Skip to the text

Articulus 17

ELUCIDATIO METRI HUJUS SEXTI.

IN hoc sexto hujus tertii libri metro, declarat Philosophia quod in fine præhabitæ prosæ deprompsit, videlicet carnalem nobilitatem modici aut nullius esse momenti, eo quod omnium hominum sit idem creator, et unum effectivum principium, Deus.12

Omne hominum genus, id est universum genus humanum, surgit in terris, id est, in esse procedit (quantum ad animas) immediate a Deo per creationem, non simul, sed successive organizatis corporibus, juxta illud in Psalmo, Qui finxit sigillatim corda eorum, id est hominum mentes intellectivasque animas (ad quod insinuandum ait per Isaiam prophetam, Flatus ego faciam), ab ortu simili, id est ab eodem fontali principio; vel a simili modo producendi, puta per viam creationis. Unus est enim pater rerum, unus qui cuncta mini- strat, id est gubernat, quædam immediate per se, quædam per causas secundas, ut dictum est sæpe, et infra diffusius exprimetur.

Ille dedit Phœbo radios, id est, soli indidit suam lucem, qua cuncta suæ illustrationis susceptiva irradiat. Propter quod, secundum magnum Dionysium, Sol est evidens divinæ et increatæ bonitatis se super omnia diffundentis imago. Dedit et cornua lunæ: id est, ex Dei institutione contingit, quod luna in incremento luminis sui atque in ejus decremento videtur cornuta. Quod qualiter accidat, supra expositum est.

Ille etiam dedit homines terris, id est, ordinavit et fecit quod homines terram inhabitarent. Sicque potius terram dedit hominibus in possessionem, quam homines terris, juxta illud in Psalmo: Cœlum cœli Domino; terram autem dedit filiis hominum. Dedit et sidera cœlo, id est, stellas fixas collocavit in firmamento, juxta illud Genesis: Posuit eas in firmamento cœli. Unumquemque quoque planetam in suo orbe ac proprio cœlo constituit, ut probabilior tenet opinio.

Hic clausit animos, id est spiritus rationales, videlicet animas intellectuales, membris, id est corporibus organizatis, per membra formatis: non quod in diversis membris diversæ sint animæ, ut opinatus est Plato; sed eadem anima est tota in toto corpore suo, et in qualibet ejus parte, quanquam Chalcidius, Romanæ Ecclesiæ diaconus, qui ad commissionem Osii duas partes Timæi Platonis ex Græco transtulit in Latinum, dixerit animam rationalem essentialiter solum esse in corde, atque per influentiam in ceteris membris: quam opinionem doctores concorditer reprobant. Porro anima dicitur inclusa « membris » et corpore, non per commensurationem, quum non sit corporea, sed quia diffusive est ibidem, ut libro secundo asserit Damascenus. Sic quoque ibi est clausa, ut ante mortem non egrediatur realiter. Unde no-

Plotinus Platonicus, nostræ memoriæ vicinus temporibus, Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur, et ait: Pater misericors humanis animis mortalia vincula fecit.

Celsa sede petitos, id est acceptos et missos a cœlo sublimi: non a stellis comparibus, ut in Timæo et Menone Plato dixit, sed a « celsa sede », id est Creatore et Rege cœlorum, Patre spirituum, secundum Apostolum ad Hebræos. Qui per Isaiam ait: Spiritus a facie mea egredietur; et per Ezechielem testatur: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. Hæ auctoritates Scripturæ canonicæ valent ad reprobandum errores hæreticorum et quorumdam philosophorum, dicentium animas rationales in exordio mundi omnes simul esse creatas (quod, ut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus, quidam Manichæi Platonici affirmabant); errores quoque asserentium animas rationales immediate creatas ab intelligentia ultima præsidente sphæræ activorum et passivorum: quem errorem veræ philosophiæ ac theologiæ contrarium secuti sunt Avicenna rex et Algazel sequax ipsius.

Igitur, id est, ex his patet, quod nobile germen edit, id est produxit, cunctos mortales. Per hoc « nobile germen », id est clarissima illa omnium rerum causa effectiva, potest intelligi Deus altissimus, vel etiam primus hominum parens Adam, a Deo formatus. Verumtamen germen proprie accipi solet pro re producta: ut quum S. Dionysius loquitur, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse. Sicque per « germen » potest hic proprie accipi unigenitus Filius Dei, Verbum æternum, per quod facta sunt omnia. De quo per Isaiam prædictum est: In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria. Ubi per germen Domini intelligitur Christus Filius Dei, ad litteram, secundum Hieronymum, Bedam et Haymonem, secundum quoque doctores scholasticos, Alexandrum de Hales, qui vocatur Doctor irrefragabilis (qui et edidit Doctrinale, ut

Hebr. xii, 9.

Is. LVII, 16.

Ezech. XXXVII, 5.

Cf. t. XXI, p. 60 B et s.

De Divin. nom. c. IV.

Joann. I, 3.

Is. IV, 2.

De Divin. nom. c. IV.

Cf. p. 120 C et s.

Ps. CXIII, 16, sec. Hebr.

Gen. I, 17.

Cf. t. XXII, p. 125 C' et s.

Carthaginiensis patet ex ultimo metro et commento libri Joannis de Garlandia de Mysteriis Missæ), et S. Thomam et Petrum.

Ex introductis arguit Philosophia superbos et fatuos, de carnea nobilitate se inaniter jactantes, et illam quasi præcipuum bonum magnificantes. Quid, id est ad quid, strepitis, id est, cum strepitu et loquacitate jactatis, genus, id est progeniem vestram, et proavos, id est progenitores vestros, ascendendo ad avos, proavos et atavos? Si spectes, id est, frequenter adspicias, primordia vestra, id est originalem institutionem vestram et propagationem ex primis parentibus, Deumque auctorem, id est, qui est omnium vestrum creator et pater; nullus exstat degener, id est ignobilis et vilior alio homine, in puris naturalibus seu quantum ad dignitatem specificam. Unde, ut allegatum est, apud Malachiam habetur : Numquid non pater unus omnium nostrum?3 etc. Ad quod etiam reserandum, Eliu filius Barachel, nolens parvi pendi a sancto Job, ait : Ecce me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.4 De quo utique luto scriptum est in Genesi : Formavit Deus hominem de limo terræ.5 Ni, id est nisi, fovens, id est nutriens, pejora, id est deteriora, vitiis deserat proprium ortum, id est, peccando relinquat primum suum principium, Deum excelsum et adorandum. Quem relinquunt qui ejus præcepta transgrediuntur, juxta illud Osee : Dominum dereliquerunt in non custodiendo.6 Propter quod de illis conqueritur apud Jeremiam : Quid iniquitatis invenerunt in me patres vestri, quia elongaverunt a me, et abierunt post vanitatem, et vani facti sunt?7

Denique ille fovet « pejora », qui in cathedra pestilentiæ sedens, alios scandalizat, erronee docet, et de iniquitate minori corruit ad majorem, imo et alios incitat ad peccandum.8 Quibus Dominus loquitur per

Isaiam : Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, ut adderetis peccatum super peccatum.9 De quibus cantatur in Psalmo : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;10 transierunt in affectum cordis. Tales sunt qui perseverant in vitiis. Quibus in Isaia comminatur Judex altissimus: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri, peccatum.

Præterea hic docemur propriam dignitatem sapienter pensare, sicque honore invicem prævenire, non alterutrum spernere, neque alicui suam parentelam et genealogiam improperare;11 potissime ne ipsimet prave et viliter conversando, degeneremus et ignobilitemus nos ipsos, quemadmodum scriptum est, Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora;12 et in Psalmo, Homo quum in honore esset, non intellexit, etc.13

Hinc Cyrillus in suis refert Proverbiis, quod burdo obviantem sibi mulum contempsit, eo quod a meliori esset genitus patre. Cui mulus locutus est : Quid tibi ex hoc amplius tribuis et adscribis, quum sis burdo? Bonum namque et fœdum generationis, ex assimilatis genitoribus profluit ac dependet : ubi ergo imitationis conformitas tollitur, nihil refert unde quis natus dicatur. Nonne a dracone, pretiosissima gemma dracontites oritur, et de gallo, serpentium nequissimus basiliscus seu regulus generatur? Medicinalis ac redolens rosa, de spinis producitur; atque de herinacio, spinarum acerbitas derivatur. Sic aurum quoque de sulfure gignitur; et de flamma perlucida, teter ortus spargitur fumus. Sed quomodo sursum tolleris ex parente qui quasi alterum asinum confunditur genuisse? Pater autem meus gloriatur se procreasse me equo æquivalentem. Vera ergo nobilitas, est sancta humilitas, quæ mentem creatam Deo conjungit, gratia replet, ad æternam felicitatem perducit.

Footnotes

  1. Is. LV ↩

  2. Ps. 15. ↩

  3. Malach. 11, 10. ↩

  4. Job xxxiii, 6. ↩

  5. Gen. 11, 7. ↩

  6. Osee IV, 10. ↩

  7. Jer. ii, 5. ↩

  8. Ps. 1, 1. ↩

  9. Is. xx ↩

  10. Ps. lx ↩

  11. Rom. 10. ↩

  12. Thre. 5. ↩

  13. Ps. 13, 21 ↩

Chapter 110 of 199