Articulus 18
DIFFICULTATUM HUJUS SEXTI METRI PROPOSITIO BREVISQUE ABSOLUTIO.
JOANNES. — Videtur Philosophia in hoc metro intendere ac probare, quod homines universi in puris naturalibus sunt æquales. Unde ergo contingit, quod unus homo ex naturali dispositione alium tam vehementer excedit, ita quod quidam sunt naturaliter valde egregiæ indolis, et ad virtutes valde dispositi, acutissimi quoque ingenii, alii vero corruptæ inclinationis, et ad vitia etiam enormia mirabiliter, vel potius miserabiliter nimium proni?
DIONYSIUS. — Quæstio ista in superficie videtur non multum difficilis, estque communis ad eam responsio, quod diversitas ista animarum seu hominum, ex diversa corporis dispositione contingit. Acutius vero pensando, grandis est in quæstione hac difficultas.
Noveris ergo, quod Magister Sententiarum, libro secundo hanc movet materiam, et tenet, quod animæ rationales ex sua creatione et natura inæqualitatem sortitæ sunt.1 Circa quod scribit Thomas : Quidam in angelis et animabus ponunt materiam, et hi forsan aliquo modo possent salvare differentiam animarum in dignitate. Et hujus opinionis videtur fuisse Magister, dicens quod eo modo sit differentia in animabus sicut in angelis. Sed quoniam alibi satis probatum est, nec in angelis neque in animabus esse materiam, non potest inter animas rationales esse distinctio penes dignitatem naturæ, neque secundum gradus essentialis perfectionis : imo omnes secundum se nude et absolute acceptæ, sunt pares. Diversitas autem et gradus eminentiæ quæ in eis est, consurgit ex diversa corporis dispositione, secundum quod ait Philosophus : Molles carne apti sunt mente.
Hanc positionem Albertus et Ægidius sunt secuti; et est positio ista communior: a qua tamen Thomistæ, præcipue Petrus de Tarantasia et Richardus de Mediavilla, recesserunt, sequentes Magistrum. Ait enim Petrus : Sicut Magister testatur, quemadmodum est diversitas attributorum in angelis, ita in animabus, quoniam erimus similes angelis Dei in cœlo.2 Hinc sicut in angelis est inæqualis aptitudo naturæ ad gloriam, ita videtur esse in nobis. Unde vero inæqualitas ista contingat, diversi diversimode tradunt. Nam aliqui ponunt in animabus quasi spiritualem materiam ex qua sunt, et dicunt, quod quanto illa fuerit in animabus major seu purior, aut minor, secundum hoc animæ sunt magis aut minus subtiles. Alii dicunt, quod non habent materiam nisi in qua sunt, utpote corpus; et hi dicunt, quod secundum diversitatem corporum provenit a Deo diversitas animarum, quoniam nobiliori perfectibili nobilior semper perfectio infunditur ac debetur. Prima positio verior esse videtur, quia frequenter in corpore fragiliori melior anima invenitur. — Richardus demum hic addit : Sive ponatur materia spiritualis in animabus sive non, credo quod quædam sint quibusdam nobiliores ex creatione, non solum in gratiis supernaturalibus gratis datis, sed item in naturalibus donis. Ad minus enim oportet in animabus ponere quod est et quo est; et ratione illius quod est, quod se habet per modum materialis et passivi principii, possunt a Creatore diversimode disponi ac transmutari, sicque causari in eis proprietates diversæ, naturales individuis unius speciei. Nam quamvis sint supernaturaliter ac voluntarie datæ a Creatore, tamen in quantum sunt inseparabiles ab animabus quibus collatæ sunt, et concordantes earum naturæ, nec elevantes eam supra speciem suam, sunt eis quodammodo naturales. Hæc Richardus.
At vero Bonaventura tendit ad idem: Positio (inquiens) Magistri est satis probabilis, quia quum corpus sit propter animam, non econtra, excellentia ista in naturalibus ex parte animæ venit: non ratione principii ex quo, quia ex nihilo est, sed ratione principii a quo, hoc est a sapientia Conditoris, omnia congruo ordine producentis. Nihilo minus dispositio corporis multum confert ad exercitium habilitatum istarum, quamvis non sit principalis causa diversitatis habilitatum istarum: præsertim quum videamus frequenter homines pejoris complexionis esse melioris ingenii. Quumque videamus quosdam ad metaphysica, quosdam ad physica, alios ad mathematica aptiores: si causa horum quæratur, respondebit theologus esse hoc ex varia distributione donorum Dei, quæ omnia gratiæ appellantur a Sanctis. Philosophus vero diceret hoc esse ex diversa corporis dispositione. Et uterque diceret bene, sed theologus melius, utpote principaliorem causam assignans. Unde et Aristoteles libro de Animalibus, assignando causas dispositionis membrorum, ubi non invenit causam principalem ex parte naturæ, recurrit ad creatricis sapientiæ dispositionem. Hæc Bonaventura. Durandus autem sequitur S. Thomæ responsionem, ad quam etiam magis divertit Henricus.
Hæc hic breviter tetigisse sufficiat, de quibus super secundum Sententiarum plenius scripsi.3
JOANNES. — Quid in his potius sentis?
DIONYSIUS. — Quum species rerum se habeant sicut numeri, in quibus unitas addita seu subtracta variat speciem, et species rerum in indivisibili consistere asserantur, nec substantia recipiat magis et minus; non video quomodo opinio illa Magistri atque sequacium ejus valeat stare. Sed de hoc nolo hic amplius scribere, quamvis multa occurrant. Nam et astronomi circa hæc multa scripserunt, quemadmodum etiam influentiæ cœlestium corporum multiformiter agant et imprimant, inclinent et conferant in ipsis hominibus. Insunt etiam animabus habitus quidam innati priorum principiorum, tam in agibilibus quam in speculabilibus; et posset quis opinari, quod in aliquibus essent fortiores, quum et S. Hieronymus in Regula protestetur, quod Aristoteli videtur infusum quidquid naturaliter sciri potest, atque Averroes fateatur, Optimum quod natura facere potest, in Aristotele fecit. Quod an verum sit, Deus novit.
JOANNES. — Si tanta est hominum conformitas in natura, cur etiam jura prohibent illegitime natos a sacris ordinibus?
DIONYSIUS. — In detestationem peccati, et propter dignitatem ac reverentiam sacramenti.
JOANNES. — Quomodo verum est quod dixisti, quosdam Manichæos Platonicos fuisse, quum Manichæus posuerit duo prima principia effectiva rerum, Plato tantummodo unum?
DIONYSIUS. — Aliquid attribuitur homini dupliciter, utputa simpliciter et secundum quid. Manichæi ergo nonnulli vocantur Platonici secundum quid, quoniam in quibusdam Platonem sunt assecuti. Sic et Porphyrius appellatur Platonicus, quia in pluribus imitatur Platonem; et Avicenna, Peripateticus,quia in pluribus Aristotelem est secutus.
Footnotes
Chapter 111 of 199