Capitulum 15
QUÆ SINT FORMATIVÆ ANGELICARUM VIRTUTUM IMAGINES.
FER age quod restat, remittentes nostrum (si videtur) intellectualem oculum circa sublimes contemplationes angelico vigore, ad dividuam et multipartitam latitudinem multiformis angelicarum specificationum varietatis, descendentes iterum in ipsis tanquam inconsequentibus, in simplicitatem cœlestium animorum analytice reflexis.
Unum autem sit tibi præcognitum, quomodo sacræ formatarum imaginum discretiones, easdem aliquando cœlestium essentiarum dispositiones ordinantes significant, et iterum ordinatas, et novissimas ordinantes, ordinatasque primas, et easdem (ut dictum est) primas, et medias, et ultimas habentes virtutes, nulla inordinata ratione introducta secundum hujusmodi reserationum modum. Si quidem enim ordinari quasdam a prioribus diceremus, deinde earumdem ordinantes, priores iterum ordinantes ultimarum ordinari ab ipsis illis ordinatis; vere inordinatione res et confusione multa interposita. Si vero easdem et ordinare et ordinari dicimus, non tamen eorumdem aut ab eisdem, sed eas singulas ordinari quidem a prioribus, ordinare autem novissimas; non inconsequenter fortassis quis dixerit, in Eloquiis sacre factas formas easdem aliquando posse et primis, et mediis, et ultimis virtutibus pulchre et vere circumdari. Et sursum igitur conversibiliter extendi, et erga semetipsas firmiter convolvi, propriarum exsistentes custoditivæ virtutum, et erga venientia sociabili processione provide eas in participatione virtutis esse, omnibus non false coadunavit cœlestibus essentiis, etsi aliis quidem superposite et universaliter, ut sæpe dictum est, aliis vero particulariter et subjecte.12
Inchoandum autem ratione, et quærendum in prima formarum discretione, ob quam causam Theologia fere ultra omnes invenitur honorans ignitam sacram descriptionem. Invenies ergo eam non solum rotas igneas conformantem, sed et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes, et circa eas cœlestes essentias cumulos carbonum ignis circumcomponentem, et flumina immensurabili sonitu, igne flagrantia.345 Sed et Thronos ait igneos esse, et ipsos excelsissimos Seraphim, cœlitus ardentes ex cognominatione significare, et ignis proprietatem et operationem ipsis distribuit:678 et omnino sursum deorsumque ignitam honorificat selectim formarum facturam.9 Ergo igneum significare sentio cœlestium animorum deiformissimum. Ipsi enim sancti theologi superessentialem et informem essentiam, in igne sæpe describunt, tanquam habente multas divinæ (si fas est dicere) proprietatis, quantum in visibilibus, imagines.
Ignis enim sensibilis est quidem (sic dicendum); in omnibus et per omnia clare venit, et removetur omnibus; et lucidus est simul, et quasi occultus, incognitus ipse per se ipsum, non accumbente materia in qua propriam manifestat actionem; immensurabilisque, et invisibilis; per se ipsum potens simul omnium, et quæcumque in eis fiunt, ad actionem propriam; mobilis, tradens se ipsum omnibus quoquomodo proximantibus; renovativus, naturæ custodia; illuminativus circumvelatis splendoribus; incomprehensibilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means; excelsus, non receptus contumelia minorationis; semper motus, per se ipsum motus, movens alterum; comprehendens, incomprehensus; non indigens alterius; latenter crescens a se ipso, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem; activus, potens, simul omnibus præsens invisibiliter. Neglectus non esse putatur, attritu autem, sicuti quadam vindicta, connaturaliter et proprie subito relucens, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis; non minutus in omnibus ditissime suimet traditionibus. Et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensibilibus imaginibus divinæ operationis. Hoc ergo scientes theosophi, cœlestes essentias ex igne conformant, significantes deiforme earum, et (quantum possibile) Dei imitabile.
Sed et humaniformes ipsas describunt, propter intellectuale, et sursum habendo intuitivas virtutes, et figuræ rectum et luculentum, et secundum naturam principale et regale, et secundum sensum, minimum quidem quantum ad reliquas irrationabilium animalium virtutes, omnium vero potens secundum intellectus magnitudinem virtute, et secundum rationabilem scientiam continuitate, et secundum naturam animæ liberum et potentissimum. — Est autem et per singula (ut æstimo) corporalis nostræ multiplicis partitionis, invenire cœlestes virtutes. Dicentes, conspectivas quidem significare virtutes, ipsum ad divina luminaria clarissimum respectum, et iterum teneram, et liquidam, et non repercussam, sed acute mobilem, et puram, et planam, impassibiliter divinarum susceptionem illuminationum. Olfactuum vero discretivas virtutes, illud super intellectum suave olentis distributionis, quantum possibile, receptivum, et eorum quæ sic non sunt, per scientiam discretivum et omnino refugitivum. Aurium vero virtutes, illud particeps et gnosticum divinæ inspirationis susceptivum. Gustativas autem, invisibilium escarum plenitudinem, et divinarum et alentium promotuum susceptivum. Tactivas vero, convenientis aut nocentis per scientiam discretivum. Palpebras deinde et supercilia, divinarum visionum intelligentiæ custoditivum. Juvenilem vero et adultam ætatem, illud innovantis semper vitalis virtutis. Dentes autem, divisivum inditæ nutrientis perfectionis. Unaquæque enim essentia intellectualis, donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam, provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris ductricem analogiam. Humeros autem, et brachia, et iterum manus, factivum, et operativum, et activum. Cor vero symbolum esse deiformis vitæ, propriam vitalem virtutem deiformiter in ea quæ præintellecta sunt seminantis. Pectora iterum significare durum et custoditivum, ut a supposito corde, vivificæ distributionis. Dorsa vero, continuum simul cunctarum fertilium virtutum. Pedes autem, mobile, et velox, et cursile in divina semper euntis motionis. Propter quod et pennatos Theologia sanctorum intellectuum figuravit pedes.10 Pennatum namque significat anagogicam velocitatem, et cœlestis sursum versus itineris activum, et ab omni humili per sursum ferens remotum; ipsa vero pennarum levitas, nihil terrenum, sed totum munde et sine gravitate in excelsum ascendens. Nudum quoque et discalceatum, dimissum, et absolutum, et immensurabile, et purum eorum quæ extra sunt appositione, et ad simplicitatem divinam, quantum possibile, assimilativum.
Sed quoniam iterum simpla et multum varia sophia, et nudos vestit, et vasa quædam dat ipsis circumferre: et da, animorum cœlestium sacros amictus et organa, secundum quod nobis possibile, aperiamus. Claram quidem enim vestem igneamque significare æstimo deiforme, juxta ignis imaginem, et luculentum, propter eas quæ in cœlo quietes, ubi lumen et omnino invisibile dicendum, aut intellectualiter illuminans, aut intellectualiter illuminatum; sacerdotalem vero, ad divina et mystica speculamina ductivum, et totius vitæ votum. Zonas quoque, fecundarum ipsarum custoditivum virtutum, et congregantem eas habitum in se ipsum unite converti, et circulariter cum facilitate casu carente, a naturæ similitudine circa se ipsum circumferri. Virgas etiam, regale ac principale, rectaque omnia definiens. Tela vero et secures, dissimilitudinum separativum, et discernentium virtutum acumen et efficax et actuosum. Geometrica autem et tectonica vasa, fundativum, et ædificativum, et perfectivum, et quæcumque alia reducentis et convertentis sunt secundorum providentiæ. Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sunt symbola, illa quæ acta sunt a sanctis angelis organa: aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam; aliis vero, ab angustia liberantem, aut disciplinæ finem, aut prioris beneficentiæ resumptionem, aut appositionem aliorum donorum, parvorum aut magnorum, sensibilium aut invisibilium. Et omnino forsitan non dubitaret perspicax animus pulchre invisibilibus adunare visibilia.
Ipsos etiam ventos nominari, eorum velocitatem significat, et in omnes fere absque mora pervenientem effectum, et desursum in ea quæ sunt deorsum, ad sursum transvectivum motum, erigentem quidem secunda ad superiorem celsitudinem, moventemque prima ad communicativam et providam minorum processionem. Dicet autem fortassis quis, aerii spiritus ventosam cognominationem, et deiforme cœlestium significare. Habet enim et hoc, divinæ operationis imaginem et formam (ut in Symbolica theologia per tetrasticam dijudicationem per plura demonstratur) secundum naturæ motivam, et gignentem, et velocem, et potentem capacitatem, et ignotum nobis et invisibile latibulum moventium principiorum et consummationum. Nescis enim, inquit, unde venit, aut quo vadit.11 Sed et nubis ipsis speciem Theologia circumformat, significans per hoc, sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos prima apparitione, primam manifestationem pompose accipientes, et ipsam copiose in ea quæ sunt secundo, lucide et proportionaliter distribuentes; et quia genitale eis, et vivificum, et activum, et perfectivum subsistit, juxta intellectualem imbrium conceptionem, excipientem sinum humidis pluviis in vitales partus evocantem.
Ipsa etiam æris, et electri, et lapidum multicolorum speciem Theologia cœlestibus essentiis circumponit. Electrum quidem, quoniam auriforme simul et argenteum, significat imputribilem, ut in auro, et simul largum, et non minutum, et incontaminatum splendorem; et apertam, ut in argento, et luciformem (ut cœlestem) claritatem. Ære autem, secundum traditas rationes, aut igneum, aut auriforme attribuendum. Lapidum autem multicolores species significare æstimandum: aut quasi albas, luciforme; aut quasi rubeas, auriforme; aut quasi pallidas, juvenile aut novum. Et per singulas species invenies anagogicam typicarum imaginum dijudicationem.
Sed quoniam quidem hæc, secundum virtutem, a nobis sufficienter dicta esse arbitror, transeundum in sanctam reserationem cœlestium animorum sacre figuratæ bestialis formationis. Leonem enim significare censendum, principale, et robustum, et indomitum, et abditum ineffabilis Divinitatis (ut virtus) assimilativum, intellectualium vestigiorum circumvelamine, et mystice fortassis pretioso amictu secundum divinam illuminationem in semet restituto itinere. Ipsam vero bovis, firmum et novum, et intellectuales sulcos revocans in susceptionem cœlestium et gignentium imbrium, et custoditivum, et fortissimum. Ipsam dehinc aquilæ, regale, et altiferum, et citivolum; et ad potentificum alimentum, acutum, et sobrium, et agile; et bene machinatum; et ad copiosum et multolucentem radium divini Solis desiderio, in speculativarum virtutum sanis obtutibus, immediate, recte, et inflexibiliter contemplativum. Illam vero equorum, obediens et frenabile: et album quidem, vere lucidum, et quam maxime divini luminis cognatissimum; eorum autem qui nigri sunt, abditum; rubrum vero, igneum et activum; commixtorum quoque ex albo et nigro, perfectiva virtute extremorum conjunctivum, et prima secundis, et secunda primis, conversibiliter ac provide connectens.
Sed si non sermonis terminaremus commensurationem, et per partes, dictorum animalium proprietates et omnes corporales eorum conformationes adunassemus fortasse non incongrue cœlestibus virtutibus, secundum dissimiles similitudines: furibundum quidem, in ipsorum intellectualem fortitudinem, cujus novissima furor est imago; ipsam vero iterum concupiscentiam, in amorem divinum; et summatim dicendum, simul omnes irrationabilium animalium et sensus et multiplices partes, immateriales cœlestium essentiæ intelligentias et uniformes virtutes reducentes. Sufficiunt autem sapientibus non solum hæc ipsa, sed et unius significativæ imaginis dijudicatio, in proximarum simili modo declarationem.
Inspiciendumque et hoc, fluvios dictos fuisse, et rotas, et currus connexos cœlestibus essentiis. Ignea quidem enim flumina significant divinos promotus, copiosam ipsis et non deficientem affluentiam donantes, et vivifica nutrientes fecunditate; currus autem, conjunctivam similitudinum societatem; rotæ autem pennariæ quidem quum sint, in ea quæ ante conspectum sunt inconversibiliter et inflexibiliter euntes, per rectam et justam viam exeuntis operationis earum virtutem, in eamdem sine flexu et recte sectam viam simul omni earum intellectuali rotatu supermundane directo. Est autem et per aliam anagogen dijudicare intellectualium rotarum imaginariam descriptionem. Vocitatum est enim eis, ut ait theologus, Thea, thea, thea*. Signat autem hoc, juxta Hebraicam linguam, revolutiones, et revelationes.12 Igneæ siquidem et deiformes rotæ, revolutiones quidem habent circa id ipsum optimum semper mobili motu; revelationes vero, secretorum manifestatione, et circumsubjectorum reductione, et altarum illuminationum in ea quæ subjecta sunt deductiva perfectione.*
Reliquus nobis in explanationem, de gaudio cœlestium dispositionum sermo. Etenim acceptrices omnino non sunt ejus quæ secundum nos est, passibilis delectationis. Congaudere autem Deo dicuntur de perditorum inventione, juxta deiformem epulationem, et in providentia et salute in Deum redeuntium deiformitatem, et incorruptionis lætitiam, et illam beneficentiam ineffabilem, in cujus participatione sæpe facti sunt et viri sancti per deificos divinarum illuminationum superadventus.13
Tanta a me de sanctis formationibus dicta sunt, diligenti quidem earum manifestatione deficientia, perfecta autem, ut æstimo, ad non humiliter nos remanendum in figurativis phantasiis. Si autem et hoc dixeris, quomodo non omnium deinde angelicarum in Eloquiis virtutum, aut operationum, aut imaginum fecerimus memoriam, respondemus verum, quia quarum quidem supermundanam scientiam ignoramus, in ipsis nos alium lucis ductorem docentem desideramus. Quædam autem tanquam dictis æque potentia prætermisimus, commensurationi sermonis providentes, et super nos secretum silentio honorificantes. Amen.
Footnotes
Chapter 91 of 142