Skip to the text

Capitulum 3

QUID SIT HIERARCHIA, ET QUÆ PER HIERARCHIAM UTILITAS.

EST quidem hierarchia, secundum me, ordo divinus et scientia et actio, dei-forme quantum possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens. Divina pulchritudo, ut simpla, ut optima, ut consummativa, pura quidem est universaliter omni dissimi-litudine, distributiva vero secundum dignitatem uniuscujusque, proprii luminis, et perfectiva in sacrificio divinissimo, secundum ad se ipsam perfectorum compacte immutabilem formationem. Interpretatio igitur hierarchiæ est, ad Deum quantum possibile similitudo et unitas, ipsum habens omnis sanctæ et scientiæ et actionis ducem, et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens, quan-tum vero est possibile, reformat. Et suos laudatores agalmata divina perficit, spe-cula clarissima et munda, receptiva principalis luminis et divini radii, et inditæ quidem claritatis sacræ repleta, eamque iterum copiose in ea quæ sequuntur de-clarantia secundum divinas leges. Non enim fas est Sanctorum perfectoribus aut sancte perfectis, operari quidem omnino præter propria hostiarum mysteria aut sacras ordinationes, sed neque subsistere aliter, si divinam ipsius claritatem ap-petunt, et ad ipsam sacre et decenter respiciunt, et reformantur secundum unius-cujusque sanctorum intellectuum analogiam. Nonne ergo hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinæ speciositatis1 in ordinibus et scientiis hierarchicis propriæ illuminationis, sacrificantem mysteria, et ad proprium principium, ut licet, assimilatam ?

Etenim unicuique hierarchiam sortientium perfectio hæc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut Eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in se ipso actionem secundum quod possibile est relucentem :23 utpote quoniam ordo hierarchiæ est, quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare ; et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare ; et quosdam perfici, quosdam vero perficere : unicuique deiforme adunationi qualicumque modo. Divina beatitudo, quantum in hominibus dicendum, pura quidem est ab omni simul dissimilitudine, plena veri luminis æterni, perfecta, et non indigens simul omnis perfectionis, purgans, et illuminans, et perficiens; magis autem purgatio sancta, et illuminatio, et perfectio, super purgationem, super lumen, anteperfecta, per se ipsam perfecta, per se ipsam perfectionis principium, et omnis quidem hierarchiæ causa, omnisque sacri, secundum supereminentem excelsitudinem. Oportet itaque, ut æstimo, purgandos quidem, puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione ; illuminandos vero, repleri divino lumine, ad contemplativam habitudinem et virtutem castissimis mentis oculis; reducendos, et imperfectos restaurandos, participes fieri exploratorum sacrorum perfectivæ scientiæ : purgatores vero magnitudine purgationis, aliis tradere propria castitate ; illuminatores autem, ut luculentiores animos et ad participationem luminis et distributionem proprie habentes et ditissime, sanctæ repleti caritatis, omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine supervehere ; perfectores vero, tanquam præceptores perfectivæ traditionis, perficere perficiendos sacratissima doctrina, per inspectorum sacrorum scientiam. Non ergo unusquisque hierarchicæ dispositionis ordo, secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia et Deo data virtute, quæ Divinitati naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta, et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchice manifestata ?

Footnotes

  1. Matth. vii, 6. ↩

  2. I Cor. III, 9; ↩

  3. III Joann. 8. ↩

Chapter 23 of 142