Prosa 1
POST hæc paulisper obticuit, atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est : Si penitus ægritudinis tuæ causas habitumque cognovi, fortunæ prioris affectu desiderioque tabescis : ea tantum animi tui statum (sicuti tu tibi fingis) mutata pervertit. Intelligo multiformes illius prodigii fucos, et eousque cum his quos eludere nititur, blandissimam familiaritatem exercet, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cujus si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces. Sed (ut arbitror) haud multum tibi hæc in memoriam revocare laboraverim : solebas enim præsentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis, eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita mutatio rerum, non sine quodam quasi conflictu contingit animorum : sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate discesseris.
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque jucundum, quod ad interiora transmissum, validioribus haustibus viam fecerit. Adsit igitur rhetoricæ suadela dulcedinis, quæ tunc tantum recto calle procedit, quum nostra instituta non deserit. Cumque hac, musica laris nostri vernula, nunc leviores, nunc graviores modos succinat.
Quid est igitur, o homo, quod te in mœstitiam luctumque dejecit? Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu si fortunam putas erga te esse mutatam, erras : hi semper ejus mores sunt, ista natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat quum blandiebatur, quum tibi falsæ illecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti cæci numinis ambiguos vultus : quæ sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus, ne queraris; si perfidam perhorrescis, sperne atque abjice perniciose ludentem. Nam quæ nunc tibi est tanti causa mœroris, hæc eadem tranquillitatis esse debuisset: reliquit enim te, quam non relicturam se nemo unquam poterit esse securus. An vero tu pretiosam æstimas abituram felicitatem, et cara tibi est fortuna præsens, nec manendi fida, et quum discesserit, allatura mœrorem? Quod si nec ex arbitrio retineri potest, et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futuræ quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri: rerum exitus prudentia metitur; eademque in alterutro mutabilitas, nec formidandas fortunæ minas, nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo, æquo animo toleres oportet quidquid intra fortunæ aream geritur, quum semel jugo ejus colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti, nonne injurius fueris, et impatientia tua sortem exacerbabis quam permutare non possis? Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed quo flatus impelleret, promovereris. Si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunæ te regendum dedisti, dominæ moribus oportet obtemperes. Tu vero volventis rotæ impetum retinere conaris. At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors esse desistit.
Chapter 41 of 199