Articulus 25
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM QUARUMDAM CONCERNENTIUM PRÆSENS CAPITULUM.
HIC quæritur, an in angelis sint aliqui æquipotentes. Videtur quod non, quia in angelis non est distinctio materialis, neque per quantitatem, sed tantum formalis, quum sint formæ simplices in se sine materia subsistentes, ut patuit supra, et sancti Dionysius, Gregorius, Rabanus quoque et alii multi affirmant : talis autem distinctio est specifica, non numeralis individualisve tantum. Præterea, corpora cœlestia quamvis materialia, ab invicem specifice differunt : ergo plus angeli. Non ergo sunt æquipotentes. — Respondetur quod æquipotentia ista potest tripliciter accipi.1 Primo simpliciter : et ita qui sunt unius speciei aut æque perfecti in naturalibus aut in donis gratuitis, dicuntur æquipotentes ;2 et si tales sunt in patria, non videtur quod unus reducat neque illuminet alium, quum non sit major aut luminosior alio. Secundo intelligi potest in genere, et ita qui unius sunt hierarchiæ, dicuntur æquipotentes, quæ est æquipotentia remota et secundum quid ; tertio, in specie, hoc est quantum ad ejusdem ordinis gradum aut potestatem : et istæ sunt æquipotentiæ secundum quid, præsertim secunda; horum quoque æquipotentium unus alium illuminat ac reducit. An vero sint plures angeli ejusdem speciei specialissimæ, tactum est supra et tangetur.
Secundo igitur quæritur, an aliqui angeli sint æquipotentes simpliciter, hoc est speciei ejusdem. Hoc autem est jam ante quæsitum, aliqualiterque solutum, et super secundum Sententiarum diligentius perscrutatum, atque (ut puto) infra certitudinem est, quamvis Thomas ad hoc, quemadmodum ad cetera consimilia, satis affirmative respondeat : propter quod multos habet contradicentes. Denique Henricus de Gandavo doctor solennis, in Summa et Quodlibetis multipliciter probat et tenet, non oportere tot species esse in angelis quot individua, dato quod immateriales consisterent. Quod et super secundum Sententiarum tenet Albertus, quamvis aliter alibi opinatus sit. Imo et in Scripto secundi, sensit Albertus quod omnes angeli unius sint speciei specialissimæ, in solis gratuitis differentes. Verumtamen in quæstionibus circa istud capitulum scribit : Aliqui dicunt quod omnes angeli ab invicem specie distinguantur. Quod dici oportet, sequendo rationes philosophorum : quæ quum nihil inconveniens secundum fidem contineant, sustineri potest ista opinio, cui et S. Dionysius magis consentire videtur. Hæc Albertus. Qui in Scripto secundi Sententiarum conscripsit, quod Sancti magis concordant in hoc, quod omnes sint speciei ejusdem. Quod non puto Sanctos magis sensisse ; nec B. Dionysium æstimo consensisse opinioni illi philosophorum, sicut et infra patebit. Tertio posset hic sciscitari, an angeli sancti ab exordio sæculi præcognoverunt mysterium Incarnationis, hoc est Dei Filium incarnandum. Cujus quæstionis solutio infra septimo capitulo habet locum. Nunc autem in tantum tangi potest, quod ab exordio suæ glorificationis illud noverunt quoad substantiam rei seu facti, quum ad illius notitiam et exhibitionem cuncta eorum officia ordinentur. Non tamen sciverunt illud a principio, quantum ad singulas conditiones et circumstantias ejus. Et istud verum est, non de naturali, sed de supernaturali et beatifica angelorum notitia, qua omnia vident in Verbo æterno.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
QUUM in præcedenti capitulo definierimus hierarchiam in generali, deinde laudanda est specialiter hierarchia angelica, et intellectualiter inspicienda sunt testimonia sacræ Scripturæ, in quibus sensibiles formæ angelis attribuuntur ut per earumdem formarum collationem sursumagamur ad contemplandam angelorum simplicitatem, quæ præ ceteris creaturis conformior est divinæ simplicitati. Sed laus ista inchoanda est a Deo, qui est earum et omnium principium: qui a nobis laudandus est, sed non per definitionem, quia definiri a nobis non potest, sed cultu et veneratione principali, et gratiarum actionibus, quantum possumus, perfectissimis.
In ipsius laude hoc ad præsens commemoramus, quod ipse habet omnimodam bonitatis plenitudinem, et ex illa sui plenitudine supersubstantiali, esse accipiunt et ad esse deducuntur omnia exsistentia. Deo enim, qui est causa omnium et bonitas præeminens omnibus, proprium est vocare exsistentia ad communionem sui ipsius juxta uniuscujusque creaturæ capacitatem. Quædam siquidem capaces sunt essentiæ, vitæ, scientiæ, bonitatis et beatitudinis; quædam, unius tantum istorum, scilicet essentiæ; quædam, plurium. Omnia ergo exsistentia participant provisiva distributione emanante ex Divinitate, quæ est supersubstantialis et causa omnium. Non enim essent, nisi Deitate, quæ est omnium essentia et principium, participavissent. Inanimata siquidem Deo participant per suum esse. Divinitas enim est esse omnium, quæ est super omne esse suum superessentialis. Viventia autem, per vivificam virtutem participant vita Deitatis, quæ est super omnem vitam. Rationalia autem et intellectualia participant sapientia Dei, quæ est per se perfecta, imo superans omnem perfectionem, et est super omnem rationem et mentem. Manifestum est autem quod illæ substantiæ familiarius ei conjunguntur, quæ multiplicius et copiosius eo participant. — Sancti ergo ordines cœlestium hierarchiarum præeminent et inanimatis et terræ virentibus, et irrationalibus animalibus, et etiam nobis qui rationales sumus. Ipsi enim intelligentias suas pure in Deum extendentes, ad ipsius imitationem se transformant; et divinam speciem cui assimilandi sunt, comprehensive contemplantur, et illi desiderant conformare suam intellectualem speciem: et per hoc copiosiores habent communiones ad Deum præ ceteris quæ diximus. Manent autem in tali exercitio infatigabiles et attenti, semper extenti ad superna æternæ Sapientiæ spectacula, juxta cujuslibet capacitatem: et hoc, per fortitudinem divini amoris, a quo nulla occasione possunt deflecti vel retardari. Et ipsi a Deo intus suscipientes immaterialiter et pure principales illuminationes, secundum easdem ordinantur, habentes plenam et integram vitam, in nullo intellectuali sensu deficientem aut diminutam. Illæ ergo cœlestes substantiæ primo et multiplicius sunt manifestativæ divini secreti.
Unde præ ceteris creaturis excellenter dignæ habentur angelica denominatione, eo quod divina illuminatio primo ingignitur illis, et manifestationes divini luminis quæ sunt super nos, per ipsos ad nos deferuntur. Unde dicit Scriptura quod lex est ordinata per angelos. Angeli etiam ad superiorum cognitionem et amorem provocantes sanctos patres nostros et ante legem et post legem, et eosdem ab errore infidelitatis et prava conversatione reducentes ad veritatem et justitiam, revelaverunt eis aut ordines cœlestium animorum (ut testatur Isaias:3 Seraphim stabant super illud; sex alæ uni, et sex alæ alteri.4 Et in libris Regum: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli adsistentem ei. Atque apud Danielem: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei);5 aut occultas visiones mysteriorum (unde Paulus ait:6 Scio hominem in Christo, ante annos quatuordecim, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cœlum. Et Danieli revelatum est nocte mysterium per visionem.7 Cui et angelus alio loco ait: Annuntio tibi quod expressum est in Scriptura veritatis.8 Et Joseph patriarchæ revelatum est somnium Pharaonis); aut quasdam divinas prænuntiationes: ut ubi Isaias ait, Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.910 Et Danieli dictum est ab angelo: Intellige visionem. Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, etc.11
A bet ordine12 inferiores personæ sursumaguntur per superiores ejusdem ordinis, sicut Deus ordinavit in singulis hierarchiis primos et medios et ultimos ordines, et in singulis ordinibus superiores esse magistros et manu-ductores inferiorum, ad ducendum illos in divinam illuminationem et communionem.
III Reg. xxii, 19.
Aliud exemplum patet apud Lucam, ubi legitur quod Gabriel angelus docuit Zachariam sacerdotem summum, mysterium quod ipse a Deo didicerat, scilicet puerum de se præter spem divina gratia nasciturum, futurum prophetam qui mundo salubriter manifestaret dominicæ incarnationis mysterium. Idem etiam angelus B. Mariam docuit mysterium quod ipse a Deo didicerat, scilicet Deum assumpturum carnem de illa. Item legitur in Matthæo, quod angelus docuit Joseph vere adimpleta esse quæ promisit Deus David de Christo. Alius etiam angelus evangelizavit pastoribus, per solitudinem et silentium purgatis ut apti fierent percipiendis revelationibus angelicis, Christi nativitatem; et cum eodem angelo multitudo cœlestis exercitus mortalibus formam illam laudabilem ad glorificandum tradidit:13 Gloria in excelsis Deo, etc.
B
Quod si quis putet aliquos sanctorum patrum vidisse Deum immediate, attendat quod dicit Scriptura, Deum nemo vidit unquam; et, Non videbit me homo et vivet.1819 Dei autem apparitiones Sanctis manifestatæ sunt per quasdam formas visibiles vel intelligibiles, Deo quidem utcumque congruentes, et videntibus cognoscibiles. Theologia autem tanquam ex plenitudine sapientiæ emanans, talem apparitionem vocat divinam visionem, tanquam similitudinem invisibilium visibiliter ostensam: quæ vocatur convenienter Dei apparitio, eo quod videntes sursumagit ad divinam cognitionem, et videntes eam divinitus illuminantur, et per eas divinum aliquid edocentur.
C
— Commemoro etiam præcipuas annuntiationes angelorum in terra exhibitas.20 Siquidem quum Dominus Jesus, qui supersubstantialiter præeminet etiam cœlestibus substantiis, naturam humanam assumeret, manens tamen in perfectione naturæ divinæ, non a se repulit ordinationem quam ipse cum Patre et Spiritu Sancto constituerat, scilicet ut humana hierarchia per angelicam disponeretur; sed obedienter se subdidit, in eo quod homo, ordinationi Dei Patris per angelos administratæ. Verbi gratia, per angelum annuntiata est Joseph fuga Domini Jesu in Ægyptum a Deo dispensata, et iterum ejusdem reductio de Ægypto; et ipse secundum legem Dei datam per angelos, ut prædictum est, circumcisus est, et oblatus est in templo. Et plura alia secundum legem impleta sunt, quæ non enumero tibi scienti Scripturas: quale est, quod angelus confortavit Dominum in agonia.21 Ipse etiam Dominus Jesus22 carne nostra assumpta veniens ad manifestandum nobis divina et cœlestia, dicitur Angelus magni consilii in Isaia, secundum antiquam translationem, ubi nos habemus, Consiliarius. Et merito dicitur Angelus, quia ipse hominibus evangelizavit quæcumque audivit a Patre.
Has autem divinas visiones docebantur sancti patres per indicationem cœlestium animorum, ut patet in legis datione. Legitur enim in Exodo, quod Moyses recepit legem a Domino, non ab angelo. Et Dominus legitur dixisse Moysi: Dabo tibi lapideas tabulas, etc.23 Et tamen dicit Apostolus, quod lex ordinata est per angelos; et in Actibus Stephanus, Accepistis legem in dispositione angelorum:24 sacra Scriptura per hoc nobis innuente, quod divina ordinatione constitutum sit ut inferiores sursumagantur per superiores ad Dei cognitionem et amorem. Non solum autem ordines inferiores ordinantur et sursumaguntur per ordines superiores; sed etiam in quoli-
D25
Ibid. xxxi, 18; xxxiv, 1 et seq.26272829
Footnotes
-
Greg. hom. 34. ↩
-
Luc. II, 21. ↩
-
Galat. III, 19. ↩
-
Is. vi, 2. ↩
-
Dan. vii, 10. ↩
-
Dan. ii, 26-35. ↩
-
Dan. ii, 19. ↩
-
Dan. x, 21. ↩
-
Matth. i, 20, 21. ↩
-
Is. vii, 14. ↩
-
Dan. ix, 23, 24. ↩
-
Gen. xli, 16, 25-32. ↩
-
Luc. ii, 13, 14. ↩
-
Ps. cxxxi, 11. ↩
-
Luc. ii, 9-12. ↩
-
Joann. i, 18; ↩
-
1 Joann. iv, 12. ↩
-
Exod. xxxiii, 20. ↩
-
Ibid. 19, 20. ↩
-
Luc. i, 11-20. ↩
-
Luc. xxii, 43. ↩
-
Luc. ii, 21-24. ↩
-
Exod. xxiv, 12. ↩
-
Act. vii, 53. ↩
-
Matth. ii, 13. ↩
-
Galat. iii, 19. ↩
-
Joann. i, 18. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
Chapter 33 of 142