Articulus 1
ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS PRIMÆ.
LIBRO primo Philosophia tanquam mater, nutrix, medica et magistra piissima, diligenter est perscrutata et conferendo cognovit qualitatem et speciem, radicem et causas afflictionis ac morbi totiusque indispositionis Boetii in mente et corpore ejus. Jam in hoc libro secundo, tanquam sapiens et ordinate procedens curatrix, adhibere incipit medicamenta, et primo (sicut pollicita est) leviora. Est autem consuetudo auctorum ut libros suos totales in plures dividant libros partiales prout diversitas requirit materiæ, ut tam ipsi quam legentes ac auditores, uno partiali libro finito, respirent ac pausent parumper, recollectisque viribus sequentem librum cum recenti fervore et fortitudine ampliori aggrediantur.1 Hinc libro de Trinitate sanctus perhibet Augustinus, quod sicut viator una confecta dieta respirat, vires recolligit, et quiescit hospitio, sic auctor uno libro completo. Ait ergo Boetius:
Post hæc paulisper obticuit, id est, finitis colloquio ac dialogo inter Philosophiam et Boetium habitis ac descriptis primo libro, ad aliquantulum tempus tacuit Philosophia propter causas jam tactas, et ex deliberatione matura volens inchoare sequentia, ne etiam protrahendo immoderate sermonem videretur verbosa et loquax. Propter quod in Proverbiis Salomon ait: Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum.2 Hinc Seneca Tulliusque dixerunt: Noli verbis defluere.
Atque ubi meam attentionem, id est diligentem advertentiam, modesta taciturnitate collegit, id est, suo urbano ac moderato silentio consideravit: nam et ideo paululum siluit, ut qualiter ego me haberem perpenderet. Nempe si loquens et docens videat eos quibus loquitur non advertere nec curare, debet tacere, aut certe illos ad audientiam excitare, inadvertentiamque arguere. Ideo in Ecclesiastico Sapiens loquitur: Ubi non est auditus, non effundas sermonem.3 Vel sensus est: « Ubi », id est postquam, Philosophia « collegit attentionem meam taciturnitate modesta », id est, per hoc quod ego Boetius modeste silui, non importune in verba prorupi: quod est sapientiæ signum, ac docilitatis indicium, juxta illud Job, Utinam taceretis, ut putaremini sapientes.4 Ideo rursus in Ecclesiastico edocetur:5 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi gratia bona.
Denique per hæc insinuatur duplex taciturnitas esse: una sapientialis, discreta ac moderata. Ad quam multa utique requiruntur, videlicet: tacere loco et tempore opportuno, et quando subest pia et rationabilis causa tacendi; et inter sapientiores, majores ac seniores silere ac modice loqui, ac illis deferre; injurias quoque, correptiones et accusationes silenter sufferre, nisi ad vitandum scandalum aut justitiæ detrimentum expediat potius loqui. Alia est, taciturnitas indiscreta, utputa non loqui ubi et quando loquendum est et dum ratio exigit. Nam et quidam ex indignatione subtrahunt vocem. De his in libris Sapientialibus multa dicuntur, ut est illud Ecclesiastici:6 In multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quærens, et loqui in medio magnatorum non præsumas, et ubi sunt senes non multum loquaris; illud quoque:7 Est tacens qui invenitur sapiens, est autem et tacens non habens sensum loquelæ, et est tacens sciens tempus aptum.
Sic exorsa est, id est, ita incepit loqui: Si (pro Quia) penitus ægritudinis tuæ causas habitumque cognovi, id est, quia jam scivi et scio plenarie causam efficientem, formalem, materialem et finalem tuæ imbecillitatis, et « habitum », id est dispositionem seu qualitatem ipsius, quoniam diu fuit in te. Nam et causa efficiens fuit persecutor atque satellites ejus, et senatus incaute dijudicans; causa formalis, consideratio ipsa adversitatum suarum; causa materialis [ex qua], fuerunt ipsæ adversitates. Causa finalis alia fuit ex parte Dei omnium provisoris, alia ex parte persecutoris, alia ex parte ipsius Boetii patientis. Deus quippe omnem illam Boetii ægritudinem ordinavit ad ejus purgationem et salutem. Persecutor intulit eam ex odio ad omnimodam Boetii depressionem. Boetius vero tandem etiam retulit eam ad finem salubrem. Verumtamen ad tempus invite et ægre ipsam sustinuit quantum ad appetitum naturalem et sensum talia naturaliter abhorrentes: sicque appetiit ad pristinam prosperitatem reduci. Unde subjungitur:
Fortunæ prioris affectu desiderioque tabescis, id est, mœrore consumeris ex appetitu naturali ac sensuali quem habes ad pristinam prosperitatem fortunæ subjectam, ita quod dicere potes illud Threnorum:8 Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Sic et sanctus Job dixit: Quis mihi det ut sim juxta dies pristinos?9 Nempe hoc naturaliter ac communiter accidit infortunatis, ut reminiscendo prosperitatis prioris respirent ad eam, quousque sint tantæ sapientiæ et perfectionis quod in adversis potius quam in prosperis glorientur. Ea tantum animi tui statum (sicuti tu tibi fingis) mutata pervertit. Ordo verborum est: « ea tantum », id est solum ista fortuna, « mutata », id est variata in te quantum ad suum effectum, « pervertit statum animi tui », id est, tranquillitatem et prosperitatem animi tui inquietavit, evertit et ad impatientiam tristitiamque induxit.
Intelligo multiformes illius prodigii, id est fortunæ, fucos, id est apparentes colores, imo veros dolos, et eousque, id est usque ad hoc, cum his quos eludere niti- tur, id est, cum hominibus quos conatur decipere, blandissimam familiaritatem exercet, id est, valde blandam ac familiarem se exhibet illis, dum, id est donec seu quousque, intolerabili dolore, id est pœnitudine seu mœrore valde gravi et quasi importabili seu incurabili, confundat, id est, destituat et confusos ac deordinatos ostendat, quos insperata reliquerit, id est, quos ipsa fortuna dimiserit improvise ac insperate, dum illi ad tempus sic fortunati putabant sibi fortunam jugiter arrisuram et adfuturam. Porro fortuna vocatur monstrum, quoniam instar monstri est res deformis, quia incerte, instabiliter et per accidens causans et agens, vitiosis arridens ac prospera præstans, et justis adversans, ac multa efficiens quæ prima facie videntur prorsus inordinata, injusta, deformia, ut frequenter inductum est.10 Hinc asseritur multiplices « fucos » habens. Fucus quippe est color quem vitiosæ ac fatuæ feminæ suis vultibus imprimunt, ut videantur formosæ ac placeant; et interdum pro herba accipitur cujus humore et causato ex ea colore se ita permerdant. Sic plane fortuna amicam se simulat, prospera pollicetur, pulchra proponit; et paulo post, adversa ac speratis cuncta contraria agit. Qualiter autem ista adscribantur fortunæ, dictum est super primum, pleniusque dicetur inferius.11
Cujus, videlicet fortunæ, si naturam, id est rationem definitivam seu speciem, vel naturalem proprietatem, mores, id est consuetos eventus, ac meritum, id est finem seu exitum, sumendo meritum pro præmio, quemadmodum et fortuna sæpe hic sumitur pro rebus fortuitis, id est pro rebus mutationi subjectis, circa quas versatur fortuna, aut pro fortuitis seu fortunatis eventibus: quod si fortuna accipiatur pro causa illorum, in quantum hujusmodi causa est incerta, instabilis, non ex proposito nec ex providentia nec ex prænotitia agens; sic ut talis, est imperfecta atque inferior homine, et meretur contemni: unde meritum ejus est quod spernatur. Denique, secundum Philosophum libro de Bona fortuna, ubi major est ratio et providentia latior, ibi fortuna minor, et minus de fortuna; et ubi plurimus intellectus, ibi minimum de fortuna, fortunaque minima; illi quoque sunt bene fortunati, qui agunt directe, sine ratione, ut in pluribus.12 Itaque, « si » fortunæ « naturam, mores ac meritum » reminiscare, id est, recolas et attendas, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, id est, scies te nunquam « aliquid » vere « pulchrum », honestum seu virtuosum « habuisse » virtute seu beneficio aut collatione fortunæ, quoniam talia bona non subjacent ipsi fortunæ: propter quod nec in ea perduntur, nec ejus dominio auferuntur, sed cum deliberatione atque proposito acquiruntur seu suscipiuntur, et amittuntur, potissime ab adultis.
Sed (ut arbitror) haud multum tibi hæc in memoriam revocare laboraverim, id est, non me oportet laborare ad revocandum hæc in tui memoriam, quia aliquando hæc scivisti, sicque faciliter recoles ea. Hinc subditur: solebas enim præsentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis, id est, tu ipse, o Boeti, consuevisti « incessere », id est arguere et impugnare, « verbis virilibus », id est strenuis rationabilibusque motivis, fortunam etiam « præsentem blandientemque », id est, prospera præsentialiter ingerentem; eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis, id est, persequebaris et reprobabas fortunam tanquam fallacem « sententiis », id est documentis, « prolatis de nostro adyto », id est allegatis et sumptis ex philosophicis libris, in quibus nos et nostri alumni philosophi audiuntur: ex quorum dictis probantur quæ de fortunæ natura ac moribus sunt prolata. Nam et primo Ethicorum ait Philosophus, quod in infortuniis virtus refulget, quoniam virtuosi ac sapientis viri est diffortunia et eufortunia æquanimiter ferre, et in utrisque constantem manere instar tetragoni, qui quocumque jactetur, stat fixe. Seneca quoque in suis ait Proverbiis: Fortuna stultum facit quem nimium fovet; et rursus, Fortuna nulli contenta est semel nocere; itemque, Levis est fortuna, cito reposcit quod dedit.
Verum omnis subita mutatio rerum, id est variatio notabiliter magna et improvisa et repente proveniens, non sine quodam quasi conflictu contingit animorum, id est non sine admiratione et mentis immutatione. Quamvis enim virtuosus et sapiens inter prospera et adversa stet fortiter, attamen in adversis naturaliter appetitus remittitur et abhorret, et sensualitas rationi repugnat; in prosperis quoque insurgere solent motus elationis vanæque gloriæ. Quibus omnibus virtuosus vere sapiens prævalet judicio rationis ac firmitate virtutum. Quumque juxta Sallustium, post gloriam sequatur invidia, atque ut Seneca loquitur, omnium exterius affluentium possessio sit incerta et lubrica; recte admonet nos Scriptura in Ecclesiastico, dicens: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.13 Hoc est quod denuo Seneca est locutus: Injuriæ vulgi et honores, in promiscuo sunt habenda; nec pro honoribus gloriandum, nec pro injuriis est dolendum.
Sic factum est, utputa per subitam rerum mutationem et per diffortunia magna, ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate discesseris, id est, ad aliquantulum tempus fueris motus, contristatus, turbatus, præsertim quantum ad partem sensitivam. Nam et justo subrepere potest ante tempus tentatio et quædam cordis inquietudo: quam dum advertit, armis prudentiæ ac virtutum mox superat. Sic magno Platoni, sic et Homero a piratis et prædonibus captis legitur contigisse.
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque jucundum, id est, quia jam plene novi tuos defectus, et remediis indigent, hora est ut « aliquid molle atque jucundum » haurias ex fonte doctrinæ meæ, et illud degustes, id est, mastices ac sapias mente, hoc est, ut juxta præmissa applicem tibi medicinalia spiritualia faciliter intelligibilia et consolatoria; quod molle et jucundum ad interiora transmissum, id est auribus cordis auditum ac mentis palato gustatum, id est intellectualiter cognitum et affectualiter sumptum, validioribus haustibus viam fecerit, id est, ad efficaciora, sapientialiora ac altiora documenta te disponat. Nam ut divinus Dionysius fassus est: Natura non transit a distanti in distans, nisi per medium.14 Præterea, ut asserit Origenes, et post eum S. Basilius, ac ante eos B. Dionysius, in superiori parte animæ realiter idem sunt quinque sensus interiores ac spirituales:15 qui omnes sunt ipse intellectus, quo veritas videtur, verbum Dei intus auditur (juxta illud in Psalmo, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus), summi boni dulcedo gustatur (sicut ait Propheta, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus), æternæ felicitatis odor percipitur, et verbum vitæ salubriter tangitur.1617
Adsit igitur rhetoricæ suadela dulcedinis, id est persuasio consolativa procedens et formata secundum regulas rhetoricæ artis: quæ suavi et ornato utitur stilo, sicque aures corporis ac mentis demulcet. Unde ad Ezechielem Dominus dixit: Factus es quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur.18 Hæc sermonis suavitas ac venustas hominem reddit amabilem, et promovet multos, quemadmodum in Proverbiis legitur:19 Dulcis eloquio majora possidebit;20 et iterum, Favus mellis verba composita. Hinc in Ecclesiastico scriptum est:21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
Quæ tunc tantum recto calle procedit, quum nostra instituta non deserit: id est, tunc dumtaxat rhetorica ista seu ejus persuasio recto procedit itinere, id est per media apta seu efficaces præmissas, quando non deserit moralia documenta, in quibus docetur, quod falsa et injusta vitentur nec defendantur, vera autem et justa quærantur et conserventur. Qui autem sua eloquentia ac rhetoricorum florum decore quærunt audientibus inaniter complacere, falsa colorare et persuadere injusta, vani sunt et communitati nocivi ac plurimum vitiosi, simplicesque decipiunt. Hinc talem eloquentiam, vel potius loquacitatem, reprobat Plato. Propter quod Tullius circa Rhetoricæ suæ scribit exordium: Me quidem diu cogitantem ratio in hanc potissimum duxit sententiam, ut existimem sapientiam sine eloquentia civitatibus parum posse prodesse, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, nunquam prodesse. Denique, secundum Augustinum libro de Civitate Dei: Eloquentia oris et pulchritudo corporis, dona naturæ sunt et munera Dei, quæ frequenter in reprobis plus abundant, ne ab electis nimis appretientur; nec sunt multum optanda, eo quod plurimis sunt peccandi ac pereundi occasio. Nihilo minus si quis eis recte utatur, ad multa deserviunt, quum et Seneca in suis Proverbiis fateatur: Formosa facies muta commendatio est.
Cumque hac, musica, id est ars musices, proportionem docens notarum ac symphoniæ et harmoniam in cantibus atque succentibus, ac varias melodias, vernula, id est ancilla, laris nostri, id est nostræ domus, seu nostræ familiæ, puta philosophorum. Quod ad differentiam joculatoriæ musicæ additur, quia est musica veræ philosophiæ deserviens, sicut et quædam musica est poetarum lasciviæ magis quam philosophiæ subserviens: quam in libris suis frequentat Ovidius. Succinat, id est subdecantet, modos, id est species versuum, nunc leviores, nunc graviores, id est, aliquando faciliores, interdum difficiliores; vel, « leviores », id est magis delectabiles, et « graviores » quantum ad sensuum profunditatem atque affectuum maturitatem. Nam et ista varietas mentem delectat humanam: quia alternis uti delectabile est, et minus fatigat, nec parit fastidium. Propter quod etiam diversi sunt flores rhetorici. Et de hoc B. Augustinus in libro Confessionum, et libro de Civitate, et in Musica sua, tractat profunde, qualiter exterior consonantia proportioque sonorum et vocum ac cantuum correspondet spirituali ac interiori proportioni numerorum et intrinsecarum dispositionum, æqualitatum ac contemperationum in anima: unde et diversi diversis melodiis diversimode attrahuntur et afficiuntur, subindeque in lacrimas resolvuntur, secundum quod interior illa cohabitudo atque proportio per exteriores diversimode agitatur. Quæ verba subtilissimi et illuminatissimi Augustini consonant documentis Platonis, dicentis animam esse numerum moventem se ipsum. Quod totum clare intelligere reor difficile. Hinc demum in fine secundi Machabæorum habetur: Sicut vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est, alternis autem uti delectabile;22 ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus.23
Consequenter Boetius istam prosequitur medicinam ac medicinalem doctrinam ex rhetorica ac musica contemperatam.
Quid est igitur, o homo, quod te in mœstitiam luctumque dejecit, id est, in mœstitiam cordis luctumque corporalem inducat, quum tamen Salomon dicat, Non contristabit justum quidquid ei acciderit?24 Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Hoc exponi dupliciter potest. Primo, tanquam ironice dictum, quasi dicat: Numquid aliquid ante non visum aut prorsus insolitum conspexisti? quasi dicat: Non. Ideo non deberes sic dejici, quum supra ostensum sit, quod boni philosophi talia sunt perpessi:25 ut Anaxagoras pulsus Athenis, Zeno suspensus, Socrates intoxicatus. Secundo exponi potest quasi assertorie dictum, tanquam dicat: Quum antea fueris vir tantæ sapientiæ ac virtutis, non esses ad tantum devolutus mœrorem, nisi grandis tibi contigisset adversitas, talis ac tanta quod ante per experientiam non vidisti tam gravem in tua persona.
Præterea advertendum, quod non solum in sanctis Scripturis, sed etiam in communi modo loquendi, accipitur homo dupliciter. Primo, in bonum, hoc est in laudem et excellentiam: ut dum ad Corinthios ait Apostolus, Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi.26 Quorum verborum hic sensus est: « Si » (pro Quia) « secundum hominem », id est rationabiliter, « ad bestias », id est contra homines bestiales, incredulos, « pugnavi », id est disputavi, « Ephesi », id est in urbe Ephesina. Secundo, in malum, puta in vituperium et depressionem: ut dum rursus scribit Apostolus, Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis, id est, fragiles atque culpabiles estis?27 Sic et in communi modo loquendi accipitur homo in bonum, quum dicimus, Homo est nobilis creatura; et iterum, Cuncta timent hominem, quoniam præsidet ipsis creatis. Et de eo qui rationabiliter habet se, dicitur: Ille vere est homo. In malum autem accipitur, dum quidam suam incontinentiam excusantes loquuntur, Homo non est angelus: veluti dicant, Fragiles sumus. Nempe, quum homo ex anima rationali et carne fragili constet, et rationem sensualitatemque habeat, ipse homo in bonum accipitur, quum de eo quantum ad superius suum tractatur: et ita vocatur humanum, quod rationabile est et pium. Dum vero fit sermo de homine quoad suum inferius, tunc in malum seu depressive accipitur: ut quum ait Bernardus, Homo est vas luteum, esca vermium, etc. Sicque appellatur humanum, quod est defectuosum. Et utroque modo accipi potest quod ad Boetium ait Philosophia: « Quid est, o homo »? Quia secundum primam acceptionem est sensus: Quum sis rationalis et nobilis creatura, tibi ita dejecto condoleo atque succurrere opto. Juxta secundam acceptionem sensus est iste: O homo, qui ita admittendo passiones culpabiles, ostendis te sensualem ac fragilem esse.
Tu si fortunam putas erga te esse mutatam. Quod uno modo sic fuit, quia fortuna alium effectum nunc habuit circa Boetium quam dudum: sicque fortuna, quantum ad effectum qui ei adscribitur, mutata fuit circa Boetium. Imo et sic causæ cœlestes aliter et aliter habent se circa inferiora. Deus quoque in se summe invariabilis, mutari dicitur circa eos in quibus diversimode operatur, juxta illud Job: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.28 Secundo, fortuna posset dici mutata, aliter se habendo aliterque agendo quam convenit ei ex sua natura ac ratione: et ita non fuit circa Boetium variata, quia diversimode, instabiliter, incerte, inopinate egit in eo, sicut sua natura et ratio continet. Ideo subditur: erras, sic sentiendo; hi semper ejus mores sunt, id est consueti effectus, ista natura, id est, ista est ejus naturalis proprietas ac propria ratio.
Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam: id est, fortuna « servavit propriam constantiam », id est firmam suam proprietatem, « circa te potius in ipsa sui mutabilitate », id est, magis per hoc et in hoc quod tam mutabiliter habuit se circa te quantum ad suos effectus, nunc prospera, nunc adversa inducendo, quam si semper consimiles effectus, videlicet non nisi prospera, tibi adduxisset. Talis enim erat, id est mutabilis quoad suos effectus, quum blandiebatur tibi per prospera: unde expositorie subditur, quum tibi falsæ illecebris felicitatis alluderet, id est, dum tibi applauderet et faveret « illecebris falsæ felicitatis », id est deliciis atque divitiis terrenæ prosperitatis, quam insipientes et carnales tanquam veram felicitatem reputant, et exquirunt magis quam felicitatem æternam, cœlestem, spiritualem et veram, quoniam obscuratum est insipiens cor eorum, et præsentia, non futura, attendunt.
Deprehendisti cæci numinis ambiguos vultus, id est, per experientiam jam novisti incertos fortunæ respectus, quia quæ per prospera te adspexit ante blandiens, nunc per adversa te adspicit sæviens et adversans :29 cujus vultus sunt ut facies « numinis cæci », id est deæ velatæ. Sic quippe pingebatur fortuna vultu aut visu operta, ad insinuandum incertos et indiscretos ejus respectus, et quia cultores suos excæcat, quam stulti idololatræ colebant ut deam. Quæ sese adhuc velat aliis, id est, fortuna quæ suas proprietates, fraudes, varietates inexpertis occultat, tibi prorsus tota innotuit : quoniam in te ipso copiose et eminenter expertus es varios ejus effectus, a maxima prosperitate in maximam adversitatem dejectus.
Si probas, id est, si approbas et commendas fortunam, utere moribus, ne queraris, id est, æquanimiter suscipe varios et solitos ejus effectus. Si perfidam perhorrescis, id est, si fraudes et infidelitates fortunæ detestaris, sperne atque abjice perniciose ludentem, id est, remove prorsus a te « perniciose ludentem », id est ipsam fortunam habentem se circa te instar ludentis ac tecum jocantis, tam variis modis te tangendo perniciose, id est impie et nocive.
Nam quæ nunc tibi est tanti causa mœroris, hæc eadem tranquillitatis esse debuisset, id est, fortuna, quæ infligendo tibi adversa facta est tibi causa hujus tuæ magnæ tristitiæ, « esse debuisset », id est, merito fuisset ac esset, tibi causa quietis et pacis : si scilicet sapienter pensasses ejus naturam ac solitum cursum, attendendo ejus instabilitatem, et quod cito reposcit quod contulit; sicque præparasses te ad sustinendum patienter adversa, ut decet prudentem, qui nec prosperis elevatur nec adversis tristatur. Propterea Varro ait : Eo vultu dimittendæ sunt divitiæ, quo accipiendæ. Consonat quoque his quod ait Sallustius : Quo clarior fueris, eo plus sollicitum te esse oportet præstolando contraria. Nam ut in suis fatur Proverbiis Seneca : Ubi omnia videntur tranquilla, ibi non deerunt nocitura.
Reliquit enim te, quam non relicturam se nemo unquam poterit esse securus : id est, fortuna deseruit te non omnino, sed quantum ad prospera, in quibus tibi abundanter adesse solebat; sed quoad adversa tibi inflicta remanet tecum : de qua fortuna nemo mortalium potest, sine revelatione divina, esse securus an et quamdiu secum manebit per prospera aut etiam per adversa, juxta illud dictum commune : De futuris contingentibus non est determinata veritas. De talibus namque futuris ait Isaias propheta :30 Quæ ventura sunt annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos. Hinc qui de talium prænuntiatione se intromittunt, divini in Scripturis vocantur, per usurpationem actuum divinorum. De hac fortuitorum diversitate effectuum scriptum est in Job : Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; alius vero moritur in amaritudine animæ : et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.31 De his etiam Ecclesiastes asserit :32 Sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum, et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant.33 Hæc et consimilia adscribuntur et aliquo modo conveniunt fortunæ; sed revera ex providentia oriuntur divina, ut infra patebit.
An vero tu pretiosam æstimas abituram felicitatem? Quidam hæc exponendo, dicunt hic tangi varias rationes ad probandum fortunam esse spernendam, quum tamen non sint nisi declarationes sensuum inductorum, sicut et sensus clausulæ hujus præhabitus est, sed sub alio modo loquendi repetitur ad instruendum et inflammandum plenius mentem, ut sit sensus :34 « An vero felicitatem abituram », id est prosperitatem cito recessuram, « tu æstimas pretiosam », id est multum dignam et magni pendendam? Et cara tibi est fortuna præsens, id est prosperitas fortunalis, nec manendi fida, id est non fidelis ad permanendum stabiliter tecum, et quum discesserit, allatura mœrorem, id est, inflictura tibi tristitiam quando reliquerit te? Quasi dicat : Non debes magni pendere prosperitatem hujusmodi.
Quod si nec ex arbitrio tuo retineri potest, id est, quum ita sit quod fortunam in prosperis tecum tenere non vales ad beneplacitum tuum, et calamitosos fugiens facit, id est, fortuna quantum ad prospera deserens fortunatos, efficit eos miseros et egenos, quid est aliud fugax, id est, fortuna sic fugiens « quid aliud est », quam futuræ quoddam calamitatis indicium, id est quam signum imminentis adversitatis ?35
Neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri, id est, non satis est considerare quæ præsentialiter exterioribus oculis præsentantur et objiciuntur; imo hoc est stultorum, non nisi ad præsentia visum dirigere: ideo te oportet ex præsentibus signis futura conjicere, prout hoc naturaliter ac probabiliter fieri potest. Hinc subditur :
Rerum exitus prudentia metitur, id est, processus et fines rerum et actuum humanorum prudens per prudentiam suam circumspicit, advertit, ac regulis considerationum mensurat. Unde in libro Ruth scriptum est: Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat.36 Hinc Seneca loquitur: Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende, et quæ possunt contingere, animo tuo cuncta propone. Nihil tibi sit subitum, sed totum ante prospicias. Nam qui prudens est non dicit, Non putavi hoc fieri: quia non dubitat, sed exspectat; non suspicatur, sed cavet. Propterea quoque asserit Tullius tres esse prudentiæ partes, quæ sunt, memoria præteritorum, consideratio præsentium, providentia futurorum. Eademque in alterutro mutabilitas, id est consimilis seu eadem specie variabilitas seu variatio fortunæ in prosperis et adversis, nec formidandas fortunæ minas, nec exoptandas facit esse blanditias, id est, persuadet ut nec minæ, id est comminationes adversitatum, formidentur, neque blanditiæ, id est prosperitates fortuitæ et earum promissiones, optentur. Ideo recte disseruit Seneca: Fortuna vitrea est; quum magis splenduerit, frangitur. Et in Ecclesiastico scriptum est, Cogitatus sensati omni tempore metu non depravabitur, hoc est inordinata fortuitorum formidine.37
Consequenter Philosophia hortatur Boetium ut de necessitate faciat sibi virtutem, æquanimiter sustinendo varios fortunæ eventus, allegando ad hoc specialem rationem, videlicet quia Boetius jam permisit fortunam sibi dominari ac prævalere.
Postremo, æquo animo toleres oportet quidquid intra fortunæ aream geritur, id est, necesse est, si pacem et salutem habebis, ut sustineas patienter quidquid agitur « intra aream » (id est domum spatiumque) « fortunæ », id est, in omni loco ubi operatur fortuna et contingunt fortuita, utputa in hoc mundo inferiori, hoc est in regione elementari atque mixtorum, in qua omnia variis mutationibus et incertis eventibus sunt subjecta, videlicet in sphæra activorum et passivorum, quum semel jugo ejus colla submiseris, id est, quia præterito tempore subjecisti te ipsum « jugo ejus », id est gravi dominio fortunæ, succumbendo adversis eventibus ejus, propter quos fuisti tam graviter infirmatus et victus. Sicque per « colla » intelliguntur hic vires superiores erectæ seu virtutes, quæ in Boetio per diffortunia quasi victæ fuerunt. Juxta hunc modum loquendi beatissimus Petrus in sua secunda affirmat Canonica: Iniqui sunt servi corruptionis;38 a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et apud Joannem ait Salvator: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.39 Hinc et philosophi passionatos homines dixerunt servos passionum.
Quod si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti, id est, si tentaveris præfigere legem fortunæ, et tempus certum determinare quamdiu debeat adesse homini vel abesse, et quando accedere et recedere, quando prospera vel adversa adducere, « quam » fortunam « tu elegisti tibi sponte » in « dominam », non formaliter, sed æquivalenter, quia ex consensu peccasti ac libere, non coacte : sicque fortunam assumpsisti in dominam, sicut avari pecuniam, libidinosi venerem, superbi honorem. Unde de talibus dixit Apostolus : Quorum deus venter est. Et avaritiam nominat idololatriam.40 Nonne injurius fueris, id est, hoc attentando, faceres injuriam fortunæ, cui te miserabiliter subdidisti, et impatientia tua sortem exacerbabis, id est, fortunam turbare atque confundere niteris, quam permutare non possis?4142 Hoc namque excedit vires humanas, mutare naturam et proprietates naturæ, et mensuram durationis ac legem ei præfigere.
Denique istud consequenter per similitudines probat. Si ventis vela committeres, id est, si in navi extenderes vela ad navigandum, non quo voluntas peteret, sed quo flatus impelleret, promovereris, id est, illuc movereris seu ires in navi, « quo » ventus « impelleret » navem, « non quo voluntas » tua « peteret », id est optaret : nisi et voluntas tua ex se illuc procedere cuperet. Sic et nunc oportet te subdi fortunæ eventui.
Ad quod alia similitudo subjungitur. Si arvis semina crederes*, id est, in terram* aratam projiceres semen, feraces inter se annos sterilesque pensares*, id est, annos* fructiferos seu fertiles annosque steriles considerares, ac invicem comparares, et ex qualitate unius anni conjiceres de qualitate alterius, sterilitatem quoque unius anni recuperares pro posse fertilitate alterius. Imo utrumque æquanimiter præstolari ac cupere oportet, et diffortunia sicut eufortunia æquanimiter ferre.
Fortunæ te regendum dedisti, id est, prospera fortunæ gaudenter suscipiendo, subjecisti te interpretative regimini ejus ; dominæ moribus oportet obtemperes, id est, necesse est ut jam obedias seu subditus sis fortunæ, cujus te servum fecisti. Tu vero volventis rotæ impetum retinere conaris, id est, ita te habes, te ipsum contristando et affligendo propter adversos fortunæ eventus, ac si impetuosum motum rotæ circumagitatæ, seu ipsius fortunæ, quæ assimilatur hujusmodi rotæ, velles tuo imperio cohibere. Fortuna demum rotæ similis, imo et rota vocatur, ob suam incessabilem variabilitatem ac cursum incertum, et quoniam undique circumagitatur et agitat cunctos, ut infra dicetur.
At, omnium mortalium stolidissime, id est, tu Boeti valde stolide inter mortales, quantum ad ista in quibus errasti et erras circa fortunam et ejus eventus fortuitos, loquendo de te quantum ad partem sensitivam et appetitum inferiorem. Et istud est increpatorium verbum ex caritatis fervore procedens, et per hyperbolen dictum, id est per excessivum modum loquendi, ad insinuandum seriositatem loquentis, et item ad excitandum attentionem audientis, ut magis pœniteat de suo errore seque emendet. Juxta hunc modum Salomon ait in libro Proverbiorum : Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.43 Imo et Jeremias asserit : Stultus factus est omnis homo a scientia sua.44 Si manere incipit*, id est, si fortuna cœperit* esse stabilis, fixa et uniformis in suis effectibus, sors esse desistit, id est, desinit esse fortuna, quum hoc sit contra rationem et proprietates ejus, ut patuit.45 Qualiter autem omnis homo in vita hac quantum ad aliqua necessario subjiciatur fortunæ, infra dicetur. Consonat demum inductis quod Seneca protestatur : Fortuna vitrea est; quum magis splenduerit, frangitur.
Footnotes
-
Cf. p. 131 D, 147 B'. ↩
-
Prov. xxix, 11. ↩
-
Eccl. xxxii, 6. ↩
-
Job xiii, 5. ↩
-
Eccl. xxxii, 9. ↩
-
Ibid. 12, 13. ↩
-
Eccl. xx, 5, 6. ↩
-
Thren. III, 20. ↩
-
Job xxix, 2. ↩
-
Cf. p. 27 D', 123 B, etc. ↩
-
Cf. p. 28 C, D. ↩
-
Cf. p. 170 C. ↩
-
Eccli. XI, 27. ↩
-
Cf. de Cœlest. hier. c. IV, VIII, XIII. ↩
-
Cf. t. XV, p. 254 C', 265 B'. ↩
-
Ps. XXXIII, 9. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Ezech. XXXIII, 32. ↩
-
Prov. XVI, 21. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Eccli. XL, 21. ↩
-
II Mach.xv, 40. ↩
-
II Mach.xv, 40. ↩
-
Prov. x, 21. ↩
-
Cf. p. 76 ↩
-
1 Cor. xv, 32. ↩
-
1 Cor. III, 3. ↩
-
Job xxx, 21. ↩
-
Rom. I, 21. ↩
-
Is. xli, 23. ↩
-
Job xxi, 23, 25, 26. ↩
-
Eccle. vult. 14. ↩
-
Eccle. viii, 14. ↩
-
Cf. p. 155, C, D. ↩
-
*Eccl. xxi, 20.* ↩
-
Ruth III, 18. ↩
-
Eccli. xxii, 20. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Joann. VIII, 34. ↩
-
Philipp. III, 19. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Ephes. v, 5; ↩
-
Prov. xxx, 2. ↩
-
Jer. x, 14. ↩
-
Cf. p. 28 A', etc. ↩
Chapter 42 of 199