æneæ tabulæ. Consuetudo etenim exstitit Romanorum, quod nomina senatorum quorum consilio urbs regebatur, litteris aureis in tabulis æneis scribebantur: propter quod senatores vocati sunt patres conscripti. Quumque propter sua demerita deponebantur, nomina delebantur; tuncque appellabantur proscripti, quasi procul a conscriptione hujusmodi.

O meritos, id est, ceteros senatores recte seu ironice dixerim meritos, de simili crimine neminem posse convinci, id est nullum senatorum præter me posse probari reum gravis excessus sicut ego probatus sum per litteras falsas! Et per hoc Boetius implicite tangit innocentiam suam, quum non sit verisimile quod ipse tale quid attentasset contra Theodoricum regem durissimum, sine adsistentia senatorum, saltem quorumdam. Quumque jam dixerit se a senatoribus adjudicatum, nunc quasi ironice dicit eos « meritos », id est justos seu meritis commendabiles. Cujus dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt, id est, « ipsi » accusatores mei « qui » me « detulere », id est accusaverunt, « viderunt », id est cognoverunt, « dignitatem » senatoriam « reatus », id est facti quod mihi pro crimine imputatur: quod tamen justum fuit et pro senatoribus militans, pro quorum defensione loquebar et laborabam. Vel « dignitatem reatus », id est reatum mei in dignitate constituti, quasi dicat: Sciebant me non esse reum, quanquam mihi imputabant reatum, id est crimen seu obligationem ad pœnam pro culpa.

Quam meam dignitatem uti (id est ut) alicujus sceleris admixtione fuscarent, id est denigrarent, et me impium comprobarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam meam polluisse mentiti sunt, id est, accusatores præfati « mentiti sunt », id est, mendose mihi imposuerunt, « me polluisse », id est, quod ego maculavi, « conscientiam meam sacrilegio », id est abusu rei sacræ, magicis artibus utendo aut dæmones consulendo, « ob ambitum dignitatis », id est ex cupiditate adipiscendi senatoriam dignitatem.

Atqui, id est pro certo, et tu, o Philosophia, insita nobis, id est menti nostræ impressa, omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas, id est, expellebas de habitaculo cordis nostri et de nostra vi affectiva omnem inordinatum affectum ad ista mortalia et terrena. Nam et hoc docet philosophia, et quidam philosophi naturali ratione inducti, omnem principatum terrenum spreverunt: quemadmodum etiam Plato noluit assumere primatum super Athenienses, quamvis rogatus ab eis. Et sub tuis oculis, id est, te præsente et inspiciente, sacrilegio locum esse fas non erat, id est, licitum non erat « locum esse sacrilegio », id est in anima mea aut in aliqua ejus potentia esse sacrilegii crimen. Sacrilegium autem proprie est abusus rei sacræ, et sunt multæ species ejus.

Instillabas enim, id est immittebas, auribus interioribus cogitationibusque meis quotidie Pythagoricum illud, id est doctrinam illam Pythagoræ: Ἕπου Θεῷ : quod sonat in Latino, Deum sequere, id est, uni vero et summo Deo, eique soli, cultum latriæ exhibeto, non idolis nec alicui puræ creaturæ. Posuerunt autem gentiles diversum atque multiplicem ordinem deorum, et nihilo minus unum verum altissimum Deum: quem, ut ait Porphyrius, polus, tellus pontusque contremunt, et ipsa numina perhorrescunt. Quem Deum non colunt sinceriter, qui deorum quærunt præsidia, qui necromantiis student, qui sacrilegiis vacant aut dæmones consulunt. Unde subjungitur :

Nec conveniebat vilissimorum me spirituum præsidia captare, id est, nequaquam congruum fuit « me captare », id est frequenter aut unquam capere, « præsidia vilissimorum spirituum », id est auxilia, consultationes cooperationesque dæmonum, quem tu in hanc excellentiam componebas, id est, ornabas et perducebas « in hanc excellentiam », id est ad hanc perfectionem præcipuam, ut me consimilem Deo faceres similitudine imitationis, id est, hanc præclaram sapientiam et Dei amorem, ceterasque virtutes atque multiplicem et eminentem scientiam mihi donasti, hortando et instruendo me ad horum naturalium adeptionem habituum. Est quippe in homine quid divinum, secundum philosophos, utpote pars intellectiva, in qua est Creatoris similitudo aliqua naturalis: quæ tanto plus perficitur, ornatur ac deiformis efficitur, quanto in habitibus et actibus scientiarum ac virtutum, præsertim sapientiæ ac divini amoris, vehementius crescit et consummatur. Unde et Plato ait in primo Timæi, quod hominibus cum Deo et divinis substantiis est naturæ consortium et appellationis parilitas. Septimo etiam Ethicorum Aristoteles protestatur: Homines per virtutum excellentiam dii dicuntur; et rursus decimo Ethicorum: Homo secundum intellectum operans (id est contemplationi deditus), et hunc curans (id est, perficere custodireque satagens), optime dispositus et Deo amantissimus esse videtur.

Deinde idem probatur testimonio domesticorum et familiarium. Præterea penetral, id est penetrale seu secretior camera mea, innocens, id est, nihil in se continens superstitiosum nec idola, domus, id est catholica et honesta familia mea, honestissimorumque cætus amicorum, id est copiosa amicorum meorum multitudo probitate morum ornata, exemplaris, et bonis honestis potius quam utilibus delectabilibusve intenta. Honestas quippe dicitur quasi honoris status; honor vero virtuti debetur: idcirco honesti sunt qui sunt virtutibus dediti. Bonum quoque honestum vocatur quod per se appetibile existit et propria vi ac dignitate nos allicit, ut virtutes et actus earum, potissime ultimus finis. Socer etiam sanctus, Symmachus scilicet, id est sanctus vir nomine Symmachus, pater meæ uxoris, et æquo actu ipse reverendus, id est, qui sicut sanctus est quantum ad mentis puritatem, ita et in exterioribus actibus suis reverenter se habet et sine querela. De quo Symmacho alibi scribit Boetius, quod tam virtuosus ac sapiens erat, ut ex sapientia atque virtutibus videretur esse compositus:49 quod et de ipso Boetio veraciter dici potest. Ab omni nos hujus criminis suspicione defendunt, id est, immunes nos probant a sacrilegii crimine, ita quod nemo possit hoc de nobis rationabiliter suspicari. Potest autem per « penetral » intelligi uxor Boetii et soboles ejus, qui cum ipso in secretioribus domus suæ locis conversabantur, potissime uxor: sicque ponitur continens pro contento, seu locus pro locato.

Denique omnes isti defendebant Boetium a crimine tanto dupliciter. Primo materialiter: quoniam ex qualitate et consideratione ipsorum patuit ipsum Boetium esse virtuosum ac sapientem. Unumquodque enim suo simili solet libenter conjungi, juxta illud: Similis similem sibi quærit. Unde in Ecclesiastico scribitur: Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sibi sociabitur.50 Sic quoque inanimata et irrationalia, imo et cuncta creata, laudant, benedicunt ac glorificant Deum. Secundo efficienter: quoniam testimonium perhibebant vocaliter honestati, devotioni virtutibusque Boetii.

Consequenter exclamat cum admiratione Boetius, propter enormitatem malorum quæ irruerunt in ipsum: Sed, o nefas, id est, o quam grande malum enormeque vitium est ista sentiri de me, imo et de te! Nam subditur: Illi vero, utpote accusatores mei, de te tanti criminis capiunt fidem, id est, etiam tibi adscribunt tantam impietatem, sicque « capiunt fidem », id est credunt, « de te » facinus tantum, quod scilicet tu doceas superstitiosa atque sacrilega. Atque hoc ipso videmur, id est, judicamur a pravis imperitis hominibus, affines, id est conscii, fuisse maleficio, id est necromantiæ ac sacrilegio, quod tuis instituti moribus, tuis imbuti disciplinis sumus, id est, ex hoc quod informati sumus astronomia et ethica et ceteris liberalibus artibus, et juxta moralia documenta vitamus vana consortia, nociva colloquia, convivia quoque, et operam damus silentio atque quieti secretioribusque locis, ut studio sapientiæ ac virtutum liberius intendamus. Illi vero arbitrantur nos in his sacrilegiis et necromantiis vacare.

Ita non est satis, id est, non sufficit impiis illis, nihil mihi profuisse tuam reverentiam, id est, tuam venerandam auctoritatem, seu professionem qua studiis tuis inhæreo, mihi non profuisse apud judicium iniquorum, qui et bona interpretantur in pejus, et mei occasione tibi etiam obloquuntur. Nam sequitur: Nisi ultro tu mea potius offensione lacereris, hoc est, « nisi ultro », hoc est sponte, ex irrefrenata illorum libertate « tu » innocens sapientia « lacereris », id est, corrumparis et vitupereris, « potius », id est, magis quam collauderis, « offensione mea », id est ex vitiis quæ mihi mendaciter imputantur, quibus regem et rempublicam judicor offendisse.

Consequenter pandit Boetius suæ afflictionis acerbitatem ex multiplici malo ei annexo et consecuto.

At vero hic etiam nostris malis, id est adversitatibus, cumulus accedit, id est, augmentum accrescit, quod existimatio, id est incauta atque erronea opinio, plurimorum, videlicet imperitorum et iniquorum, non rerum merita, sed fortunæ spectat eventum, id est, ea quæ accidunt, magis adscribit fortunæ quam providentiæ Dei ac meritis hominum. Vel sensus est, quod populus vulgaris potius pensat ipsum « eventum fortunæ » subjectum, hoc est ipsam prosperitatem vel adversitatem, quam hominum merita. Eaque tantum judicat esse provisa, id est a Deo præcognita et disposita, seu provide facta ab homine, quæ felicitas commendaverit, id est, quæ ex temporali prosperitate sequenti reputantur bona fuisse.

Quo fit, id est, ex quo procedit ac sequitur, ut existimatio bona prima omnium, id est bona fama quam omnes primo habuerunt de bonis hominibus fortunatis, quando adhuc prosperabantur, homines deserat infelices, id est infortunatos miseriis pœnæ (utpote adversitatibus) subditos: quia dum taliter eis succedit, miseri reputantur, et talia meruisse a vulgaribus perhibentur. Quod et interdum sic est; nec tamen ideo miseri simpliciter sunt censendi, sed magis beati, et electi atque dilecti a Deo dicente:51 Ego quos amo, arguo et castigo. De quo item ait Scriptura: Beatus homo qui corripitur a Domino.52 Interdum vero non est sic, quia nonnunquam electi et justi graviter affliguntur, non propter suos excessus, sed ut probetur virtus eorum et crescant in gratia per adversa, sicque gloriosius coronentur in cœlis, aliis quoque in exemplum proponantur: ut patet in sancto Job et Tobia, imo communiter in gloriosis Apostolis, itemque martyribus.53 Denique istud fuit radix et origo disceptationis inter Job et ejus amicos: quia amici ejus putabant hominem in hac vita non subjacere diffortuniis, cladibus et tormentis, nisi pro suis excessibus; quumque vidissent ipsum Job tam dire percussum, judicabant eum non veraciter fuisse justum, sed magis hypocritam: cujus contrarium ipse constanter veraciterque defendit.

Qui nunc populi rumores, quam dissonæ multiplicesque sententiæ, piget reminisci, id est, tædet me recordari aut mente revolvere quam multi rumores sunt modo in plebe de me, quam diversæ ac discordantes judicationes jam proferuntur a diversis hominibus de me, quibusdam me excusantibus, quibusdam me accusantibus. Nec inde fuit Boetio multum curandum, quum et Seneca dicat: pravis vituperari, laudari est. Et juxta Apostolum, oportet servum Dei per infamiam et bonam famam transire;54 et quam impossibile est ventos a flatibus suis reprimere, tam impossibile est varia ac temeraria hominum judicia impedire.

Hoc tantum dixerim quantum ad istum punctum, ultimam esse adversæ fortunæ sarcinam, id est hoc esse maximum pondus seu gravamen diffortunii, quod dum miseris aliquod crimen affigitur, id est, diffortunatis et afflictis imponitur aliquod crimen, quæ perferunt, id est damna et adversa quæ pro crimine eis imposito patiuntur, meruisse creduntur a multis. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, id est cunctis opibus meis privatus, domo, urbe, patria destitutus, dignitatibus, id est officiis, exutus, existimatione fœdatus, id est in cordibus hominum jam denigratus quantum ad famam, et vilis jam judicatus, ob beneficium supplicium tuli, id est, tormenta hæc patior propter beneficia seu opera justa atque benefica quæ senatoribus ac communitati impendi, et quoniam justi et veri tenax fui.

Postremo tangit Boetius suam afflictionem quam habuit ex hoc quod ex sua oppressione et persecutione corda plurimorum varia inciderunt incommoda: nam quidam inde fuerunt exterriti pusillanimesque effecti, quidam inaniter gloriati atque ad peccandum audaciores effecti. Unde subjungit:

Videre autem videor, id est, videtur seu apparet mihi quod videam visione mentali, seu etiam imaginaria, qua videntur absentia, qua etiam avis videt nidum suum dum colligit hinc inde materias ex quibus compleat fabricam ejus, nefarias sceleratorum officinas, id est domos seu turbas, gaudio lætitiaque fluitantes, id est, anima et corpore affluenter lætantes, seu appetitu intellectivo ac sensitivo gaudentes, juxta illud: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.55 Istud est primum malum de quo dolebat. De quo tamen non est multum dolendum, nisi in quantum est malum culpæ, quum dicat Psalmista:56 Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Porro gaudium sumitur hic pro quacumque delectatione. Proprie vero gaudium non est nisi bona et ordinata jucunditas, quoniam gaudium est diffusio animi in conceptu boni. Propter quod in homilia, id est sermone, loquitur Augustinus: Mali homines non proprie gaudere, sed gestire dicuntur.

Sequitur malum secundum. Pessimum quemque novis delationum fraudibus imminentem, id est, videtur mihi quod videam pessimos quosque homines insistentes « novis fraudibus », id est deceptionibus, nocumentis, « delationum », id est accusationum falsarum.57 Nempe dum homines mali conspiciunt fraudulentos prosperari, et suis fraudulentiis prævalere principibusque placere, confortantur ad similia perpetranda, atque excogitant quibus fraudium laqueis involvant et opprimant bonos ac simplices. Propter quod scriptum est in Ecclesiaste: Quia non cito profertur sententia contra malos, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.58 Tales advertant ac paveant quod ait Propheta: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.5960 Et Malachias: Maledictus (inquit) dolosus. Hoc totum apud Isaiam exprimitur, quo habetur: Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii.61

Sequitur tertium malum. Videor quoque mihi videre jacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, id est, viros bonos ex consideratione periculorum meorum præ timore incidendi similia esse pusillanimes et dejectos, ac quasi retrahi a via æquitatis ac veritatis. Ideo scriptum est: Propter hoc lacerata est lex, quia impius prævalet adversus justum.62 Verumtamen tales boni essent adhuc valde pusilli et imperfecti, non implentes quod scriptum est: Nolite timere eos qui corpus occidunt.63 Propter quod princeps Apostolorum in prima sua hortatur Canonica: Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter justitiam, beati; timorem autem eorum ne timueritis, ut non conturbemini.64

Subditur quartum malum. Videor mihi quoque videre flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero præmiis incitari: hoc est, cerno flagitiosos incitari et provocari ad concipiendum et proponendum audacter illicita, ex ipsa impunitate, quoniam vident multos impune peccare, imo pessime agendo florere ac prosperari; et video eos incitari præmiis ad peccandum, ad injuriandum, ad falsum testimonium perhibendum, ad occidendum, juxta illud in Psalmo: Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.6566 Contra tales conqueritur Deus per Malachiam : Invaluerunt super me verba vestra.67 Dixistis : Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus? Ergo beatos nunc dicimus arrogantes : siquidem ædificati sunt facientes impietatem. Verum insipientes ac miseri isti non dirigunt oculos nisi ad vitam præsentem, non ad novissima sua; nec advertunt nihil periculosius, nihil terribilius esse, quam in vita hac impune peccare : taliter quippe peccantes reservantur infernalibus ac æternalibus pœnis. De quibus testatur altissimus Judex in Psalmo : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis;68 et in Osee propheta :69 Gloriam eorum in ignominiam commutabo; occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ut leo.

Sequitur quintum malum. Insontes autem, id est innocentes, video non modo, id est non solum, securitate, verum ipsa etiam defensione privatos, ita quod adversa imminent eis quæ et timent, nec ab eis nunc proteguntur.70 Multæ enim tribulationes justorum. Verumtamen perfecti talia non verentur : imo omne gaudium reputant dum incidunt in ea, quum et Seneca in suis fateatur Proverbiis, Stultum est timere quod vitari non potest;71 et Varro, Duplex (inquit) est malum, dum quod necesse est pati, moleste ferimus. Faciamus ergo de necessitate virtutem, atque ex caritate libenter toleremus quæcumque adversa, ut Capiti nostro ac Domino aliquantulum conformemur.

Itaque libet exclamare ad Dominum metrum sequens, admirando, laudando et invocando majestatem, sapientiam et excellentiam ejus.

Præterea, mala hic a Boetio tacta, imo et alia plura, tangit et Salomon in Ecclesiaste et alibi : Vidi (inquiens) calumnias quæ geruntur sub sole, et lacrimas innocentium, et consolatorem nullum, nec posse resistere eorum violentiæ cunctorum auxilio destitutos; contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi.72 Itemque : Si videris (ait) calumnias egenorum, et violenta judicia, et justitiam subverti in provincia;73 ne mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

Footnotes

  1. Mich. IV, 9. ↩

  2. Prov. XXV, 20. ↩

  3. Cf. p. 46 C. ↩

  4. Job xxxiv, 17. ↩

  5. Job xxxviii, 33. ↩

  6. Is. xi, 26. ↩

  7. Eccli. x, 1. ↩

  8. Ibid. 2. ↩

  9. Eccle. x, 16, 17. ↩

  10. Sap. vi, 26. ↩

  11. Eccli. ↩

  12. Eccli. IV, 33. ↩

  13. Joann. VIII, 34, 36. ↩

  14. Prov. XX, 2. ↩

  15. Job V, 12. ↩

  16. Eccli. VII, 6. ↩

  17. Is. I, 17. ↩

  18. Job xxx, 25. ↩

  19. Rom. xiii, 7. ↩

  20. Gen. xli. ↩

  21. Eccli. xli, 15. ↩

  22. 1 Petr. v, 13. ↩

  23. Luc. xii, 47. ↩

  24. Exod. xx, 16. ↩

  25. uc. xix, 42. ↩

  26. ant. vi, 2. ↩

  27. Cf. p. 73 C'. ↩

  28. 1 Cor. II, 15. ↩

  29. Job XXXIV, 17. ↩

  30. Eccli. XLI, 15. ↩

  31. Dan. xiii, 1 et seq. ↩

  32. II Reg. xv, 12. ↩

  33. Carneades. ↩

  34. Cf. t. XX, p. 424 A; XXI, p. 241 C, 242 C; XXII, p. 497 A' et s., 581 B' et s. ↩

  35. Jer. xii, 1. ↩

  36. Habac. 1, 2-4. Cf. t. X, p. 538 A'. ↩

  37. Cf. p. 101 D'. ↩

  38. Cf. p. 98 C'. ↩

  39. Prov. xxviii, 1. ↩

  40. Matth. vi, 2, 5, 16. ↩

  41. Joann. xii, 43. ↩

  42. * sceleris ↩

  43. Job xiii, 3. ↩

  44. Job xxi, 4. ↩

  45. Jer. xiv, 19. ↩

  46. Rom. xiv, 5. ↩

  47. Job xxxvi, 17. ↩

  48. Act. xxv, 16. ↩

  49. Cf. lib. II, prosa 4. ↩

  50. Eccl. XIII, 20. ↩

  51. Apoc. III, 19. ↩

  52. Job v, 17. ↩

  53. Tob. II, 12. ↩

  54. II Cor. VI, 8. ↩

  55. Job xxi, 12. ↩

  56. Ps. XXXVI, 7. ↩

  57. * Perditissimum ↩

  58. Eccle. VIII, 11. ↩

  59. Malach. I, 14. ↩

  60. Ps. v, 7. ↩

  61. Is. XXXII, 7. ↩

  62. Habac. I, 4. ↩

  63. Matth. x, 28. ↩

  64. I Petr. III, 13, 14. ↩

  65. Ps. x, 3, sec. ↩

  66. Hebr. ↩

  67. Malach. m, 13-15. ↩

  68. Ps. lxxx, 13. ↩

  69. Osee iv, 7; xiii, 8. ↩

  70. Ps. xxxiii, 20. ↩

  71. Jacob. 1, 2. ↩

  72. Eccle. iv, 1, 4. ↩

  73. Eccle. v, 7, 8. ↩

Chapter 24 of 199