Articulus 18
DIFFICULTATUM HUJUS QUARTÆ PROSÆ PROPOSITIO AC COMPENDIOSA ABSOLUTIO.
JOANNES. — Circa contenta in prosa hac, aliqua mihi dubia oriuntur. Primum, qualiter excusetur quod Boetius in hac prosa se ipsum tam vehementer laudaverit, affirmans quod se ipsum nunquam jactaverit laude, quod nulla unquam ambitio fuit in eo, quod nulla terrena cupiditas, quod nec principum timor, nec aliquid aliud eum ab æquitate deflexit. In quibus excessisse videtur, quum vix quisquam Sanctorum legatur tanta ac talia de se ipso dixisse aut conscripsisse : præsertim quum et Aristotele teste, in propriis laudibus oportet potius declinare ad minus. Secundum, quia videtur divinæ providentiæ derogasse, dicendo hoc monstro simile esse, quod scelerati innocentibus prævalent, quum tamen hoc Deus frequenter agat aut saltem permittat justo judicio, ut patet in millibus martyrum. Tertium, quoniam si Boetius fuit perfectus in omni virtute, ut innuit in prædictis, non debuit taliter contristari tantasque querelas inducere de adversitatibus suis.
DIONYSIUS. — Veritas multipliciter sumitur atque dividitur, quum sit veritas entis, veritas propositionis, veritas quoque vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ. Est etiam veritas moralis, de qua nunc sermo, quæ est pars justitiæ et virtus ei annexa, voluntatem magis quam intellectum respiciens atque perficiens. Ad quod (secundum Philosophum) pertinet ut homo nec majora nec minora de se pronuntiet quam res se habet: quod utique commendabile est, et rationem specialis bonitatis sortitur. Hæc veritas, ut nono Ethicorum ait Philosophus, magis declinat ad minus quam ad magis, quando quis propria bona enuntiat, similiter quando mala alterius refert. Referendo autem bona alterius seu propria mala, potius declinat ad plus, sic tamen ut falsitatem semper devitet. Istud namque honestius est, ut homo de donis Dei sibi concessis et de bonis quæ latent in eo manifestet minus, quam ut dicat plus quam est, potiusque se ostendat minorem quam majorem: alias fieret aliis onerosus, tanquam volens eos excellere. Qui vero minora dicunt de se, fiunt aliis gratiosi, quia per quamdam moderationis temperiem ipsis condescendunt quodammodo. Porro dicere de se supra id quod est in veritate, est se ipsum vane extollere: quod vocatur jactantia. Cui vitio repugnat ironia, quæ est vitium quo quis a veritate declinans, dicit minora de se quam est, vel aliquid vile sibi adscribit, quod non cognoscit esse in se, aut magnum aliquid negat de se, quod inesse sibi cognoscit.
Cur autem Boetius virtutes suas tam diligenter descripsit, dictum est supra;1 et si videatur eas plusquam decuit magnificasse, hoc venit ex rationabilibus causis, ex prædominanti doloris affectu, atque ut veritas suæ causæ ad laudem Dei ædificationemque proximorum innotesceret clarius universis. Sic quoque sanctus Job suas virtutes multo describit diffusius quam in hoc libro Boetius;2 Paulus etiam in suis epistolis. Sic item Ezechias ait quarto libro Regum:345 Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, etc.
Ad secundum dicendum, quod in hoc non derogavit providentiæ neque justitiæ Dei, quia hoc dixit habendo respectum solum ad causas naturales ac inferiores, vel in persona viri nondum perfecti.
Ad tertium similiter est dicendum, quod idem Boetius est qui loquitur nunc in persona viri perfecti seu Philosophiæ, nunc in persona viri pusilli; seu nunc secundum superiorem animæ partem, nunc secundum animæ partem sensitivam inferioremque rationem, prout de hoc dictum est clarius.6
Footnotes
Chapter 25 of 199