Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM PROSÆ.

DE morali demum intelligentia hujus prosæ multa addere non oportet, quum littera in se tota consistat moralis; certumque est, quod temporalis prosperitas periculosa sit nimis, et copiosa familia suis dominis damnabilis, nisi fraternæ correptionis præceptum in illa adimpleant, vitiosos corrigere enitantur, seque eis exhibeant exemplares.

Multis etiam nunc inductis consonant quæ in Ecclesiaste habentur de divitiarum, familiarum deliciarumque vanitate, ut est illud: Dixi in corde meo, Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, plantavi vineas, feci hortos;1 possedi servos et ancillas, multamque familiam habui; coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum. Quumque me convertissem ad universa opera mea, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Rursus in eodem asserit libro: Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?2

Denique, si tam damnabilis est avaritia in sæcularibus viris, et in patrimonialibus bonis, quam damnabilior est in ecclesiasticis et de patrimonio Crucifixi ditari, thesaurizare, laute et sumptuose consumere, propinquis non indigentibus dare, beneficia plura habere, quorum unum sustentationi competenti ac simplici potest sufficere? præsertim quum sanctus et illuminatissimus pater Bernardus scripserit cuidam illustri canonico unum beneficium solum habenti: Quidquid de beneficio tuo ultra simplicem victum et vestitum habes et detines, tuum non est; furtum est, rapina est, sacrilegium est.

Hinc secundum Guillelmum Parisiensem, Petrum Comestorem, et auctorem Summæ virtutum ac vitiorum, qui plura beneficia habet, quorum unum sufficere potest, matrem suam Ecclesiam suis membris et suppositis privat, Deum suo obsequio, pauperes suis eleemosynis, defunctos suis suffragiis, fundatores suis intentis.

Footnotes

  1. Eccle. II, 1-11, passim. ↩

  2. Eccle. v, 10. ↩

Chapter 67 of 199