Articulus 70
EPILOGI CAPITULI HUJUS TERTIIDECIMI EXPOSITIO.
HÆC ille quidem docuit me, tibi autem ego trado, id est, ulterius tibi communico ista, o Timothee : quia ut unus patrum perhibuit, oportet hominem christianum diligenter discere quæ ignorat, et fideliter docere quæ novit. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Sapientia abscondita et thesaurus occultus, quæ utilitas in utrisque?1 Sapiens quoque alius : Sine invidia, inquit, communico de bonis illius. Nam ut apud eumdem legitur : Ipsa sapientia thesaurus est hominibus infinitus, quo qui usi sunt, participes amicitiæ Dei facti sunt.
Eccl. xli, 17.
Sap. vii, 13; viii, 9.
Ibid. vii, 14.
Tuæ autem concesserim intellectuali et discretivæ scientiæ, id est, tuæ sapientiali et illuminatæ discretioni committo, aut alteram partem dictarum causarum absolvi a dubitatione, id est, vel unam harum rationum missionis Seraphim judicare veram et approbare, ne amplius dubitemus de ea, et eamdem honorare, id est tua auctoritate firmare et commendare; aut alteram, tanquam consequens, et rationabile, et æque verum habentem, id est, vel aliam rationum istarum duarum honorare, « tanquam » habentem aliquid « consequens » ex Scriptura, et consonum rationi, « et æque verum », id est tam verum ut est ratio prima. Nec enim una rationum istarum alteri contrariatur, ut patet recte intuenti, et ex ambabus simul una integra ratio rei istius potest conflari. quod vere vero vici-nius
Aut a te ipso quod vere est verivicinius invenire, id est propria consideratione ac perscrutatione reperire quod verisimilius est, aut sinceriter verum, sine admixtione erroris. Verumtamen in tali inquisitione per se ipsum prospicere debet homo, ne a veritate Scripturæ aut doctrina Ecclesiæ deviet, nec propriis viribus innitatur, sed Omnipotentis opem et illuminationem efflagitet. Aut ab altero discere, id est vel a Deo, vel ab angelo sancto, vel ab homine doctiori. Deus namque prius revelat angelicæ menti : ideo subditur, Deo videlicet dante, et prius recipientibus angelis. Et angelorum amicis nobis revelare per ejus magis amabilem contemplationem, id est per amabiliorem Dei illuminationem seu considerationem. Deus ergo est primus et summus revelator, qui primo revelat angelis superioribus, et illi inferioribus angelis, qui suis « amicis », id est hominibus sanctis angelicæ puritatis, revelant quod intellexerunt, atque ab illis sanctis hominibus revelatur et aliis : quamvis interdum etiam pravis hominibus fiat revelatio immediate ab angelis sanctis, sicut in libro Numerorum patet de Balaam, qui ut ibidem habetur, fuit ariolus.
Num. xxiii, xxiv.
Ibid. xxii, 5.
Circa hæc loquitur Hugo : Verbum mirabile angeli a Deo accipiunt, et homines ab angelis; ipsique rursus homines ab angelis docti, alios homines docent, et venit doctrina veritatis per alios in alios : et ita videntur multi esse magistri et doctores veritatis. Nemo tamen docetur, qui ab ejus contemplatione non illuminatur. Alii magistri ministerium adhibent. Unus magister est, qui solus tribuit intellectum. Ille sine aliis potest docere, alii sine ipso non possunt. Tu mihi das verbum. Sed quid est verbum sine intelligentia ? Per verbum quidem intelligentia venit. Sed ille intelligentiam in corde ponit, qui intus illuminat, non qui foris sonat. Unctio ejus nos docet de omnibus. Tu foris lo-
Matth. xxiii, 8.
1Joann. ii, 27. queris, sed intus non ungis. Propterea mihi amabilis est eruditio tua, sed magis mihi amabilis contemplatio illuminatioque divina. Quod enim in tua eruditione amabile est, non nisi ex illius illuminatione seu contemplatione procedit. Hæc Hugo.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
CONSIDEREMUS deinde, quare dicatur unus de Seraphim mitti ad purgandum Isaiam.2 Videtur siquidem ex forma verborum, quod ille qui missus est, non fuerit de infimo ordine angelorum, sed de primo, qui dicitur Seraphim. Respondent ad hoc quidam, qui dicunt, quia (juxta quod jam dictum est, infimum ordinem nobis præsidere et hierarchiam nostram ordinare) ille angelus missus ad Prophetæ purgationem, non fuit de summo ordine, sed de infimo, et illum dictum esse de Seraphim æquivoce substantiis summi ordinis, propter incensivam virtutem qua purgavit labia Isaiæ, a qua denominatur Seraphim, et propter suscitationem Prophetæ purgati ad divinam obedientiam, ut dicente Deo, Quem mittam? etc., responderet:3 Ecce ego, mitte me. Unde et Scriptura simpliciter dicit, Volavit ad me unus de Seraphim, id est de incendentibus nostram hierarchiam;45 et non specificavit summum ordinem, qui Deo immediate adsistit.
Ab alio autem aliam didici hujus quæstionis solutionem. Qui me docuit, quod ipse magnus angelus qui impressit Isaiæ visionem imaginariam, per quam docet eumdem quædam divina mysteria, suam purgativam operationem qua purgavit Isaiam, principaliter attribuit Deo, et post Deum ordini Seraphim, sive primo Seraph; ipse tamen immediate purgans Prophetam, de infimo ordine erat. Dicebat siquidem qui hoc me docuit, quod divina principalis virtus omnibus se communicans, omnia replet, et in omnibus exsistens, omnibus est incomprehensibilis, et omnia latet, etiam illa quibus præcipue illucet: et hoc fit non solum per supersubstantialem ipsius supereminentiam, qua ab omnibus incomparabiliter separatur, sed etiam per impenetrabiles et occultissimas rationes operationum suarum, quibus incomprehensibiliter providet universitati. Verumtamen omnibus intellectualibus, quantum in se est, immobiliter exposita, et ad se extentis superillucens, summis intelligentiis lumen suum copiosius influens, per easdem tanquam primas, ipsum lumen inferioribus seriatim et per ordinem distribuit, secundum quod singuli ordines vel substantiæ inferiores, capaces sunt divinæ cognitionis.
Ut autem quod dixi planius intelligatur, consideremus id ex collatione exemplorum sensibilium: quæ quidem incomparabiliter deficiunt a significatione Dei ab omnibus segregati, sed nostræ infirmitati sunt manifestiora. Attendamus ergo in primis exemplum radii solaris: qui primo et immediate et clarius illuminat primam sibi proximam et clariorem materiam, et per illam manifestius splendet; et illa mediante, seriatim accedens ad crassiores materias pedetentim, obscurius vel minus clare lucet, et luminis sui distributionem minus manifestat, ex incapacitate materiarum illuminatarum et importunitate ad ejus lumen deferendum; et sic paulatim contrahitur et obfuscatur, donec omnino cesset ulterius illuminare. Item aliud exemplum apparet in igne, qui magis calefacit ea quæ sibi propinqua sunt, et promptius calefiunt: et hoc, successive et seriatim. In materiis sibi naturaliter oppositis, aut non, aut parum manifestat operationem suam, scilicet calefactionem. Et etiam ad opposita accedit ejus operatio per mediationem eorum quæ sibi congruunt, ut per testam vel æs ad aquam, primo calefaciendo immediate testam vel æs, et per illa aquam, juxta singulorum conformitatem et capacitatem.
Juxta ergo qualemcumque hujus naturalis operationis similitudinem, Deus qui supernaturaliter est princeps et principium omnis visibilis et invisibilis ordinationis, lucis suæ fulgorem per primam apparitionem, quantum est in angelis, manifestat copiosissimis infusionibus in summis intelligentiis; et per illas summas aliæ quæ post eas sunt, participant divino radio. Summæ siquidem substantiæ principaliter Deum cognoscentes, et divinam virtutem perfectius quam aliæ desiderantes, dignæ habentur secundum suam possibilitatem fieri primi operatores virtutis et operationis imitantium divinam virtutem et operationem; et ipsæ, secundum suam virtutem, extendunt inferiores substantias conformiter ad consimilem virtutem certatim exercendam, tradentes eisdem copiose de divina claritate quam ipsæ desuper accipiunt; et iterum illæ quæ primis sunt subjectæ, inferioribus suis tradunt copiose de divina claritate; et per totam ordinationis angelicæ seriem, prima ei quæ post illam est, tradit de divino lumine sibi dato, et ad omnes juxta singularum capacitatem transeunte. Deus igitur per propriam naturam, vere et proprie est principium illuminationis omnibus illuminatis, sicut qui est substantia luminis, et causa ipsius esse et cognitionis. Deinde quælibet supposita est causa luminis particularis ei quæ est post ipsam, eo quod per illam tanquam superiorem, sibi tanquam inferiori desuper administrantur divina lumina. Igitur supremum ordinem primæ hierarchiæ, scilicet Seraphim, universi angeli inferiores, ut convenit, habent post Deum principium omnis sanctæ cognitionis et imitationis Dei, eo quod per illius ordinis mediationem, ad omnes alias cœlestes mentes et ad nos homines distribuatur divina illuminatio. Unde et omnes eædem inferiores substantiæ, omnem suam scientiam et Dei imitativam operationem principaliter referunt ad Deum, tanquam causam primam; secundario vero, ad intelligentias primas, tanquam ad primos operatores et magistros divinorum luminum. — Prima ergo hierarchia, super omnes ordines inferiores habet incensivam proprietatem, et proprietatem Cherubim, quæ significat effusam traditionem divinæ sapientiæ, et approprietatem Thronorum, quæ significat aptam opportunitatem recipiendi Deum. Hierarchiæ autem vel ordines inferiores participant incensiva proprietate, et sapiente, et cognitiva , et Dei receptiva, sed inferius quam prima hierarchia; et illi ordines inferiores respiciunt ad primas intelligentias, et per ipsas tanquam ad Dei imitationem primo operantes, sursumaguntur ad sibi possibilem Dei conformitatem. Dictas ergo proprietates, quas inferiores per primas essentias participant, eisdem post Deum sicut hierarchis attribuunt.
Dicebat ergo qui secundam solutionem me docuit, visionem Domini sedentis super solium, etc., monstratam fuisse Isaiæ per unum angelum de infimo ordine, qui nobis immediate præsidet, et Isaiam fuisse suscitatum ab illuminativa manuductione illius angeli ad illam sanctam contemplationem, secundum quam Isaias videbat supremas substantias, ut figurative loquar, sub Deo, et cum Deo, et circa Deum collectas;6 et videbat superprincipalem divinam summitatem a supremis substantiis et omnibus aliis superineffabiliter segregatam, esse collocatam in medio supremarum virtutum, quæ revera sunt Deo incomparabiliter inferiores. Docebatur ergo Isaias per hanc visionem, quod Divinitas super omnem supersubstantialem eminentiam incomparabiliter collocatur super omnem visibilem et invisibilem virtutem; et quod ab omnibus segregatur, tanquam causa universalis; neque de primis quidem substantiis fit ei aliqua comparabilis: quin potius ipsam esse omnium principium et causam substantificam, et invariabilem stabilitatem indissolubilis mansionis exsistentium, a qua et esse, et bene et beate esse, percipiunt etiam supereminentes et primæ virtutes.
Deinde docebatur Isaias deiformes virtutes sanctissimorum Seraphim, quæ designantur ipsorum nominatione sumpta ab ignis proprietatibus: de quibus tractabimus infra, ad declarandas (secundum nostram possibilitatem) sursumactiones, quæ per ignis proprietates designantur.7 — Per significationem vero alarum expansarum Seraphim, docebatur Isaias absolutam et liberam et summam expansionem desideriorum et contemplationum, quibus primæ intelligentiæ sursum feruntur in Deum in tribus ordinibus primæ hierarchiæ, scilicet primo, medio, et ultimo. Quod autem sive secundum Ezechielem, sive Isaiam secundum aliam translationem, attribuitur cœlestibus mentibus multitudo pedum et facierum:8 manifestat quod ipsæ abundant multa virtute proficiendi in imitatione Dei et contemplandi Deum. Quod autem Seraphim volabant alis mediis, et superioribus alis velabant facies, et inferioribus pedes:9 manifestaverunt Isaiæ, in illis primis intelligentiis earum profectum assiduum in divina sibi cognoscibilia; et reverentiam temperatam, qua cavent supra mensuram suam altiora et profundiora Dei superbe et temerarie supra posse scrutari; et indesinentem et sempiternam sursum motionem in imitativis operationibus Dei secundum mensuram suæ possibilitatis. — Docebatur etiam Isaias illum valde laudabilem hymnum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, ab angelo formante visionem, qui ei secundum suam capacitatem tradidit quod ipse comprehensive cognovit.10
Docebat ergo Isaiam idem angelus, quod participatio supersplendentis divinæ puritatis, secundum singulorum capacitatem, purgatio est omnibus quantumcumque purgatis vel mundis. Ipsa autem luminum distributio, a plenitudine divina ex intima et omnium causativa virtute procedens de supersubstantiali occulto, ad omnes sanctas mentes perveniens, primis intelligentiis quæ Divinitati vicinius adsistunt, manifestior est, et magis se ipsam manifestat et distribuit. In mediis autem et ultimis intelligentiis angelicis, et hominibus, secundum quod singuli magis vel minus distant, secundum hoc radius divinus magis vel minus singulis apparet, et ad suæ simplicitatis ignotum occultum contrahitur. Illucet autem singulis, ita quod inferioribus per superiores. Et ut compendiose loquar, primo per primas intelligentias ex occulto ad cognitionem deducitur. Docebatur ergo Isaias ab angelo ipsum illuminante, quod et purgatio et omnes aliæ divinæ operationes, per primas intelligentias primo resplendent, et omnibus inferioribus distribuuntur, secundum quod unusquisque plus vel minus capax est divinæ participationis. Unde purgativam proprietatem, quæ in igne significatur, convenienter attribuit dictus angelus ordini Seraphim, juxta nominis interpretationem.
Non est ergo inconveniens, quod dicitur Seraphim purgare Isaiam, quia fuit causa purgationis ipsius: sicut et Deus omnes purgatos purgat, quia ipse est causa omnis purgationis. Ad cujus rei declarationem utar exemplo magis nobis propinquo, videlicet, quod quum summus Pontifex per mediationem et ministerium sacerdotum vel diaconorum suorum aliquem purgat vel illuminat, ipse summus Pontifex dicitur illum purgare vel illuminare, eo quod ministri purgationes per se exhibitas attribuunt summo Pontifici. Simili modo angelus operans purgationem Isaiæ, propriam purgativam virtutem principaliter attribuit Deo, tanquam primæ causæ, secundario summo Seraphim, tanquam hierarchæ primo post Deum operanti, quantum est in angelis. Quasi ipse angelus immediate purgans, Isaiæ purgato taliter diceret: Purgationis quam ego in te perfeci, Deus principium est superexaltatum, et substantia, et creator, et causa omnium: qui etiam primas intelligentias a non esse deduxit ad esse, et continet eas circa se vicinius collocatas, et conservat eas, ut sint ad esse deterius inconvertibiles, et a sua sublimitate omnino cadere non valeant; et ipse movet primas intelligentias ad participandum primo et immediate suis divinis operationibus, quibus providet universitati. Primus autem Seraph, qui post Deum est primus hierarcha et dux primarum substantiarum, a quo Seraph ego qui sum angelus ordinis infimi, edoctus sum te purgare, o Isaia: ille, inquam, Seraph, per me te purgat, per quem Deus, qui est causa et creator totius purgationis, primo adduxit de occulto suo ad nos cœlestes animos suas divinas operationes, quibus providet universis.
Hoc siquidem quod jam dixi, dixit signari per missionem Seraphim, ille qui me docuit hanc solutionem. Ista siquidem ille me docuit, tibi autem ego trado sicut didici. Tuæ autem intellectualis et discretivæ scientiæ erit, unam istarum solutionum cum rationum attestatione, ratam et veram habere; aut per proprium studium aliquid verisimilius invenire, aut ab alio doctiore discere (Deo videlicet inspirante, et inspirantibus angelis sanctis et angelorum amatoribus), et si possibile est, magis splendidam et magis amabilem super hoc contemplationem mihi revelare.
Footnotes
Chapter 87 of 142