Skip to the text

Capitulum 7

DE SERAPHIM ET CHERUBIM ET THRONIS, ET DE PRIMA

EORUM HIERARCHIA.1

H UNC ergo nos recepturi sanctarum hierarchiarum ordinem, dicimus quia omnes cœlestium intellectuum cognominationes, declarationem habent uniuscujusque deiformis proprietatis. Et quidem sanctam Seraphim nominationem, quæ Hebræorum sunt scientes, aut incendentes manifestare, aut calefacientes; eam vero Cherubim, multitudinem scientiæ, aut fusionem sapientiæ. Pulchre igitur prima cœlestium hierarchiarum ab excellentissimis essentiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem : hoc est, circa Deum immediate collocatur, et primo operantes theophaniæ et perfectiones, in eam tanquam proximam principalius deferuntur. Calefacientes ergo nominantur, et Throni, et fusio sapientiæ, manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine.

Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum, intentæ et forsitan intimæ, et non indigentis, et inflexibilis semper motionis, et superpositorum reductivæ, et active assimilativum*, tanquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum cœlitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile, habentemque se sic semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosæ obscurationis persecuticem et manifestatricem, Seraphim nominationes aut manifestationes habent*. — Ipsa vero Cherubim, cognoscibile eorum, et deividum, et altissimæ luminum dationis acceptivum, et contemplativum in prima operatrice virtute divinæ pulchritudinis, et sapientificæ traditionis repletum, et communicativum copiose ad secunda fusioni donatæ sapientiæ. — Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium, omni diligenter exaltari ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum, et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et deiferum, et familiariter in divinas susceptiones apertum. Hæc quidem nominum ipsorum, quantum ad nos, declaratio.

Dicendum vero, quam hierarchiam eorum æstimamus.2 Omnis quidem enim hierarchiæ speculationem, Deum imitanti deiformitate dependentem ineffabiliter esse, et dividi omnem hierarchicam actionem in participationem sacram et traditionem purgationis puræ, et divini luminis, et perfectivæ scientiæ, sufficienter jam a nobis dictum esse arbitror. Nunc autem dicere digne prosequamur excellentissimos intellectus, quomodo jam secundum eos hierarchia ab Eloquiis manifestatur. In primis essentiis quæ post substantificam earum Thearchiam collocatæ*, et veluti in vestibulis ipsius ordinatæ, omnem sunt invisibilem et visibilem superexcellentes factam virtutem, propriam æstimandum est esse et omnino æquiformem hierarchiam. Puras igitur eas esse æstimandum, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas, neque ut materialium receptivas phantasiarum : sed ut omni diminutione mundas et altiores, et omni superfirmato templo, secundum excelsissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas; et proprio per se motu et eodem motu, secundum diligentis Deum inconversibile ordinis ineffabiliter receptas; et in subjectis* contumeliam omnino nescientes, sed incasualem et intransmutabilem habentes propriæ deiformis specialitatis purissimam collocationem.

Contemplativasque iterum sensibilium symbolorum, aut intellectualium speculativas :3 neque ut varietate sacre scribentis theoriæ in divinum reductas;4 sed ut omnis immaterialis scientiæ altiori lumine repletas; et formificæ et principalis pulchritudinis, et superessentialis, et ter lucentis contemplatione, quantum fas est, refertas. Communicatione autem Jesu similiter dignefactas : non in imaginibus sacre fictis, formative figurant deificam similitudinem; sed ut vere ipsi approximantes in prima participatione scientiæ, deificum ejus lumen, et quia Deo simile subjectissime ipsis substantialiter donatum est, communicant hujusmodi, ut possibile est, in præoperatrice virtute, deificis ipsius et humanis virtutibus.

Perfectas autem similiter, non ut sacra varietate analyticam scientiam illuminatas, sed ut prima et supereminenti deificatione repletas, secundum excelsissimam, quantum in angelis, divinorum operum scientiam. Non enim per alias sanctas essentias, sed ab ipsa Divinitate sanctificatæ, in ipsam immediate extenduntur, omnibus supereminenti virtute et ordine; et ad castissimam omnino fortitudinem collocantur; et ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem, quantum fas, in contemplationem adducuntur, et divinorum operum scibiles rationes; ut primæ et circa Deum essentiæ flectuntur, et ab ipso perfectionis principe excelsissime sanctificatæ sunt.

Hoc ergo theologi aperte declarant, suppositas quidem cœlestium essentiarum dispositiones superfirmatis ornate erudiri deificas scientias; omnium vero altiores, ab ipsa Divinitate, quantum fas, doctrinam illuminari. Quasdam enim illarum introducunt a prioribus sacre eruditas, Dominum esse cœlestium virtutum, et regem gloriæ in cœlos humanitus receptum: quasdam vero apud ipsum Jesum quærentes, et pro nobis suæ divinæ actionis scientiam discentes; et eas ipsum Jesum immediate docentem. Et prælargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem: Ego enim, inquit, disputo justitiam et judicium salutaris. Miror autem quia et cœlestium essentiarum primæ, et tantum simul omnes supereminentes divinis illuminationibus, ut mediate quæstiones reverenter appetunt: etenim non inde interrogant, Quare tua rubra vestimenta? Apud se ipsas vero deliberant ante interrogare, ostendentes quidem quia discunt, et deificam scientiam appetunt, non autem præsilientes per divinam processionem inditam illuminationem.

Non ergo prima cœlestium intellectuum hierarchia ab ipsa perfectionis principe sanctificata, quo in eam immediate extenditur, sanctissima purgatione, multo lumine, anteperfecta consummatione proportionaliter eam implens, purgatur, et illuminatur, et perficitur, omni quidem minoratione pura, primi vero luminis plena, et primo data cognitione et scientia participans perfecta? Comprehendens autem et hoc dixerim, fortassis non immerito, quia et purgatio est, et illuminatio, et perfectio, divinæ scientiæ assumptio: ignorantiam quidem utpote purgans, secundum ordinem, indita scientia perfectiorum doctrinarum; illuminans autem ipsa divina cognitione per quam et purgat, non prius contemplantem quam manifestat per altiorem illuminationem; et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum.

Ipsa ergo est, quantum ad nostram scientiam, prima cœlestium essentiarum dispositio, in circuitu Dei et circa Deum immediate stans, et simpliciter et incessanter circumiens æternam ejus scientiam, secundum excelsissimam, quantum in angelis, semper mobilem collocationem: multas quidem et beatas videns pure contemplationes, simplosque et immediate fulgores illuminata; et divino alimento repleta, multa quidem primo data fusione, solaque domestica et unifica divinæ refectionis unitate; multaque communione Dei et cooperatione digna effecta, ad eam ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et actionum; multaque divinorum superposite cognoscens, et divinæ scientiæ et cognitionis in participatione, secundum quod fas est, facta.

Propterea et laudes ipsius Theologia his qui in terra sunt, tradidit, in quibus mirabiliter manifestatur excelsissimæ ipsius illuminationis eminentia. Alii quidem enim eam, sensibiliter dicendo tanquam vox aquarum, reboant:5 Benedicta gloria Domini ex loco suo. Alii vero illam valde laudabilem et piissimam reclamant theologiam:6 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth;7 plena omnis terra gloria ipsius. Has autem excellentissimas cœlestium animorum hymnologias, jam quidem in his quæ sunt de divinis laudibus, quantum possibile aperuimus, ut dictum est de his in illis, quantum ad nos, sufficienter. Ex quibus in recordationem sufficit dicere tantum, secundum præsens tempus, quia theologicam scientiam ipsa prima dispositio, quantum fas, illuminata est a divina bonitate, per quam tanquam deiformem hierarchiam, et aliis quidem se ipsam deinde tradidit, illud per brevitatem dicendo subintroducens: ipsam piissimam et summe benedictam et omnino benedictam Divinitatem, fas est benedictam esse ex Deum recipientibus, quantum possibile cognosci et laudari intellectibus (ipsi enim sunt, tanquam deiformes, divini loci divinæ, ut Eloquia aiunt, quietis); et quia monas est et unitas tres substantialiter, et supercœlestibus essentiis usque ad novissima terræ extendens bonitatem suam in omnia quæ sunt, providentiam, tanquam omnis essentiæ superprincipale principium et causa, et omnia superessentialiter immensurabili continentia circumligans.

Footnotes

  1. cap. ix. ↩

  2. * reductive et active exemplativum * nominatio aut manifestatio docet ↩

  3. * Divinitatem collocatæ sunt * subjecta ↩

  4. * sacræ Scripturæ ↩

  5. Ezech. 1, 24. ↩

  6. Ezech. III, 12. ↩

  7. Is. VI, 3. ↩

Chapter 40 of 142