Skip to the text

Capitulum 6

QUÆ PRIMA CŒLESTIUM SUBSTANTIARUM DISPOSITIO, QUÆ MEDIA, QUÆ ULTIMA.

QUANTI quidem sunt et quales supercœlestium essentiarum ornatus, et quo modo secundum eos hierarchiæ perficiuntur, solam diligenter scire dico contemplativam eorum perfectionis principem; adhuc et eos ignorare proprias virtutes et illuminationes, et suam sacram et superornatam ordinationem. Impossibile enim est nos scire supercœlestium animorum mysteria, et sanctissimas eorum perfectiones: nisi ibi dixerit quis, quæcumque per eos nos tanquam propria bene scientes Divinitas mysteria docuit. Non ergo nos quidem nihil proprio motu dicimus. Quæcumque autem angelicarum speculationum a sanctis theologis contemplata sunt, hæc docentes nos, quantum potentes sumus, exponemus. — Omnes Theologia cœlestes essentias, novem vocavit manifestativis cognominationibus. Has divinus noster sanctus perfector, in tres segregat ternas dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum exsistentem semper, et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam. Sanctissimos enim Thronos, et oculosos et pennosos ordines Cherubim Hebræorum voce et Seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, ait tradere divinorum Eloquiorum manifestationem. Trinum ergo hunc ornatum, quasi unam et æque ordinatam et vere primam hierarchiam, communis noster magister ait: qua non alia deiformior, et per se præoperantibus Divinitatis illuminationibus immediate intentior. Secundam vero esse ait ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam; et ternarum novissime cœlestium hierarchiarum, Angelorum et Archangelorum et Principatuum dispositionem.1

Footnotes

  1. *cognosce-re* Ezech. 1, 18; x, 12; Is. vi, 2. ↩

Chapter 37 of 142