Articulus 29
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM QUARUMDAM HUJUS SEXTI CAPITULI.
CIRCA hæc quæritur, an B. Dionysius congruenter ordinet choros angelicos in propriis hierarchiis. Videtur quod non, quoniam sancti patres Gregorius et Bernardus dicunt Virtutes esse primum chorum infimæ hierarchiæ, Principatus vero medium ordinem hierarchiæ secundæ; Dionysius vero hic statuit Virtutes in media hierarchia esse medium ordinem, Principatus autem affirmat esse primum hierarchiæ infimæ ordinem.
Et respondendum, quod ordinationi beatissimi Dionysii simpliciter et absolute est acquiescendum, attamen sine derogatione Gregorii et Bernardi: præsertim quia et sanctus pater Bernardus, in quodam libello quem recolo me legisse, pœnitentiam egit quod in hac re a doctrina Dionysii abiit; et opinative loquitur de ordinum distinctione: Putemus, inquiens, Angelos dici¹ (nisi tu convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur, missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. De quibus Salvator: Angeli eorum semper vident faciem Patris. Putemus his præesse Archangelos, qui conscii mysteriorum divinorum, non nisi ob præcipuas et maximas causas mittuntur. E quibus magnus ille archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam, ob causam utique qua major esse non potuit. Putemus super istos Virtutes esse, quarum nutu vel opere signa et prodigia in elementis sive ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis, quod quum in evangelis legas, Erunt signa in sole et luna et stellis; paulo post habes, Nam Virtutes cœlorum movebuntur: hi nimirum spiritus per quos signa fiunt. Putemus Potestates superiores istis, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris hujus, ne quantum vult noceat, ne malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque prælatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, mutilatur, mutatur. Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere præfatis ordinibus, ut respectu horum ceteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos tanquam ad dominos referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Putemus Thronos alto etiam ab his evolasse recessu: qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur; et ex eo sedent, quod sedet in eis Deus. Neque enim in eis sedere qui non sederent, posset. Quæris quid illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quæ exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis, Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatis-
Luc. xxi, 25. Ibid. 26.
Hebr. 1, 14.
Philipp. IV, 7.
Sap. XII, 18.
¹ Quæ sequuntur, a Ven. Dionysio sub etc complexa, addita sunt a primis editoribus.
Greg. hom. 34.
Hebr. 1, 14.
Matth. XVIII, 10.
Luc. 1, 26. simus; et tales constituit sibi Thronos simillimos sibi. Putemus Cherubim ex ipso sapientiæ fonte ore Altissimi haurientes et refundentes fluenta scientiæ universis civibus suis. Et vide ne is sit quem Propheta loquebatur, fluminis impetus lætificans civitatem Dei. Putemus Seraphim, spiritus totos divino igne succensos, succendere universa, ut singuli cives singulæ sint lucernæ ardentes et lucentes: ardentes caritate, lucentes cognitione. O Eugeni, quam bonum est nos hic esse! quam fore melius, si quando tamen toti sequamur quo ex parte præcessimus! — Hæc Bernardus, ut patet quinto libro de Consideratione.
Magnus quoque pater Gregorius sine immoderata fatur assertione; atque in ea auctoritate Apostoli se fundavit, qua ad Colossenses disseruit: Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus. Sed si ex hac sola auctoritate sumitur argumentum quod Principatus sint in media hierarchia et supra Virtutes, multo fortius argumentum accipi potest ex verbis ejusdem Apostoli, qui alibi sæpius ordinat Virtutes super Principatus. Nempe ad Colossenses ait de Christo: Qui est caput omnis Principatus et Potestatis. Ad Ephesios quoque apertius: Deus, inquit, constituit Christum ad dexteram suam in cœlestibus supra omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem. Et rursus ad Ephesios: Ut innotescat, ait, Principibus et Potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Hinc denuo loquitur: Quum evacuaverit omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem; itemque ad Romanos, Neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes. Cui ordinationi angelicorum chororum consonat quod et vertex apostolici agminis in prima sua scribit Canonica: Profectus Christus in cœlum, subjectis sibi Angelis, et Potestatibus, et Virtutibus.
Præterea Thomas in prima parte Summæ fatetur quod ordinatio Dionysii melior est quam Gregorii. Dionysius namque consideravit proprietates et actus ac ordinationes angelicorum spirituum, ex nominibus eorumdem quæ ipsis in Scripturis attribuuntur. Ideo ordines illos in prima constituit hierarchia, quorum nomina designant unionem cum Deo per dilectionis fervorem, contemplationis sinceritatem, et quietis firmitatem. Illos autem posuit in media hierarchia, quorum nomina universalem dispositionem important, videlicet Dominationes, Virtutes, et Potestates. Principatus demum, Archangelos, et Angelos, in ultima collocat hierarchia: quia hæc nomina operis exsecutionem significare videntur. Verum, ut tactum est supra, S. Dionysius de his a Paulo usque ad tertium cœlum rapto, et ibi supernaturaliter docto, est informatus. Cujus etiam ordinationem Damascenus secundo sequitur libro, et expositores antiqui.
Verumtamen Gregorius et Bernardus considerationem specialem habuisse putantur, videlicet prout media hierarchia attenditur penes prælationem, ultima penes ministrationem. Triplex autem prælatio convenit angelis: prima, qua angeli sancti præsunt angelis sanctis, et hi Dominationes vocantur; secunda, qua præsunt hominibus, et illos nominant Principatus; tertia, qua præsunt dæmonibus quos coercent, quos Potestates appellant. Ministratio etiam seu ministerium triplex est: unum in operando; secundum in docendo seu nuntiando: et hoc vel majora, aut certe minora. Quorum primum pertinet ad Virtutes, secundum hos Sanctos; secundum ad Archangelos; tertium ad Angelos. — Postremo, doctores scholastici in prædictis communiter S. Dionysium sunt secuti. Unde ait Albertus: Gregorius et Bernardus consideraverunt ordines secundum conformitatem ecclesiasticæ hierarchiæ, in qua principes et prælati superiores sunt illis qui operantur virtutes; Dionysius autem melius ordinavit secundum proprietatem nominum, quia nomen Virtutis, dicit potentiam incontracte; [Principatus autem, potentiam limitatam.]
Ps. XLV, 5.
Coloss. I, 16.
Ibid. II, 10.
Ephes. I, 20, 21.
Ibid. III, 10.
I Cor. XV, 24.
Rom. VIII, 38.
I Petr. III, 22.
II Cor. XII, 2, 4.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
NUMERUM, et dignitatem, et gloriam, et dispositionem hierarchiarum cœlestium substantiarum, solus Deus manifestat. Ipse autem bene novit proprias virtutes et illuminationes, et suam invisibilem ordinationem. Nobis autem impossibile est scire illarum substantiarum mysteria et perfectiones, nisi quantum dispensatione divina et ab eisdem erudimur bene scientibus propria. Nos ergo nihil dicemus de eis in hoc tractatu ex motu proprio, sed ea quæ contemplati sunt Apostoli, aut discipuli, et alii Sancti qui scripserunt de statu angelorum, ea nos, prout possumus, exponemus secundum quod nos didicimus.
Sicut ex variis sacræ Scripturæ testimoniis colligitur, novem sunt ordines angelorum expressis nominibus designati : quos S. Paulus apostolus institutor noster, distinguit in tres trinas hierarchias. Et primam hierarchiam dicit collocari circa Dei substantiam, et attente et præ aliis immediate Deo uniri. Et dicit ex Scripturis colligi, quod in hac hierarchia collocentur principaliter et immediate circa Deum tres ordines : quorum ultimus vocatur Throni ; medius Hebraice Cherubim, qui dicitur oculosus, propter multitudinem scientiæ;1 summus vero Hebraice dicitur Seraphim, cui attribuuntur alæ, quia supervolat omnibus aliis.2 Hanc ergo hierarchiam hos tres ordines continentem, docuit nos Apostolus esse sicut unam et coordinatam et primam omnium angelicarum hierarchiarum, quia non est alia Deo conformior, et quia ipsa est immediate vicinior illuminationibus divinæ hierarchiæ primo emanantibus quasi de principali fonte. Secundam vero hierarchiam dicit compleri ex tribus ordinibus : quorum primus est Dominationum, secundus Virtutum, tertius Potestatum, ut patet infra. Tertiam vero et ultimam hierarchiam dicit continere tres ordines : quorum primus est Principatuum, secundus Archangelorum, tertius et ultimus Angelorum, ut patet infra.3
Footnotes
Chapter 39 of 142