Skip to the text

Articulus 71

EORUM QUÆ IN HOC CAPITULO DICTA SUNT EPILOGATIO.

OMNIA ergo huic exsistentia secundum unam omnium excelsam scientiam referenda, id est, cuncta creata Deo sunt adscribenda et ad ejus honorem referenda secundum unicam et excellentissimam scientiam qua ipse in se ipso universa cognoscit : quod ipsum colendo, fateri debemus, et juxta hoc agere. Idcirco subjungitur : Quoniam quidem ex esse substantifica processione et bonitate inchoans: id est, quia Deus omnipotens in rerum productione incipiens agere et creare « ex » suo « esse » increato, communicando hoc ipsum creatis, non naturali necessitate, sed « processione substantifica », id est emanatione sapientiali et voluntaria quæ præstitit creaturis esse et subsistentiam, « et bonitate », id est ex benevolentia et liberalitate suæ naturæ, quæ est bonitas superpurissima, suæ opulentiæ jugiter diffusiva; et per omnia veniens, sua beneficia impertiendo, et omnia ex se ipsa ut sint implens :1 qui ait per Jeremiam, Nonne cœlum et terram ego impleo? Et in omnibus exsistentibus exsultans, juxta illud Psalmi :23 Lætabitur Dominus in operibus suis. Qui per Jeremiam testatus est : Lætabor super eis quum benefecero ipsis. Hinc Augustinus libro de Civitate narrat, quod Plato dixit Deum gaudio elatum dum mundum creavit : non utique quod ex creaturis aliquid gaudii Deo accesserit, aut gloriæ quid accreverit; sed in ipso et in universa sapientia ac omnipotentia sua, ut in rebus relucente ac resultante. Sic et per Salomonem deprompsit, Deliciæ meæ esse cum filiis hominum :4 non quod ex hominibus deliciatio sua nascatur; sed quia ex infinita et propria sua benignitate, caritate, dignatione, affluentia, deliciæ suæ sint cum hominibus esse.5678

Omnia quidem in se ipsa superat, id est, se ipsa excedit cuncta in omni perfectione, secundum primam simplicitatis excellentiam, id est secundum propriam suæ fontalis ac primævæ « simplicitatis » perfectionem: quæ simplicitas omnem additionem excludit, quoniam sibi in se, et ex se, et per se, omnino atque omnimode est sufficiens. Non enim ponenda est pluralitas sine necessitate. Porro ista simplicitas Dei est perfectissima ac pura unitas ejus; estque simplicitas ista, simplicitas actualitatis omnem potentialitatem excludens, quemadmodum simplicitas materiæ est simplicitas potentialitatis expers totius actualitatis. Ideo Proclus testatur: Hæc quidem simplicitas est perfectionis, hæc imperfectionis. Omnem duplicitatem respuentem. Simplicitas ergo mentis divinæ « omnem duplicitatem », simulationem, calliditatem, hypocrisin, vehementer abhorret, detestatur, odit, condemnat. Similitudo quippe, dilectionis est ratio; dissimilitudo autem, odii est origo. Hinc scriptum est in libro Job: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Ecclesiasticus quoque ait:9 Ne accesseris ad Deum duplici corde, et non sis hypocrita in conspectu hominum.10 Hinc jussit Salvator:11 Estote simplices sicut columbæ.

Omnia autem simpliciter continet, id est, in se comprehendit et conservat, secundum suam supersimplificatam multitudinem, id est secundum idealium rationum suarum pluralitatem, imo et infinitatem, quæ omnes in ipso sunt una simplex essentia; et ab omnibus singulariter participatur, id est, unicuique aliquod speciale donum largitur, juxta illud Apostoli:12 Unusquisque donum suum habet a Domino; sicut et vox una existens et eadem, a multis audientibus velut una percipitur. De hoc Origenes et Augustinus multa conscribunt, dicentes: quemadmodum verbum mentale in lumine mentis permanens, per verbum vocale quatenus sono incorporatum, ad universos et singulos quasi totum integrum pertingit; sic Verbum æternum in corde remanens Patris, per assumptam humanitatem processit ad homines.

Omnium ergo principium et finis existentium ante ens: principium quidem, ut causalis; finis vero, ut propter quem, et extremum omnium: nam cunctis subtractis ipse permanet invariatus; et multitudo totius multitudinis per causam et exemplar, et extremitatis supereminenter, ut oppositorum: nam et oppositorum et contrariorum causa est ipse. In uno enim, ut sæpe dictum est, sunt existentia omnia, etc. Et stans, quasi paratus ad operandum et adjuvandum, et motus, id est, egressus ad actum. Cetera hujus capituli verba frequenter sunt introducta atque exposita. At vero de hoc nomine Dei quod est Esse, seu Qui est, dicit Damascenus libri primi capitulo nono: Omnibus quæ de Deo dicuntur nominibus principalius esse videtur Esse, seu Qui est, quemadmodum ipse oraculo Moysis loquens in monte, ait:13 Dic filiis Israel, Qui est, misit me. Totum enim semetipso comprehendens, est velut pelagus quoddam substantiæ infinitum et indeterminatum. Vide ergo, hoc esse adeo esse certissimum, ut nequeat cogitari non esse: non enim occurrit menti hoc esse omnifarie purum, infinita actualitate perfectum, nisi in omnimoda fuga totius non esse.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

TRANSEUNDUM vero nunc est ad ipsam apud theologos entis ipsius vere exsistentem appellationem. Sed prius admonituri sumus, non esse nostri sermonis propositum essentiam ipsam superessentialem, qua ratione superessentialis est, explicare (id enim est ineffabile, et cognitionem expositionemque antecellit, ipsamque exsuperat unionem), sed potius celebrare quemdam ab essentia divina supereminentem processum, omnibus quæ sunt essentiam largientem. Divina sane appellatio boni cunctas ipsius omnium causæ processiones explicans, per omnia et quæ sunt et quæ non sunt extenditur, et super ea quæ sunt ac super illa quæ non sunt exsistit. Ipsius vero entis appellatio per omnia quæ sunt porrigitur, atque super omnia quæcumque sunt eminet. Cognomentum enim vitæ per viventia cuncta diffunditur, ac super viventia viget. Sapientiæ tandem denominatio per omnia intellectualia rationaliaque et sensualia propagatur, et hæc omnia superat. Has itaque sermo noster divinas appellationes divinam providentiam explicantes, celebrare desiderat. Non enim superessentialem ipsam profitetur exprimere bonitatem essentiamque et vitam atque sapientiam superessentialis Deitatis ipsius super omnem bonitatem, deitatem, essentiam, vitam, sapientiam, in occultis (ut Eloquia tradunt) eminentissime consistentis;14 sed beneficam providentiam foras jam prodeuntem eminentemque bonitatem omniumque bonorum causam, et ens et vitam et sapientiam, celebrat, videlicet tanquam essendi et vivendi sapiendique causam omnibus quæ essentiæ, vitæ, intelligentiæ, rationis, sensus quoquomodo participant. Non tamen aliud esse bonum ipsum asserimus, aliud ipsum ens, aliud vitam vel sapientiam; neque multas esse causas, deitatesque alias opifices aliorum, superiores inter se atque inferiores: sed unius Dei bonos processus omnes divinasque appellationes celebratas a nobis; et alia quidem appellatione universam unius Dei providentiam explicari, aliis vero universaliora deinceps minusve universalia Dei ejusdem munera designari.

Sed objecerit forte quispiam hunc in modum: Quum ens quidem vita sit amplius, vitaque latior quam sapientia, quidnam in causa est ut viventia rebus dumtaxat exsistentibus præstantiora sint, sensualiaque solum viventibus, sensitivis autem rationalia, rationalibus vero ipsi similiter intellectus, qui et circa Deum versantur propinquioresque exsistunt, tametsi oportebat quæ bona majora divinitus acceperunt, præstantiora quoque esse, ceteraque superare? Verum si quis intellectualia fingeret essentia vitaque carere, recte forsan fuisset objectum. Sin autem intellectus divini et sunt super cetera quæcumque sunt, et vivunt super viventia cetera, et intelligunt cognoscuntque super sensum atque rationem ac præ ceteris omnibus pulchrum bonumque desiderant atque participant; nimirum ipsi magis versantur circa ipsum bonum, qui et hoc uberius perfruuntur, ac plura insuper et majora illinc munera perceperunt: quemadmodum et rationalia solo sensu utentibus eminent, quippe quum hæc, illa munera rationis excedant; sensualia similiter facultate sensus excedunt viventia, atque hæc similiter per vitam sequentia superant. Idque (ut arbitror) verum est: quæ unius Dei infinitis muneribus abundantis magis participant, propinquiora quoque sunt ipsi divinioraque illis quæ minus talia perceperunt.

Quoniam vero de his satis diximus, age, bonum ipsum ut vere ens, atque his quæ sunt omnibus essentiam tribuens, jam laudemus. Ipse qui est, totius esse per potentiam essentia superiorem causa substantifica est, atque opifex entis, exsistentiæ, substantiæ, essentiæ, naturæ; item principium et mensura æternitatum, atque temporum entitas, et æternitas entium, tempusque eorum quæ fiunt; ipsum esse his quæ quomodolibet sunt, generatio his quæ quoquomodo gignuntur. Nempe ex ipso qui est, æternitas, et essentia atque ens, rursusque tempus et generatio, et quod gignitur; item quæ sunt in entibus, et quæ quomodolibet exsistunt atque subsistunt. Nam Deus non quodam modo est ens, sed simpliciter et incircumscripte, totum in se esse comprehendens, graduque superiori complectens. Quapropter et Rex dicitur Tim. 1, 17. sæculorum, quippe quum in ipso et circa ipsum, esse atque ens omne subsistat.15 Neque erat, neque erit; neque factus est, neque fit, neque fiet. Imo vero neque est quidem, sed ipse est ipsis entibus ipsum esse. Neque vero entia solum, sed ipsum etiam esse entium ex ipso pendet, qui ante æternitatem exstat. Ille enim est sæculum sæculorum, qui est ante sæcula. Resumentes itaque dicamus, omnibus entibus sæculisque, ut sint, competere ab eo quod est superius ente; atqui omne ævum tempusque pendet ex ipso. Ipsum namque omnis ævi temporisque et universi quomodolibet exsistentis, principium et causa est, quod excelsius ente. Omnia illius participia sunt; ipsum a nullo exsistentium abest; illud sane ante omnia exstat. Cuncta in ipso consistunt; et omnino quidquid quomodolibet exsistit, certe in illo, quod eminentius ente censetur, et est et excogitatur atque servatur.

Ante omnes ipsius Dei participationes, esse præfertur; ipsumque per se esse, antiquius est quam ipsa per se vita, quam ipsa per se sapientia, ipsa per se similitudo divina, ceteraque quorum quæ sunt participantia, ante hæc omnia ipsum esse participant. Imo vero et omnia quæ ipsa per se censentur, quorum quæ sunt participant, ipsius per se esse participia sunt; nullumque est ens cujus non sit essentia atque ævum, ipsum per se esse. Merito igitur Deus in primis tanquam ens, ex antiquiore bonorum suorum munere celebratur. Qua enim ratione anteest atque superest, eadem præhabens atque superhabens, quod simpliciter ens appellatur, nimirum universum ipsum per se esse, primo quidem instituit, deinde vero hoc ipso per se esse, consequenter quidquid quomodolibet est produxit. Atqui et ipsa rerum principia omnia, per communem ipsius esse participationem et sunt et principia sunt; atque primo quidem sunt, deinde vero principia sunt. Jam vero si velis viventium omnium, qua ratione vivunt, dicere ipsam per se vitam principium esse; et similium, ut similium, ipsam per se similitudinem; atque unitorum, quatenus sunt unita, ipsam per se unitatem; ordinatorum quoque, ut ordinatorum, ipsum per se ordinem; aliorumque similiter quæ hujus vel illius, vel amborum, vel multorum participatione evadunt hoc aut illud, vel ambo, vel multa: invenies profecto participationes ipsas primo quidem ipsius communiter esse participare, atque ipso simpliciter esse primum manere, deinde hujus vel illius esse principia, et omnino per ipsam essentiæ participationem exsistere atque participari. Si igitur hæc, essentiæ participatione exsistunt, multo magis et horum participia omnia, participatione entis exsistent. Quamobrem supereminens ipsa per se bonitas omnibus aliis muneribus suis præferens commune ipsius essentiæ donum, merito ex antiquissima suarum participationum ante omnia celebratur.

Est autem ex ipsa bonitate atque in ea ipsum simpliciter esse, entiumque principia, atque entia omnia, et quæ quomodolibet passim ipsa essentia continentur. Sunt, inquam, ibi hæc absolute, collectimque et unite. Nempe in unitate numerus omnis præest uniformiter, habetque unitas omnem in se numerum singulariter: omnisque numerus unitus quidem est in unitate; quatenus vero inde progreditur, eatenus discernitur atque multiplicatur. In centro similiter omnes circuli lineæ simul conjunctæ consistunt, ipsumque punctum habet omnes in se rectas lineas simul unitas, tam invicem quam ad principium unum ex quo pariter processerunt. Jam vero in ipso centro penitus sunt conjunctæ; parum vero discedentes inde, parum quoque inter se discernuntur; longius autem inde distantes, latius et invicem distare coguntur. Atque simpliciter, quantum centro viciniores sunt, tantum et ipsi et invicem sunt conjunctæ; quantum rursus ab ipso discedunt, tantumdem discedere invicem compelluntur. Præterea in tota universorum natura sunt omnes particulares naturæ, uniuscujusque naturæ rationes secundum quamdam unionem non confusam collectæ sunt. In anima quoque vires corporis totius singulatim gubernatoriæ, uniformiter continentur. Non est igitur alienum, si per exiles imagines ad ipsam omnium causam ascendentes, oculis mundo sublimioribus contemplemur omnia in ipsa omnium causa, etiam quæ alioqui inter se contraria sunt, singulariter penitusque unite. Est enim rerum principium, a quo exsistit et ipsum esse et omnia quomodolibet exsistentia: omne principium, omnis terminus; omnis vita, immortalitas omnis; omnis sapientia, totus ordo, omnis harmonia; universa potestas, omnis custodia et conservatio, firmitas omnis, universa distributio; omnis intelligentia, omnis ratio, sensus omnis, omnis habitus; totus status, universus motus; omnis unio, temperies omnis, quælibet amicitia, quævis convenientia; cuncta discretio, quilibet terminus, unaquæque definitio: et reliqua quotcumque eo ipso quo ipsa sunt entia, omnia entia suis quæque characteribus imprimunt.

Ex eadem quoque omnium causa exsistunt divinorum angelorum intelligibiles et intellectuales essentiæ, animarum quoque substantiæ, ac totius mundi naturæ, et quæcumque quomodolibet esse dicuntur, sive tanquam aliis accidentia, sive tanquam excogitationes quædam intelligentiæ. Jam vero sanctissimæ antiquissimæque potestates angelicæ, quæ et verissime sunt et velut in vestibulis superessentialis Trinitatis collocatæ, ab ipsa simul atque in ipsa ut et sint et divinæ sint, acceperunt. Præterea quæ post illas secundo loco inferiores sunt, inferiori quoque conditione id ipsum habent; extremæ denique, extrema quadam sorte: extrema, inquam, si cum angelis comparentur; comparatæ vero ad nos, ratione quadam id habent mundo superiore. Proinde animæ et cetera omnia, eadem conditione et esse et bene esse habent; suntque et bene sunt, ex ipso bono ens universum exsuperante. In ipso quoque et sunt et bene sunt: ab ipso quidem exoriuntur, in eodem et conservantur, in ipsum denique finiuntur. Præcipua quidem ipsius esse munera excellentioribus essentiis ille distribuit, quas etiam æternas sacra Eloquia vocant;16 ipsum vero esse entium omnium nunquam omnino deseritur. Jam vero ipsum esse, ex Deo, qui est excelsior ente, creatur: illius quoque est ipsum esse, neque vicissim; in illo rursum est ipsum esse, neque econverso; item esse ipsum, participat illum, neque fit contra. Ille quin etiam, tanquam excelsior quam essentia, est ipsius esse æternitas et principium et mensura: imo entis et æternitatis omniumque principium efficax et medium atque finis. Sacra igitur Eloquia per omnem rerum intelligentiam, Dei superioris ente cognomenta multiplicant. De illo namque dicitur, et erat, et est, et erit;17 item, factum est, fitque, et fiet. Hæc enim omnia apud eos qui divina ut decet intelligunt, Deum significant per omnem intelligentiam superessentialiter esse, et omnium, quomodolibet sint, principium. Jam vero Deus non hoc quidem est, illud vero non est; neque hic quidem et ita est, ibi vero et aliter minime: sed est simpliciter omnia, ut omnium causa, omnia rursus in se principia, omnes conclusiones et terminos omnium rerum continens et antehabens. Et super omnia est, ut qui ante omnia præest mirabili super essentiam ratione. Quamobrem de illo simul omnia prædicantur, neque est aliquid omnium: omnem figuram speciemque possidens, interim ab omni forma et pulchritudine segregatus; principia, media et fines rerum absolute præcipueque anticipans in se ipso, omnibus essendi munus per unam supremeque simplicem causam sincerissime superlustrans. Sol quidem hic noster essentias qualitatesque sensibilium, quamvis permultas atque differentes, ipse tamen unus quum sit lumenque unicum superlustret, renovat, nutrit, servat, perficit, distinguit, colligit, refovet, fecundat, auget, permutat, firmat, producit, excitat, vivificat omnia; rursusque unumquodque ex omnibus pro natura sua unius ejusdemque solis est particeps, atque ipse sol unus causas omnium ante hæc uniformiter in se ipso comprehendit. Multo sane magis oportet in ipsa solis omniumque causa prius exstitisse rerum omnium exemplaria secundum singularem superioremque essentia unitatem, quandoquidem et producit essentias per excessum essentias eminentem.

Exemplaria vero dicimus rationes in Deo substantificas rerum ante hæc omnia singulariter exsistentes: quas Theologia prædefinitiones sive prædestinationes vocat, et divinas bonasque voluntates rerum definitrices omnium atque effectrices, per quas ipse super essentiam Deus quæ sunt omnia præscripsit atque produxit.1819 Sin autem, ut Clemens philosophus censet, forte dicendum sit etiam ad aliquid20 exemplaria dici quæ in ordine rerum principaliora sunt, procedit quidem ejusmodi sermo non per propria et perfecta simpliciaque nomina. Ceterum ut concedamus hoc etiam recte dici, interim meminisse debemus quod Theologia moneat, videlicet, Non ea tibi ostendi ut post illa incederes, verum ut per cognitionem horum proportionalem, ad ipsam omnium causam gradatim pro viribus provehamur.

Omnia igitur ipsi omnium causæ attribuenda sunt secundum singularem unitatem omnibus eminentem. Quandoquidem causa prima ab ipso essendi munere processum substantificum ac bonum inchoans, perque omnia pergens, et universum per virtutem suam essentia complens, et in omnibus quæ sunt exsultans: omnia prorsus anticipat in se ipsa per unum simplicitatis excessum, omnem duplicitatem respuens; cuncta vero eodem modo complectitur per infinitatem suam se super omnia dilatantem, et unice participatur ab omnibus, quemadmodum et vox quum una eademque sit, a multis interim tanquam una sentitur. Ipse igitur qui est excelsior ente, entium omnium principium est et finis: principium quidem, tanquam auctor; finis autem, ut cujus gratia facta sunt, omniumque terminus. Infinitas quidem omnis infinitatis, et omnis termini terminus: et id quidem eminenter, tanquam oppositorum. In uno enim, ut sæpe jam dictum est, res omnes anticipat atque efficit. Præsens quidem omnibus ubique per unum atque idem: per idem, inquam, omne et ad omnia prodiens, interea permanens in se ipso; et consistens atque se movens, rursus neque stans neque motus; neque principium habens, neque medium, neque finem. Neque est in aliquo exsistentium, neque aliquid eorum. Nec omnino sibi quidquam competit eorum quæ æterne sunt, vel eorum quæ temporaliter; sed et tempore et æternitate, atque his omnibus quæ in tempore æternitateve sunt, excellenter absolvitur. Quamobrem æternitas ipsa resque omnes, rerumque mensuræ et quæ sub mensuras cadunt, per ipsum ab ipsoque sunt.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

IN hoc quinto capitulo ostendit quare Deus dicitur ens vel exsistens. Neque intendit manifestare divinam supersubstantialitatem secundum quod est supersubstantialis. Hoc enim ineffabile est et ignotum, et penitus non manifestabile, et excedens ipsam unitionem quæ excedit intellectualem manifestationem et cognitionem. Sed intendit laudare processum divinæ essentiæ, quæ substantiam dat rebus. Sicut enim divina bonitas ad exsistentia procedens et se ipsam manifestans, et ad exsistentia et ad non exsistentia extenditur, et etiam super exsistentia et non exsistentia est: sic et essentia divina in omnia exsistentia extenditur, et super omnia est; vita autem divina ad omnia viventia participatione sui extenditur, et est super viventia; sapientia vero Dei extenditur ad omnia intellectualia, rationalia et sensibilia, et est super omnia illa. Hujusmodi ergo processus divinæ providentiæ intendit Dionysius tractare: non promittens enarrare per se supersubstantialem bonitatem, et divinam substantiam aut vitam aut sapientiam Dei per se (quæ de occultis trahitur, et est abscondita ab oculis omnium viventium; nec est, ut ait Propheta, qui possit scire vias ejus); sed laudare manifestos processus bonitatis, et providentiam quæ excedenter est bonifica et omnium bonorum causa, et essentiam divinam et vitam et sapientiam, secundum quod facit substantiam, vivificat et donat sapientiam causaliter his quæ scientia et vita et ratione et sensu participant. Nec propter has nominum diversitates credendum est quod ideo aliud sit bonitas, et aliud essentia, et aliud vita, et aliud sapientia; aut quod sint diversæ causalitates aut divinitates excedentes et excessæ, et aliæ alias producant: sed unius simplicis essentiæ omnes processus et dicta divina nomina; et hanc esse manifestativam totius providentiæ unius Dei; sub hac vero quasdam esse causas universaliores, quasdam inferiores.

Sed objicitur: quum naturaliter et causaliter prius sit esse quam vivere, et vivere prius quam sapere, quomodo fit ut viventia sint digniora exsistentibus, et sensibilia digniora his quæ vivunt et non sentiunt, et rationalia sublimiora sensibilibus, et intelligentiæ sublimiores rationalibus et Deo magis appropinquantes, quum ea quæ in melioribus Dei donis participant, meliora sunt? Respondetur, quod objectio locum haberet, si intellectualia non haberent esse et vivere, etc. Sed intelligentiæ habent esse melius et superius quam cetera exsistentia, et vitam superiorem quam cetera viventia, et intelligunt et cognoscunt superiori cognitione quam sit sensibilis vel rationalis, et plus quam cetera exsistentia pulchrum et bonum desiderant et eo participant: et ideo plus ceteris ei appropinquant per abundantiorem participationem, et quia plura et majora dona ab ipso percipiunt: sicut rationalia excellunt sensibilibus, quia præter sensualitatem additur eis rationalitas; item sensibilia sentiunt et vivunt, sed plantæ vivunt, nec sentiunt; sic plantæ sunt et vivunt, inanimata vero sunt tantum, et non vivunt. Et revera, quia intelligentiæ cœlestes abundantius participant uno Deo, qui in infinitum est munificus, ideo ipsæ sunt ei propinquiores et Deo conformiores quam cetera inferiora.

Et quoniam de hac præeminentia angelorum tractavimus in Angelica hierarchia, deinceps ad propositum redeamus, et laudemus divinam bonitatem sicut exsistentem et omnibus exsistentibus præbentem substantiam. Ipsa siquidem est substantificatrix causa totius esse secundum suam virtutem supersubstantialem, et creatrix omnis exsistentis, substantiæ, personæ, naturæ; principium et mensura sæculorum, et quæ facit esse tempora, et ævum exsistentium, et tempus eorum quæ fiunt; esse quocumque modo exsistentibus. Ex exsistente, generatio quocumque modo generatis, et ævum, et substantia, et exsistens, et tempus, et generatio, et generatum; et ea quæ sunt in exsistentibus, et quæ quocumque modo insunt vel substant. Deus enim non dicitur aliquo particulari modo exsistendi exsistens, sed simpliciter, generaliter, indefinite, incircumscripte exsistens, eo quod essendi vel essentiæ plenitudinem in se ipso accepit et præaccepit.212223 Propter quod et dicitur Rex sæculorum, tanquam ille qui in se ipso et circa se ipsum factor est et substitutor cujuslibet particularis esse et ipsius entis, et qui neque erat, neque erit, neque factus est, neque gignitur, neque gignetur.24 Imo neque est, sed ipse est esse exsistentibus. Neque solum causaliter est exsistentia omnia, sed ipsum esse exsistentium, et exsistens ante sæcula. Ipse enim est ævum ævorum, qui est ante sæcula. (Ævum dicitur quieta et tota simul vita.) Resumentes igitur dicimus, quod omnibus exsistentibus et sæculis esse terminetur a Deo, qui præexsistit, et omne ævum et tempus ex ipso est, et ipse est præexsistens principium omnis sæculi et omnis temporis et cujuslibet rei quocumque modo exsistentis. Et hæc quæ dicta sunt et omnia Deo participant, et ipse a nullo exsistentium recedit; et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt. Et universaliter, si aliquid aliquo modo est, ipsum in ipso præexsistente et est et intelligitur et salvatur.

Et ante alias omnes Dei participationes, esse propositum est; et ipsum esse secundum se, anterius est eo quod est esse per se vitam, et eo quod est esse per se sapientiam, et eo quod est esse per se divinam similitudinem; et quæcumque aliquo modo participant essentia particulariter, naturaliter prius participant ipso esse universali. Prius est enim esse, quam esse vitam vel sapientiam. Et est ipsa secundum quæ omnia participant exsistentiam, ut vita, sensus, ratio, intelligentia, et ipsa omnia eadem secundum se participant ipso esse; et nihil est exsistens cujus non sit Deus substantia, et ævum, et ipsum esse. Convenienter ergo aliis principalius laudatur Deus sicut exsistens, tanquam ex illo bono Dei quod est inter alia ejus bona principalius et dignius. Et ipse in se supersubstantialiter præhabens et præesse et superesse ex eo ipso quod est, fecit præexsistere ipsum esse secundum se, et deinde per ipsum esse, fecit subsistere esse omne quod aliquo modo exsistit. Et quidem omnia principia exsistentium participant esse, et per esse sunt et principia sunt; et prius naturaliter sunt, postea principia sunt. Et si vis ut dicatur per se vita, esse principium viventium; et similitudo per se, dicatur principium similium, secundum quod sunt similia; et per se unitio, principium unitorum, secundum quod sunt unita; et per se ordinatio, principium ordinatorum, secundum quod sunt ordinata. Et quod de his dixi, de aliis ideis sive archetypis, scilicet æternis rationibus Verbi, sentiendum est: verbi gratia, per se bonitas, per se veritas, per se æternitas, per se ipsa virtus, et similia quæ simpliciter et æternaliter consistunt in Verbo Dei, et primordialiter causant omnia exsistentia. Inter antiquas autem causas primordialior est ipsum esse per se. Quæcumque ergo exsistentium participant aut una istarum causarum, aut duabus, ut vita et sensu, aut pluribus, ut vita, sensu, ratione et intellectu, bonitate gratuita, etc. Et invenies ipsas participationes primordialius fundari in ipso esse. Prius enim est naturaliter esse, quam esse vitam, vel esse sensum, aut sapientiam, etc. Unde ceteræ causæ primordiales sive ideales, primo fundantur in ipso esse; postea principia et causæ sunt particularium exsistentium, vel viventium, vel sentientium, etc. Et ita tam exsistentia quam exsistentium causæ primordiales, participant esse. Quum ergo causæ exsistentium participent esse, multo magis oportet quod earum causata, ad hoc quod sint, aut vivant, aut sentiant, aut intelligant, ipso esse participent. Divina ergo bonitas, quæ est proprie et naturaliter et per se bonitas, primum inter omnia dona sua proponens esse, laudatur inde tanquam ex digniori sui participatione.

Et ex ipsa bonitate et in ipsa est per ipsum esse, et sunt exsistentium principia, et omnia quæ sunt exsistentium et quocumque modo ab esse continentur. Et quamvis hæc in se ipsis sint comprehensibiliter et divisim et multipliciter, tamen omnia in ipsa bonitate sunt incomprehensibiliter et conjunctim et singulariter. Cujus qualecumque exemplum patet in creaturis. In unitate siquidem omnis numerus præexsistit simpliciter et inconfuse, et unitas, quum sit impertibilis et simplex, omnem numerum in se ipsa singulariter continet: et omnes numeri in unitate uniuntur; et in quantum ab unitate procedendo recedunt, in tantum discernuntur et in multitudinem aguntur. Ita et in centro circuli omnes lineæ ipsius circuli secundum primam unitionem coexstiterunt; et ipsum centrum omnes lineas a se ad circumferentiam totius circuli per totum circulum procedentes, habet simpliciter in se ipso unitas et sibi invicem et ipsi centro, a quo tanquam principio ipsæ lineæ fluunt; et omnes illæ lineæ in simplici centro perfecte uniuntur. Et ipsæ lineæ quanto minus a centro distant, tanto minus a se invicem distant; et quanto magis, magis: et generaliter, quanto sunt centro propinquiores, tanto ipsi centro et sibi invicem uniuntur; quanto vero plus a centro distant, tanto et a se invicem. Sed et in generali omnium natura, omnes rationes uniuscujusque particularis naturæ congregantur inconfuse ad unum, quasi ad omnium principium, scilicet ens. Item in animæ simplici virtute congregantur et uniuntur omnes virtutes quibus corpus varie vegetatur, sensificatur et vivificatur in omnibus membris et partibus. Non est ergo inconveniens ut ex collatione creaturarum, quæ imagines sunt invisibilium divinorum, quamvis obscuræ et remotæ, ad Deum omnium causam ascendentes, intellectualibus oculis et uniformiter et unitive contemplemur omnia in omnium causa, etiam ea quæ sibi invicem sunt contraria. Omnia siquidem exsistentia significant Deum, qui est principium exsistentium, a quo est et ipsum esse, et omnia exsistentia: omne principium, omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia; omnis virtus, omnis custodia, omnis collocatio, omnis distributio; omnis intellectus, omnis sermo, omnis habitus, omnis sensus; omnis statio, omnis motus; omnis unitio, omnis concretio, omnis amicitia, omnis concordatio; omnis discretio, omnis definitio: et alia quæcumque sunt per esse exsistentia, omnia figurans.

Et ex eadem omnium causa sunt intelligibiles et intellectuales substantiæ deiformium angelorum et animarum, et naturæ totius mundi quæ per se subsistunt, aut quæ quocumque modo in aliis sunt et subsistunt, sive dona naturæ, sive dona gratiæ, et quæcumque etiam per excogitationem attribuuntur, ut deificatio, et quælibet sublimis æternorum participatio. In hac autem omnium causa exsistunt summæ et sanctissimæ substantiæ summæ hierarchiæ, quæ collocantur in vestibulis supersubstantialis Trinitatis, ut dictum est in Angelica hierarchia, et ab ipso et in ipso habent esse et beate esse.25 Et substantiæ secundæ hierarchiæ minus excellenter quam illæ primæ, et substantiæ infimæ hierarchiæ, scilicet Principatus. Archangeli, Angeli, minus excellenter quam mediæ, ab eadem omnium causa habent esse et beate esse. Istæ autem cœlestes substantiæ, quamvis quoad angelos sint extremæ, tamen superiores nobis sunt. Et supermundanæ ab eadem omnium causa et animæ et omnia exsistentia similiter et esse et beate esse habent, et sunt et bene sunt, et in ipsa præexsistunt, habentia esse et bene esse, et exsistentia et bene exsistentia; et ex ipsa incipiunt, et in ipsa custodiuntur, et in ipsa terminantur. Quum autem hæc omnium causa cunctis exsistentibus esse conferat, sublimioribus tamen substantiis, quas Scriptura æternas vocat, quia indissolubiles sunt, vel quia æternitati penitus inhærent et uniuntur:26 his, inquam, substantiis distribuit quasdam speciales essendi dignitates, etiam in bonis naturalibus.

B Hoc autem ipsum esse, generaliter omnibus exsistentibus distribuitur. Et ipsum esse, est ex præexsistente causa omnium: et esse est ipsius, et non ipsa esse; et esse est in ipsa, et ipsa non est in eo quod est esse; et habet ipsam et participat ipsa, et non habet ipsa esse neque participat. Et ipsa est ævum et principium et mensura essendi; et ipsa est exsistens ante substantiam, et ante id quod exsistit esse, et ante ævum; et ipsa est substantificatrix et principium et medietas et finis omnium. Et ideo ipsa vere exsistens, secundum omnium exsistentium intelligentiam in Scripturis multipliciter nominatur, et attribuitur ei recte, et erat, et est, et erit, et factum est, et fit, et fiet.27 Hæc enim et hujusmodi vocabula de Deo dicta, his qui recte divina intelligunt, significant quod ipsa omnium causa secundum omnem intentionem exsistentium supersubstantialiter sit, et sit omnium exsistentium causa semper et ubique. Ipsa enim non est ita hoc ut non sit illud; neque ita est alicubi ut non sit alibi: sed generaliter est omnia, ut omnium causa; et in ipsa sunt omnia rerum principia et terminationes; et ipsa omnia comprehendit et præhabet. Et super omnia est, sicut substantialiter superexsistens ante omnia. Propter quod et omnia de ipsa et simul prædicantur, et tamen nihil est omnium: et est omnis figuræ et omnis formæ, et sine forma et sine pulchritudine; principia et media et fines exsistentium in se ipsa incomprehensibiliter et excellenter præaccipiens, et immaculate lucendo, omnibus superfundens esse secundum unam et superunitam causam. Quum enim sol iste qui singulariter unus est, lumen suum uniforme superfundens, sensibilium substantias et qualitates tam multas, tam ab invicem differentes, sua operatione et cooperatione renovet, et nutriat, et custodiat, et perficiat, et discernat, et uniat, et reflorere faciat et germinare, et augeat, et commutet, et collocet, et ex planta vel radice plantæ prodire faciat, et sursum moveat, et vivificet omnia terræ nascentia, et unumquodque sensibilium omnium juxta singulorum proprietatem uno et eodem sole participantium, et singulariter unus sol omnium sui participantium causas in se ipso simpliciter præacceperit: multo magis concedendum est exemplaria esse in causa ipsius solis et omnium exsistentium secundum substantialem unitionem, quum ipsa causa omnium producat substantias secundum excessum a substantia.

Exemplaria autem in Deo dicimus substantificas rationes exsistentium simpliciter et singulariter, et in simplici Verbo Dei æternaliter præexsistentes. Quas Apostolus innuit dici debere prædestinationes, ubi dicit, Quos prædestinavit, hos et vocavit;28 et voluntates divinas, ut in Exodo. Quæ distinguunt exsistentia et efficiunt; secundum quas divina supersubstantialis essentia omnia prædefinivit et ad esse deduxit et perduxit.29 Licet autem B. Clemens, in quantum fuit philosophus, opinatus fuerit quod principales causæ quæ in ipsis rebus sunt et creatæ sunt, aliqua ratione dicantur rerum exemplaria, illæ tamen causæ non proprie dicuntur exemplaria, neque per se; sed et ipsæ causaliter sunt ab æternis exemplaribus Verbi, quæ proprie et perfecte causant omnia, ut merito Deus tanquam causa omnium adoretur, et non aliquod creatum.30 Quod innuitur Deuteronomii quarto: Non vidistis aliquam similitudinem, etc. Creaturæ siquidem Dei, quamvis sint nobis utiles, non sunt tamen adorandæ; sed per eas manuducendi et provocandi sumus ad causæ primæ cognitionem et venerationem.

Omnium enim exsistentium creatio ipsi singulariter est attribuenda. Processus siquidem substantificans omnia exsistentia, ab essentia bonitatis originem habens, et per omnia fluens, et ex ipsa bonitatis essentia omnia implens, et in omnibus exsistentibus exuberans: omnia quidem in se ipsa præhabet, secundum excessum divinæ simplicitatis omnem duplicitatem respuens, et eodem modo omnia continens secundum supersimplicem suam infinitatem; et ab omnibus singulariter participatur. Deus ergo omnium exsistentium præexsistit principium et finis: principium quidem, sicut causa; finis vero, ut cujus gratia sunt, et qui est terminus omnium, et infinitas omnem infinitatem continens et excedens per excessum, extremitas etiam oppositorum vel quasi oppositorum. Ut enim sæpe prædictum est, in simplici Verbo omnia exsistentia et præhabet et præexsistere facit: præsens omnibus et ubique et secundum unum et idem et secundum idem omne esse; et ad omnia procedens, et manens in se ipso; et status et motus, et ne-que stans neque motus. Neque habet principium, neque medium, neque finem; neque est in aliquo exsistentium, neque est aliquod exsistentium; neque omnino ipsi convenit aliquod æternaliter exsistens aut temporaliter subsistens, sed segregatur ab æterno et tempore, et ab omnibus quæ sunt in tempore. Unde et ipsum ævum et exsistentia omnia, et mensuræ exsistentium et mensurata, per ipsum et ab ipso sunt.

Footnotes

  1. Jer. xxiii, 24. ↩

  2. Jer. xxxii, 41. ↩

  3. Ps. ciii, 31. ↩

  4. Prov. viii, 31. ↩

  5. Sap. xiii, 5. ↩

  6. Eccle. iii, 14. ↩

  7. Is. xl, 26. ↩

  8. Prov. xxii, 28. ↩

  9. Job xxxvi, 13. ↩

  10. Eccl. 1, 36, 37. ↩

  11. Matth. x, 16. ↩

  12. 1 Cor. 1, 7. ↩

  13. Exod. 1, 14. ↩

  14. Pr. xvi, 12. ↩

  15. I Tim. I, 17. ↩

  16. Pr. lxxv. 5. ↩

  17. Apoc. l. 8. ↩

  18. Ps. cx, 2. ↩

  19. Rom. 1, 4. ↩

  20. Deut. iv, 15-20. ↩

  21. cap. iv. ↩

  22. Baruch iii, 21. ↩

  23. Job xxviii, 18, 21. ↩

  24. 1 Tim. 1, 17. ↩

  25. exp. vii. ↩

  26. Ps. xxiij, 7; lxxxv, 5. ↩

  27. Apoc. i, 8. ↩

  28. Rom. viii, 30. ↩

  29. Exod. xxv, 40; xxvi, 30. ↩

  30. Deut. iv, 15-20. ↩

Chapter 77 of 143