Skip to the text

Capitulum 1

QUIA OMNIS DIVINA ILLUMINATIO SECUNDUM BONITATEM VARIE IN PRÆVISA PROVENIENS, MANET SIMPLA : ET NON HOC SOLUM, SED ET UNIFICAT ILLUMINATA.

COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Omne datum Jacob. I, 17. optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Sed et omnis, Patre moto, manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos, replet et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem. Etenim ex Rom. XI, 36. ipso omnia, et in ipsum, ut divinum ait verbum.

Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod est, quod verum est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad principale lumen Joann. I, 9. Patrem accessum habuimus : in sacratissimorum Eloquiorum Patre traditas illuminationes, quantum possibile est respiciemus; et ab ipsis symbolice nobis et anagogice manifestatas cœlestium animorum hierarchias, quantum potentes sumus considerabimus; et principalem et superprincipalem divini Patris claritatem quæ angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus et non trementibus mentis oculis respicientes*, iterum ex ipsa in simplum suum restituimur radium. Etenim neque ipse usquam unquam aliquando radius propria singulari unitate deseritur; ad anagogicam vero et unificam eorum quæ provisa* sunt contemperantiam, optime et pulchre multiplicatur et provenit, et manet intra se munite, in incommutabili similitudine uniformiter fixus, et in se quantum fas est respicientes, proportionaliter se eis extendit, et unificat secundum simplicem sui unitatem.1

Etenim neque possibile est aliter lucere nobis divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et his quæ secundum nos sunt, providentia paterna connaturaliter et proprie præparatum. Propter quod et sanctissimam nostram hierarchiam, perfectissima sacrorum dispositio cœlestium hierarchiarum supermundana imitatione dignam judicans, et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris et formalibus compositionibus varificans tradidit, ut proportionaliter nobis ipsis, a sacratissimis formationibus in simplas et non figuratas ascendamus altitudines et similitudines. Quoniam neque possibile est nostro animo ad non materialem illam ascendere cœlestium hierarchiarum imitationem et contemplationem, nisi ea quæ secundum ipsum est materiali manuductione utatur : visibiles quidem formas, invisibilis pulchritudinis imaginationes arbitrans; sensibiles suavitates, figuras invisibilis distributionis; et immaterialis luculentiæ imaginem, materialia lumina; et secundum intellectum contemplativæ plenitudinis, discursas sacras disciplinas; et adunati ad divina et ordinati habitus, earum quæ hic sunt dispositionum ordines; et Jesu participationis, ipsam divinissimæ Eucharistiæ assumptionem; et quæcumque alia cœlestibus quidem essentiis supermundane, nobis vero symbolice tradita sunt. Propter hanc ergo nostram corrationabilem theosim, misericors perfectionis principium et cœlestes hierarchias nobis manifestans, et comministram earum perficiens nostram hierarchiam ad virtutem nostram, similitudine deiformis earum sanctificationis, sensibilibus imaginibus supercœlestes descripsit intellectus in sacroscriptis Eloquiorum compositionibus, ut nos perduceret per sensibilia in intellectualia, et ex sacris figuratis symbolis, in simplas cœlestium hierarchiarum summitates.

AD LECTOREM. — De Areopagiticis operibus rite intelligendis atque interpretandis, imo de ipso auctore, multas et arduas quæstiones exsurgere haud ignoramus. Quod nunc attinet, antiquas Dionysii nostri editiones, pristinis decoratas titulis, sed mendis expurgatas exhibemus, criticas (ut aiunt) notas in posterum tempus reservantes.

COMMENTARIA DIONYSII CARTUSIANI

IN LIBRUM

DE CŒLESTI SEU ANGELICA

HIERARCHIA

Footnotes

  1. alias om. se ↩

Chapter 4 of 142