Skip to the text

Articulus 18

DE UTILITATE HIERARCHIÆ, SIVE EXSISTENTIUM IN HIERARCHIA.

ETENIM unicuique hierarchiam sortientium perfectio hæc est, id est, ista est vera perfectio cujuslibet suppositi seu ordinis constituti in hierarchia, ac sortiti aliquem gradum in ea, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, id est juxta suam proportionem, modum et facultatem, suo se Creatori conformare in omni actu ei placente (juxta illud Apostoli ad Ephesios :1 Imitatores Dei estote sicut filii carissimi, et ambulate in caritate sicut et Christus dilexit nos), ut scilicet Creator in rationali creatura tanquam in sua imagine per lineas imitationis resplendeat. Hinc apud Lucam ait Salvator : Eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.2 Denique istud est finis, salus, perfectio unicuique enti creato, assimilari pro posse Creatori in actibus congruentibus sibi et complacentibus Deo. Hæc assimilatio reddit creaturam Deo amabilem et dilectam. Nam et similitudo est ratio dilectionis et causa conjunctionis, sicut et dissimilitudo est causa displicentiæ, separationis ac odii.

Et omnium divinius est, ut Eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, hoc est, omnium divinorum divinissimum est, Deo cooperari in conversione errantium et reductione peccatorum ad ipsum, seu etiam in conservatione et profectu eorum in bonis.3 Hæc autem, « Eloquia », id est Scripturæ, testantur, quum dicat Apostolus :4 Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit ; Dei enim adjutores (id est cooperatores) sumus.5 Joannes quoque in tertia sua Canonica :6 Nos debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Deo namque tanquam summo, perfecto et universalissimo bono, proprium est cunctis suam bonitatem communicare, omnes capaces ad salutem adducere, unicuique secundum suam indigentiam providere ac subvenire. Qui ergo visceribus affluunt caritatis ac pietatis, atque in actibus his se Deo pro posse conformant, ac puro amore pro bono laborant communi et universorum salute, recte deiformes et divini, imo et divinissimi nuncupantur. Præterea hæc est pietatis æternæ dignatio mira et admiranda, inæstimabilis et immensa, quod creaturam ex se defectuosam ac fragilem, dignatur in sui cooperatricem assumere. Idcirco cui hoc gratiæ culmen confertur, nullatenus extollatur, sed Deo humillime regratietur, ferventer ac libentissime obsequatur, omneque bonum quod egerit, universum fructum quem fecerit, Deo grata ac humili mente sincerissime semper adscribat, reputans se indignum ut per ipsum Deus talia operari dignetur, de quibus fatetur Richardus : Nescio an majus beneficium possit homini a Deo conferri, quam ut per ejus obsequium alii consequantur salutem; si tamen homo Deo cooperetur ex caritate et vera obedientia. Propter quod subditur : et divinam in se ipso ostendere actionem secundum quod possibile est relucentem, id est personaliter exhibere et aliis in exemplum ostendere actus divinos, in secreto sui cordis latentes ac radiantes : qui actus sunt, contemplari, diligere, adspirare ad Deum, et esurire ac sitire indesinenter justitiam.

Consequenter declarat quo sensu jam dixit unamquamque personam in hierarchia constitutam, debere ad Dei imitationem et assimilationem, secundum suam et ostendere divinam in se ipso actionem

Matth. v, 6. mensuram, statum, gradum seu facultatem, ascendere.

Utpote quoniam ordo hierarchiæ, id est ordinatio et habitudo exsistentium in hierarchia, est, quosdam quidem purgari, id est, ad aliquos spectat purgari, quosdam vero purgare. Purgari quippe pertinet ad inferiores et subditos, ad imperitos et incipientes, ad animales et laicos; purgare vero, ad prælatos, peritos et spirituales. Horum quoque utrumque aliter fit in ecclesiastica, aliter in angelica hierarchia. Viatores enim ad ecclesiasticam hierarchiam pertinentes, purgant et purgantur ab immunditia culpæ, ab ignorantia et errore; in patria autem non est purgatio ab errore aut culpa, sed a minoratione luminis, et a simplici nescientia quadam, ut infra sæpe habebitur. Et quosdam quidem illuminari, id est plenius edoceri, utpote proficientes, quosdam vero illuminare: qui idonei sunt alios informare. Et quosdam quidem perfici, id est ad intelligentiam secretiorum et spiritualiorum rerum adduci, quosdam vero perficere, id est alios ad spiritualem sapientiam ac mysticorum contemplationem perducere, juxta illud Apostoli:7 Loquimur sapientiam Dei quæ abscondita est. Verumtamen ista non sunt intelligenda quasi actus isti et impressiones eorum nequaquam pertineant ad eosdem, sed quod non eodem modo, nec simili ratione, neque secundum idem.8 Imo ad eumdem prælatum spectat eosdem subditos suos nunc quidem purgare, nunc illuminare, nunc autem perficere; specialiter quoque quosdam purgare, quosdam (puta purgatos) illuminare, quosdam (videlicet illuminatos) perficere, ut caritatis divinæ succendantur amore. Unicuique deiforme adunationi qualicumque modo: hoc est, « deiforme », id est aliquid divinæ perfectionis, supple, conveniet isto modo, « unicuique adunationi », id est cuilibet congregationi, tam purgantium quam purgatorum, tam illuminantium quam illuminatorum, tam perficientium quam perfectorum, « qualicumque modo », id est secundum aliquem modum: quia altiori modo convenit purgantibus, illuminantibus et perficientibus, secundum quod tales sunt, quam purgatis, illuminatis et perfectis, in quantum hujusmodi. Juxta quem modum, secundum Philosophum, agens est honorabilius patiente.

Ex hoc tamen non sequitur quod Deo conveniat purgari, illuminari, ac perfici, sed solum purgare, illuminare, perficere, non aliunde, nec per gratiam sibi donatum, sed ex se et per naturam, atque per gratiam quam ipse aliis elargitur, et per quam exercet actus istos in illis. Hinc subditur:

Divina beatitudo, id est Deus essentialiter felix, qui est sua beatitudo immensa, quantum in hominibus dicendum, id est, prout de hoc inter homines loqui decet, inter quos sobrie loquendum est inde, pura quidem est simul omni dissimilitudine, id est, omnimode et substantialiter munda est, expers et libera ab « omni dissimilitudine », id est ab omni impuritate, omnique eo quod puritati dissimile est ac repugnans, quum ipsa naturaliter sit sanctitas simplicissima, penitus intensive ac perfectionaliter infinita:910 ideo non purgatur ab aliquo; plena veri luminis æterni: imo ipsa realiter est lux æterna et illimitata; perfecta simpliciter, id est supra ac extra omne genus, et non indigens simul omnis luminis, id est, nullo penitus lumine indigens: ideo sibi non convenit ab aliquo illustrari, imo ipsa ex se est purgans, et illuminans, et perficiens cetera omnia quæ purgantur, illuminantur, aut perficiuntur: et hoc, immediate aut mediate.

Magis autem purgatio sancta, id est, beatitudo illa increata dicenda est potius « purgatio sancta », id est activa purgatio purgans atque sanctificans alios, quia in Deo realiter idem sunt agens et actio: quamobrem ad insinuandum summam simplicitatem in Deo, magis vocatur purgatio sancta, quam purgans; et illuminatio, et perfectio : id est, conformiter Deus seu ejus beatitudo, est non solum illuminans omnia, sed etiam ipsa « illuminatio » activa, qua effective et formaliter seu exemplariter cuncta illuminat ; simili modo ipse est sua « perfectio ». Nec solum hoc, sed et ipse est super purgationem, super lumen : hoc est, ipse Deus est purgatio omni purgatione creata sublimior, et altiori modo purgans quam intelligere aut exprimere valeamus ; sic item ipse est illuminatio super illuminationem, et lumen incomprehensibile, interminatum, super omne lumen secundum. Et ipse est sua perfectio anteperfecta, id est superperfecta, per se ipsam perfecta, id est ex propria sua natura infinite perfecta. Accipe hanc dictionem, Perfecta, nominaliter pro re cui nulla omnino deest perfectio. Porro omne finitum, est imperfectum : ubi enim rei perfectio terminatur, ibi ejus imperfectio inchoatur. Per se ipsam perfectionis principium, id est propria virtute totius perfectionis causale exordium, quemadmodum in libro Sapientiæ legitur :11 Virtus tua justitiæ initium est; et in Psalmo : Qui dominatur in virtute sua in æternum. Et omnis quidem hierarchiæ causa, id est, tam angelicæ quam ecclesiasticæ hierarchiæ causa effectiva, exemplaris atque finalis, est Deus, a quo bona cuncta procedunt, et omnis derivatur potestas, dicente Apostolo : Non est potestas nisi a Deo. Qui dixit Pilato : Non haberes adversus me potestatem ullam, nisi datum tibi esset desuper.1213 Nec obstat quod per Osee Dominus loquitur, Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi :14 quia et illorum præsidentium impiorum potestas fuit a Deo, non autem potestatis abusus, neque inordinatus modus pertingendi ad eam, quantum ad ipsam inordinationem.

Omnisque sacri, secundum supereminentem celsitudinem : id est, Deus est causa « omnis sacri » dominii, et omnis rei sanctæ et sancti obsequii; et hoc, « secundum supereminentem celsitudinem » suam, id est juxta infinitam omnipotentiam et incomprehensibilem sapientiam suam, qua ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.15

Oportet itaque, ut æstimo, purgandos quidem, puros perfici omnino, id est, expedit et ad salutem necessarium est, « purgandos perfici omnino puros », id est ipsa sua purgatione perfecte fieri mundos ab omni labe mortalis peccati in ecclesiastica hierarchia, et ab omni liberari dissimilitudinis confusione, id est per gratiam erui ab omni inordinatione similitudini mentis cum Deo contraria, hoc est ab intellectus ignorantia et errore, a voluntatis quoque malitia, et ab interioris hominis deformatione per passiones ac vitia. Propter quod hortatur Apostolus :16 Renovamini spiritu mentis vestræ. Illuminandos vero oportet repleri divino lumine, id est salutari doctrina, ac gratiæ Dei fulgore et incremento. Unde hortatur Psalmista : Accedite ad eum, et illuminamini. Et iterum precatur : Illustra, Domine, faciem tuam super servum tuum. C Ad contemplandam habitudinem et virtutem castissimis mentis oculis, id est ad intuendum mentalibus oculis efficaciter reformatis, et a carnalitatum affectibus rite detersis, « habitudinem », id est dispositionem, « et virtutem », id est potestatem, hierarchicæ congregationis, gratiosaque opera Spiritus Sancti in ea. Sicque renovandos in interiori homine, oportet participes fieri exploratorum sacrorum perfectivæ scientiæ, id est consortes in merito ac præmio « exploratorum », id est eorum qui per diligentem scrutationem inquisierunt salubria et divina :17 ideo additur, « sacrorum », id est rerum sanctarum et sublimium mysteriorum, quæ didicerunt salutari scientia formata per caritatem : ideo sequitur, « perfectivæ scientiæ », quia in talibus scrutatoribus moderatis fuit scientia ista practica, virtutibus juncta, approbativaque boni.1819 De quibus cantamus : Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt20212223 eum. Hinc ad Ephesios habetur : Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ.

Purgatores vero, magnitudinem purgationis aliis tradere propria castitate : hoc est, oportet ipsos quorum est alios purgare, « tradere », id est dare illis purgandis, « magnitudinem purgationis », id est excellentiam purgationis suæ illis communicare, ita quod de sua plenitudine influant illis, « propria castitate », id est vigore suæ munditiæ et ex habitu virtuoso, non solum verbis hortando, corripiendo, docendo, sed et exemplariter conversando : sic enim correptio et purgatio amplius reputantur ac fortius operantur. Et summe requiritur ut castæ sint vitæ, quia in vitiis castitati contrariis, est maxima turpitudo et scandalositas abhorrenda. Verumtamen purgatores non faciunt istam purgationem in aliis, nisi dispositive; nec sua virtute, sine adjutorio gratiæ ejus qui ait :2425 Sine me nihil potestis facere. Ideo ait Apostolus : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus.

Illuminatores autem, ut luculentiores animos et ad participationem luminis et distributionem proprie habentes et ditissime, sanctæ repleti claritatis, omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine supervehere.26 Ordo et sensus verborum est : « Illuminatores », qui habent alios illustrare et edocere, « ut », id est tanquam, « habentes » oculos cordis et « animos luculentiores », id est clariores ac magis peritos, « proprie et ditissime », id est directe et valde præclare ac abundanter, « et ad participationem luminis », id est ad receptionem illustrationis a superioribus suis, « et » ad « distributionem », id est ad communicandum gratiam suæ illuminationis inferioribus suis, utpote « repleti sanctæ claritatis », id est copiose perfusi ac pleni claritate salubris scientiæ et luce sacræ

Scripturæ : hos ergo illuminatores oportet « omnino supervehere », id est diffundere et superinducere, « lumen suum superexcellens », id est supernaturalem valdeque eminentem suam doctrinam, illuminationem et gratiam, « in eos qui digni sunt lumine », id est in mentes benevolorum atque docilium discipulorum et subditorum suorum, qui se humiliter applicant ad discendum. Nempe, ut scriptum est, In malevolam animam non introibit sapientia.27 In Deuteronomio quoque legitur : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.28 Sunt enim nonnulli duri, inobedientes, indociles, de quibus in libro Job inducitur : Ipsi fuerunt rebelles lumini.29 De talibus etiam Christus deprompsit : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem.3031

Perfectores vero, tanquam præceptores perfectivæ traditionis, id est eos quorum est perficere alios : qui sunt « præceptores traditionis », id est scientiæ, « perfectivæ », id est sapientiæ spiritualis, quæ sublimiter perficit sua subjecta : non quod habeant scientiæ imperare, sed quod per sapientiam suam præcipere habent inferioribus ut ad susceptionem scientiæ perfectivæ se præparent, et qualiter se ad eamdem disponere debent, juxta illud Proverbiorum : Si sapientiam invocaveris, et quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, scientiam Dei invenies.32 Hos itaque perfectores oportet perficere perficiendos, videlicet illuminatos, sacratissima doctrina, per inspectorum sacrorum scientiam, id est per notitiam dulcem, affectivam et experimentalem contemplativorum, qui sancti sunt et sacra assidue speculantur. Hæc namque scientia est formata, et protinus ad sincerissimum Dei accendit amorem. De qua ad Philippenses Apostolus : Oro, inquit, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia.33 Nemo autem idoneus est et condignus instruere alios ad exercitationem internam, ad contemplationem sinceram, ad culmen perfectionis, ad efficacem et quotidianum in omni virtute profectum, nisi qui in istis vere expertus est et magister per practicam:34 nam per ethicam, tanquam per januam, ad theoricam introitur.

Ex præhabitis jam concludit: Nonne ergo unusquisque hierarchicæ dispositionis ordo, utpote tam ordo purgantium, quam illuminantium, et item perficientium, in hierarchia recte dispositus, secundum propriam analogiam, id est secundum gradum, mensuram et habitudinem suam, reducitur ad divinam cooperationem, id est, redit et convertit se atque pertingit ad actum quemdam hierarchicum per quem Deo aliquo modo conformatur et cooperatur in reductione aliorum ad ipsum? quod est valde præclarum, videlicet aliis providere, succurrere, præesse, et prodesse ad participandum ac obtinendum a Deo munera gratiæ in præsenti, dona gloriæ in futuro, seu incrementum in ipsis. Illa perficiens, id est, ordo hujusmodi agens et exsequens opera illa, gratia et Deo data virtute, id est per gratiam ac virtutem a Deo infusam: quæ opera sunt, purgare, illuminare, perficere; quæ Thearchiæ, id est divino et increato principatui, Deo omnipotenti omnibus præsidenti, naturaliter et supernaturaliter insunt, id est, actus isti conveniunt Deo ad extra « naturaliter », id est ex propria sua natura, quæ est puritas summa, a qua effective omnis purgatio, præsertim a culpa.3536 Quis enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Cui sanctus Job ait:37 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? « Et supernaturaliter », id est super omnem modum quo conveniunt rebus et naturis creatis, quum in Deo sint idem, purgans et purgatio, illuminans et illuminatio, perficiens et perfectio; soloque jussu facit hos actus secundum ordinationem sapientiæ suæ, et juxta æternæ prædestinationis suæ tenorem, quemadmodum in Exodo protestatur: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.38 Alia autem littera habet pro insunt, Unita sunt: quia hi actus in Deo realiter idem sunt, et ab eodem exercentur. Unde subjungitur: et ab ea supernaturaliter acta, id est expleta atque exhibita a Thearchia, hoc est divina superprincipali virtute, quæ per se ipsam quosdam personaliter et immediate purgat, illuminat, perficit, quosdam per alios, ut infra dicetur.39 Et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchice manifestata: id est, actus isti sunt manifestati, id est declarati et nobis ostensi, « hierarchice », id est principative, « ad imitationem », id est, ad hoc ut eos sectemur, mutuo nos purgando, illuminando, perficiendo, secundum quod summus ille princeps instituit ac præcepit, qui hoc fieri jussit per caritatem: ideo dicitur « ad imitationem animorum », id est intellectuum, « diligentium Deum, possibilem » eis per gratiam Dei. Nam sine caritate nihil est Deo acceptum, et ipsa compaginat membra Ecclesiæ, movetque superiores ad provisionem, purgationem, directionem et salutem inferiorum. Hæc ergo quæ Deo conveniunt per naturam, ecclesiasticis et personis hierarchicis conveniunt meritorie solum, per gratiam et caritatem ac virtutes infusas, per quas Deo supernaturaliter condformamur, et in eo sic confortamur, quod ad actus istos meritorie exercendos efficimur apti atque idonei. Caritas quippe vita est et decor, ac supernaturalis similitudo increati amoris, qui est Spiritus Sanctus.

Footnotes

  1. Ephes. v, 1, 2. ↩

  2. Luc. vi, 35. ↩

  3. * alias om. est ↩

  4. 1 Cor. III, 6, 9. ↩

  5. I Cor. III, 6, 9. ↩

  6. III Joann. 8. ↩

  7. *alias om. quidem ↩

  8. I Cor. II, 7. ↩

  9. *ab omni simul ↩

  10. II Tim. II, 2. ↩

  11. * contemplativam ↩

  12. * reducendos, et imperfectos restaurandos ↩

  13. Joann. XIX, 11. ↩

  14. Osee VIII, 4. ↩

  15. Rom. XI, 36. ↩

  16. *alias om. ab ↩

  17. Ephes. IV, 23. ↩

  18. Ps. XXX, 17. ↩

  19. Ps. XXXIII, 6. ↩

  20. Ps. CXVIII, 2. ↩

  21. Rom. XIII, 1. ↩

  22. Ps. LXV, 7. ↩

  23. Sap. XII, 16. ↩

  24. Joann. xv, 5. ↩

  25. 1 Cor. III. 7. ↩

  26. *caritatis* ↩

  27. Sap. i, 4. ↩

  28. Deut. xxxiii, 3. ↩

  29. Job xxiv, 13. ↩

  30. Joann. III, 19. ↩

  31. Joann. III, 19. ↩

  32. Prov. II, 3-5. ↩

  33. Philipp. I, 9. ↩

  34. Ephes. i, 17, 18. ↩

  35. Marc. II, 7. ↩

  36. * Divinitati ↩

  37. Job XIV, 4. ↩

  38. Exod. XXXIII, 19. ↩

  39. * superessentialiter ↩

Chapter 25 of 142