Skip to the text

Articulus 19

INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM QUARUMDAM CONCERNENTIUM PRÆSENS CAPITULUM.

CIRCA hæc quæritur, an præinducta definitio hierarchiæ convenienter sit posita. Videtur quod non. Primo, quoniam pars non prædicatur de toto: ordo autem est pars hierarchiæ, quum in qualibet hierarchia cœlesti consistant tres ordines. — Secundo, quoniam hierarchia est multitudo intellectualium personarum, seu congregatio earumdem: quæ non sunt ordo, scientia et actio, quum ista sint accidentia: nam et ordo videtur esse relatio. — Tertio, quia in militanti Ecclesia est ordo hierarchicus, et purgatio, illuminatio, atque perfectio, etiam inter illos qui non sunt in caritate et gratia. Alioqui esset incertum an inter viatores consistat ordo hierarchicus, de quibus ignotum est an digni sint amore an odio.1 Multi quoque doctores sunt et prælati qui alios purgant, docent, perficiunt: qui nihilo minus mortalibus vitiis sordent. — Quarto, quia in ministris ecclesiasticæ hierarchiæ rarissima est talis ac tanta eminentia puritatis et luminis atque perfectionis, qualis et quanta describitur hic requiri ac pertinere ad purgatores et illuminatores ac perfectores: et ita in ecclesiastica hierarchia essent paucissimi qui hos actus veraciter exercerent. Imo videmus quod aliqui vitiosi et litterati excellentius purgant, docent, accenduntque proximos, quam quidam præsidentes virtuosi et idiotæ. — In oppositum est auctoritas Dionysii magni et sancti.

Dicendum, quod sicut Apostolus ad Hebræos describit fidem dicendo, Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium;2 [ubi] non ponit formaliter ipsam fidei definitionem, sed tangit essentialia atque formalia fidei, ex quibus definitio ejus potest formari; ita hic facit Theologus. Ex verbis namque Apostoli formatur ista definitio fidei: Fides est habitus mentis quo in statu viæ primo inchoatur vita æterna in nobis. Nam vita æterna in patria, est earum rerum adeptio quas in præsenti vita speramus. Hinc fides vocatur substantia, id est inchoatio quædam, sperandorum, quæ per hoc quasi incipiunt aliquo modo esse in nobis, quod creduntur. Prima namque inchoatio rei interdum appellatur substantia ejus, potissime dum tota res virtualiter continetur in tali principio. Unde et habitus primorum principiorum nominatur substantia tota scientiæ. Simili modo verba S. Dionysii rediguntur in hanc hierarchiæ definitionem: Hierarchia est principatus seu ordo divinus per scientiam et actionem distinctus. In qua definitione sumitur ordo, non pro uno solo choro aut gradu, sed pro plurium ordinatione seu ordinata collectione. De his in Scripto secundi sanctus disseruit Thomas: Hierarchia dicitur sacer principatus. In omni autem principatu requiritur gradus potestatis et finis intentus. Et ita in principatu hierarchico finis est, Deo assimilari per actus præfatos: quem finem personæ ad hierarchiam pertinentes nequeunt adipisci nisi per congruas ac debitas actiones, ad quas etiam exigitur ordinata potestas ad actus producendos, atque scientia dirigens in agendo. Propterea quatuor hæc in definitione hierarchiæ ponuntur, ordo, scientia, actio (intelligendo sub nomine ordinis, gradum et efficaciam potestatis; per scientiam vero, principium dirigens; per actionem autem, medium ad finem perducens) et assimilatio Dei sicut finis intentus. — Ad primum itaque et secundum patet ex jam dictis solutio.

Ad tertium respondetur, quod beatissimus Dionysius definit hierarchiam secundum statum suum perfectum et esse completum; sic quoque tractat de ea secundum aliquid supremum in ea. Quamvis ergo ratio essentialis ipsius hierarchiæ pensetur penes dona gratiæ gratis datæ, attamen, quoniam dona illa non sufficiunt ad salutem, nec sine donis gratiæ gratum facientis in actum meritorium queunt procedere, ob hoc dona gratiæ gratum facientis adduntur aut subintelliguntur in descriptione hierarchiæ, tanquam ad complementum ejus spectantia.

Ad quartum dicendum, quod Sancti frequenter ex devotionis suæ fervore loquentes, tractant de certis materiis secundum supremum statum seu gradum earum, ut quum B. Augustinus in libro de Nomine christiano, Christianum describens : Christianus est, inquit, qui Christum in omnibus imitatur, qui nulla movetur injuria, cujus mensam nullus peregrinus ignorat, cujus conversatio jugiter est in cœlis. Climacus quoque in libro suo monachum describens : Monachus, ait, est qui solum quæ Dei sunt cogitat, agit et loquitur ; monachus est ordo et consistentia incorporationum, in corpore sordido consummatus ; monachus est qui divinis indesinenter intentus est, Christo unitus in omni loco et tempore, in omni actu, negotio et processu. Conformiter S. Gregorius in Pastorali, pastorem seu prælatum describit quod præ omnibus sit contemplatione sublimis, exteriorum occupatione contemplationem non minuens, nec interiorum exercitatione exteriora omittens. Ita et ferventissimus Dionysius in isto capitulo et alibi sæpius loquitur de rebus circa quas versatur, penes supremum perfectionis earum : quod tamen non requiritur ad quemlibet gradum ac statum ipsarum. Præterea Deo assimilamur non solum per dona gratiæ gratum facientis, sed item per dona gratiæ gratis datæ. Unde in Exodo judices dii vocantur, juxta illud : Diis non detrahes ; et rursus, Servus applicabitur ad deos. Præcipue vero fit assimilatio ista per utraque dona : de qua assimilatione potissime loquitur hic Sanctus iste. — Ad ultimum respondetur, quod sicut experientia docet, præsidentes et prædicantes, quamvis sint parvæ litteraturæ, dummodo sint ferventes et excellentes in devotione, communiter prædicant multo fructuosius quam qui sola informi pollent scientia, nec Deitatis fervent amore.

Secundo hic quæritur, an ponenda ac distinguenda sit triplex hierarchia, videlicet supercœlestis, et cœlestis, ac subcœlestis. Videtur quod imo, auctoritate quorumdam dicentium quod sicut hierarchia cœlestis angelica imitatur hierarchiam supercœlestem divinam, sic hierarchia subcœlestis ecclesiastica imitatur angelicam. In oppositum est, quod in divinis et increatis Personis non est ordo potestatis, nec superioritas aut inferioritas, neque purgatio.

Et respondendum, quod de hac re sunt duæ opiniones, quarum diversitas consistit in verbis potius quam in re. Quidam etenim dixerunt, quod non sit concedenda aliqua hierarchia supercœlestis in Personis divinis : quam opinionem secuti sunt Albertus et Thomas. Et tamen omnes responsiones eos ad hoc moventes concedit opinio alia, quam sequuntur Hugo, Bonaventura, et alii quidam. Sic quippe scribit Albertus : Hierarchia non dicitur ordo divinus quo divinæ et increatæ Personæ ordinantur. Non enim in eis est hierarchia, sicut aliqui fingunt, dicentes triplicem esse hierarchiam, videlicet supercœlestem, cœlestem, et subcœlestem. Non enim dici potest sine errore Arii, quod una Persona divina aliam purget, illuminet, aut perficiat, aut quod habeant scientiam et actionem subordinatam, quum in omnibus sint æquales. Thomas quoque : Secundum quosdam, ait, in divinis Personis est quædam hierarchia, quam dicunt supercœlestem, et esse attendendam se-

Exod. xxii, 28. Ibid. 8. cundum ordinem naturæ in divinis Personis. Sed hoc non est conveniens, nec secundum intentionem Dionysii : quoniam in divinis Personis ponere principatum unius ad alteram, hæreticum est; aut quod Pater purget Filium, vel quod id quod Patris est, recipiatur in Filio modo inferiori. — Porro Hugo de S. Victore, in præambulis commentarii sui super hunc librum disseruit : Tres sunt hierarchiæ, in quarum descriptione Theologus ac narrator hierarchiarum et potestatum sacrarum quæ in cœlis et in terris sunt, opus consummatum explicuit. Prima principalisque, omnium forma atque exemplar ceterarum, est summa et ineffabilis potestas Trinitatis, simplex, una et uniformis, sine gradu et differentia. Hæc Hugo. Ex quibus apparet, quod non ponit hierarchiam in superbeatissima Trinitate et angelis ac hominibus secundum eamdem rationem, sed potius secundum vocabuli significationem. Hierarchia namque, ut patuit, interpretatur sacer principatus : qui utique est in divinis, non unius Personæ divinæ super aliam, sed trium supervenerabilium æternarum Personarum super omnem creaturam angelicam et humanam. Attamen Thomas dicit, quod nec secundum vocabuli significationem hierarchia sit in divinis. Quod non apparet, quum (sicut jam tactum est) hierarchia, secundum nominis interpretationem, non plus dicat quam sacrum principatum. Hinc, sicut in textu principatus Deitatis jam appellatus est Thearchia, a Θεός, quod est Deus, et ἀρχός, princeps, quasi principatus Deitatis sit, quoad vocabuli interpretationem posset et hierarchia vocari. Verum de nominum usu immoderate contendere, dum constat de re, videtur inane.

Tertio quæritur, utrum in angelis sint purgatio, illuminatio, et perfectio. Videtur quod non : quia in ipsis est puritas ab omni immunditia libera. Nec est eis ignorantia aut nescientia, dicente Gregorio : Quid est quod nesciunt, qui Deum cuncta scientem conspiciunt? Itemque : Qui Deum in se clare vident, nihil est in creaturis quod in ipso videre non valeant. Amplius, omnes angeli sunt vere beati, ergo perfecti : non ergo convenit eis ab invicem perfici. — In oppositum est auctoritas S. Dionysii.

Circa hæc scribit Albertus : Contra istud contrarie est erratum. Quidam enim, ut magister Hugo de S. Victore, ausi sunt et præsumpserunt damnare hunc librum, dicentes in angelis nullam esse illuminationem inferiorum angelorum per superiores. Alii pertinaciter defenderunt angelos inferiores nunquam visuros faciem Patris seu divinam essentiam in se ipsa, sed solum secundum quod splendet in angelis superioribus. Hæc Albertus. In quibus valde admiror quod tantum errorem imponit fidelissimo doctissimoque Hugoni, qui ob eminentiam suæ scientiæ, dictus est secundus seu alter Augustinus, atque ut Richardus fatetur, fuit præcipuus temporis sui theologus ; quem etiam Cancellarius in experientia et sapore mysticæ theologiæ adnumerat B. Bernardo et quibusdam aliis Sanctis. Præterea ipse Hugo librum istum Dionysii de Angelica hierarchia, catholice ac valde reverenter exposuit, in nullo negans, sed in omnibus salvans eum : qui item in expositione tertii hujus capituli apertissime scribit, quod angeli superiores angelos inferiores illuminant. — Insuper Thomas quoque affirmat in Scripto secundi Sententiarum et alibi : Circa hæc quidam contrarie opinati sunt. Nam quidam dixerunt angelos inferiores nunquam visuros divinam essentiam. Quibus obviat quod ait Salvator, Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei :3 quod de angelis inferioribus ad custodiam hominum deputatis expressum est. Alii dixerunt omnes angelos a solo Deo illuminari, negantes totum istud quod Dionysius de angelis tradit : quod tamen auctoritatibus Scripturarum munitum est, et dictis concordat philosophorum.

Præterea advertendum est, quod quantum ad beatificam visionem in clara visione divinæ essentiæ consistentem, omnes Sancti in patria immediate illustrantur a Deo; nullus tamen eorum plenarie comprehendit essentiam Dei nec omnipotentiam ejus, cognoscendo eam tam perfecte et clare sicut ex sua natura cognoscibilis est: imo et a tali cognitione deficiunt infinite, quoniam sicut superexcellentissimus Deus infinitæ est actualitatis, ita et cognoscibilitatis. Angeli ergo superiores, quo Deum clarius atque felicius contemplantur, eo plura secreta vident in eo de ejus effectibus, præsertim de mysteriis gratiæ et rationibus mysteriorum ipsius, de regimine universi, de retributionibus hominum, de mirabilibus evangelicæ legis divinæ, de operibus Dei concernentibus statum naturæ et gratiæ, secundum quæ angelorum officia dispensantur ac distinguuntur, et circa ad extra versantur. De his ergo et rationibus horum, angeli superiores illuminant inferiores, non creando in illis novam lucem aut speciem, sed confortando seu irradiando quod inest, sive per nutus et intelligibilia signa, prout de isto infra dicetur.

Ad objecta ergo dicendum, quod in angelis est purgatio, non a culpa, nec a reprehensibili ignorantia aut confusione turbata, sed a nescientia simplici quorumdam effectuum, ad beatitudinem principalem seu præmium essentiale non pertinentium. Insuper, quamvis omnia possint in Deo cognosci, tamen Deus, qui est speculum sapientiale ac liberum, ostendit se Beatis secundum quod novit expedire et condecens esse, meritis Beatorum congruere, ordini quoque concordare hierarchico. Postremo, omnes Beati sunt perfecti in genere suo, non tam absolute ut Deus, cui nil deest, sed quantum eorum requirit felicitas. In accidentalibus tamen quibusdam præmiis, perfectionibus et gaudiis, potest eis deesse: quod nihilo minus totum permodicum est respectu felicitatis principalis ac præmii essentialis, multiplicis quoque notitiæ et mercedis accidentalis quas habent. — Amplius, non oportet quod tres actus isti hierarchici in Beatis distinguantur realiter: in quantum enim illuminatio ignorantiam pellit ac removet, purgationem includit, nec reale quid addit purgatio.

Denique, quod hæc S. Dionysii doctrina de illuminatione angelorum inferiorum a superioribus, consonet dictis philosophorum, ex Elementatione Procli et libro de Causis facile est probare: in quibus habetur, quod intelligentiæ inferiores projiciunt visus suos super formam universalem quæ est in intelligentiis primis, et quod substantiæ intellectuales superiores diffundunt bonitates suas atque scientias super inferiores.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

EST autem secundum nos hierarchia, sancta rationalium personarum congregatio, per gradus et officia ordinate distincta, cum scientia et operatione sibi competentibus, ad Dei conformitatem prout sibi possibile est assimilata, et per illuminationes sibi divinitus infusas, juxta cujusque capacitatem ad Dei imitationem sursumacta. Divina autem pulchritudo, cui assimilandæ sunt hierarchiæ angelorum et hominum, sicut simplex, et bona, et principaliter consummativa, universaliter munda est ab omni non se decente, et est distributiva proprii luminis secundum capacitatem uniuscujusque illuminatorum, et per ipsius luminis distributionem perfectiva est ea perfectione quæ perfectos maxime assimilat Deo, secundum intransmutabilem ipsorum conformitatem ad Deum, divinæ pulchritudini coaptatam, qualis est in patria. Intendit autem hierarchia assidua speculatione in Deum, desiderans secundum suam possibilitatem assimilari et uniri Deo, ipsum habens ducem omnis sanctæ cognitionis et operationis, indeclinabiliter adspiciens ad divinam pulchritudinem, et eam contemplando, ab ipsa tanquam pulchrifica informata; et personas in se contentas Deum laudantes, faciens esse divina insignia, et clarissima et immaculata specula, susceptiva radii principalis et thearchici luminis, et impleta sancte claritate divina sibi per eumdem radium infusa, ita quod superiores ipsam claritatem suis inferioribus copiose cum splendore influant, secundum quod divinitus est eis constitutum. Illicitum est enim et superioribus qui perficiunt et inferioribus qui ab eisdem perficiuntur, aliquid operari præterquam singulis ordinatum est a Deo principe perfectionis. Siquidem necessaria est eis divinæ ordinationis observantia, ad hoc ut in suæ felicitatis statu persistant, et divina claritate ipsos deificante perfruantur, et ad ipsam reformentur juxta cujuslibet sanctarum mentium capacitatem: quod summe desiderant. Patet ergo ex præmissis, quod hierarchiæ nomine generaliter designatur sancta quædam congregatio, divinam in se repræsentans pulchritudinem, et speciales operationes propriæ virtuti commensuratas exercens secundum exigentiam potestatis et scientiæ sui sacri principatus, et assimilata secundum sui possibilitatem ad proprium principium, scilicet Deum.

Unicuique enim hierarchicæ personæ perfectio est, ad Dei imitationem secundum propriam congruentiam reductam esse, et fieri Dei cooperatricem: quod efficacius omnibus divinam ingignit conformitatem, et repræsentat divinam operationem in se ipso secundum quod sibi possibile est manifestatam, juxta illud:4 Dei enim adjutores sumus. Verbi gratia, ordo hierarchiæ est, ut inferiores purgentur, illuminentur, et perficiantur a superioribus suis, et superiores purgent, illuminent, et perficiant inferiores suos. Hæc autem purgatio, et illuminatio, et perfectio, activa et passiva, secundum creaturæ possibilitatem aliquatenus conformat Deo hierarchicas personas. Divina enim beatitudo, secundum quod ab omnibus hominibus laudari potest, munda quidem est ab omni dissimilitudine æternæ suæ plenitudinis: cui aliquatenus assimilantur hierarchicæ personæ in quantum purgantur. Item Divinitas plena est sempiterno lumine: cui aliquatenus assimilantur hierarchicæ personæ in quantum illuminantur. Est etiam perfecta, ut nihil desit suæ perfectioni: cui aliquatenus assimilantur hierarchicæ personæ in quantum perficiuntur. Est etiam Divinitas purgans, illuminans, et perficiens, imo ipsa purgatio super omnem purgationem, et illuminatio super omne lumen, et perfectio super omnem perfectionem, per se perfecta, perfectionis princeps, et omnis hierarchiæ causa, ab omni quantumlibet sacro secundum excessum segregata: cui aliquatenus assimilantur hierarchicæ personæ in quantum inferiores suos purgant, illuminant, et perficiunt, et habent super ipsos præcipuam purgationem, illuminationem, et perfectionem, nec quidquam luminis ab eis percipiunt, sed de sua plenitudine eis influunt, et sublimiter eisdem præsunt. Oportet ergo purgatos, mundos omnino fieri, et liberari ab omni non luminoso. Illuminatos autem oportet adimpleri divino lumine, sursumactos in intellectibus et suspiriis pure et summe divinum lumen desiderantibus, ad plenius obtinendam et firmius possidendam divinam contemplationem. Perfectos autem oportet esse transductos ex imperfectione sive perfectionis minoritate, et percipere augmentum perfectivæ scientiæ, experientis intimæ gustum sapientiæ. Purgativos autem aliorum oportet inferioribus tradere de abundantia suæ castioris purgationis; et illuminativos, tanquam lumini divino familiarius conjunctos, et eodem abundantius adimpletos, inferioribus suis secundum ipsorum capacitatem ipsum lumen superinfluere; perfectivos autem, tanquam expertiores in traditione perfectiva, inferiores suos perficere sanctiori doctrina, per experientiam internorum gustuum sapientiæ. — Unusquisque ergo in ordine hierarchico constitutus, secundum propriam proportionem sursumagitur ad divinam cooperationem, in se et operatione sua quodammodo per gratiam et virtutem divinitus sibi concessas illa repræsentans quæ sanctæ Trinitati naturaliter, imo supernaturaliter insunt, et ab ipsa supersubstantialiter fiunt: videlicet, quia Pater quum sit plenitudo essentiæ, vitæ, sapientiæ, bonitatis, potentiæ, et omnino plenitudo omnis plenitudinis desiderabilis, a nullo accipiens, sed propria sola auctoritate supersubstantialiter consistens, omnem eamdem plenitudinem supernaturaliter et supersubstantialiter dat Filio, ipsum generando, et eamdem ipse cum Filio dat supernaturaliter Spiritui Sancto, ipsum supersubstantialiter spirando, quum in ipsa sancta Trinitate non sit gradus superior vel inferior, sed superioritatis et inferioritatis quoddam superintellectuale et supersubstantiale exemplar, scilicet auctoritas et subauctoritas. Quæ ergo in Divinitate sunt et fiunt supersubstantialiter, manifestantur hierarchiis ad hoc ut sanctæ mentes in eis constitutæ, quæ Deum diligunt, possint aliquatenus divina cognita imitari.

Footnotes

  1. Eccle. IX, 1. ↩

  2. Hebr. XI, 1. ↩

  3. Matth. xviii, 10. ↩

  4. * ipsa 1 Cor. III, 9. ↩

Chapter 26 of 142