Capitulum 7
DE SAPIENTIA, INTELLECTU, RATIONE, VERITATE, FIDE.
FER autem, si videtur, optimam et æternam vitam, et ut sapientem et ut per se ipsam sapientiam laudemus : magis autem iterum omnis sapientiæ substantialem, et super omnem sapientiam et intellectum superexsistentem. Non enim solummodo Deus plus quam plenitudo est sapientiæ, et intelligentiæ ejus non est numerus, sed et omni rationi et intellectui et sapientiæ supercollocatur.1 Et hoc excellenter intelligens divinus vere vir, communis noster et magistri nostri lætitia et sol, Stultum Dei sapientius est hominibus, inquit : non solum quia omnis humana deliberatio error quidam est, judicata ad pondus et manentiam divinarum et perfectissimarum intelligentiarum ; sed quia et consuetudo est theologis, contraria mentis affectu in Deo quæ sunt privatione depellere : sicut et invisibilem aiunt Eloquia claram lucem ; et multum laudabilem et multivocum, ineffabilem et innominabilem ; et omnibus præsentem et ex omnibus inventum, incomprehensibilem et non investigabilem. Eodem modo et nunc divinus Apostolus laudasse dicitur stultitiam Dei, quod apparet in ea contra rationem et inconsequens, ineffabilem et ante omnem rationem referens veritatem. Sed (quod quidem in aliis diximus) proprie nobis quæ sunt super nos accipientes, et cum nutrimento sensuum adunati, et his quæ sunt secundum nos divina conferentes, seducimur, secundum quod videre divinam et ineffabilem rationem persequentes. Oportet scire nostrum animum habere quidem virtutem ad intelligendum per quam invisibilia videt unitatemque superexaltatam, naturamque per quam connectitur ad summa sui. Juxta hanc igitur divina intelligendum, non secundum nos, sed totos nos totis ipsis excedentes, et totos Deo factos. Melius enim est esse Dei et membra eorum : sic enim erunt divina data cum Deo futuris.
Hanc igitur irrationalem et mente carentem et stultam sapientiam supereminenter laudantes, dicimus quia totius est animi et rationis et totius sapientiæ et intellectus causa ; et ipsa est omne consilium, et ab ipsa omnis scientia et intelligentia, et in ipsa omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi.2 Etenim consequenter hic jam prædictis, plusquam sapiens et sapientissima causa, et per se ipsam sapientiæ totius et ejus quæ per singula est, substantia. — Ex ipsa invisibiles et intellectuales angelicorum animorum virtutes, simplas et beatas habent34 intelligentias: non in partitis aut a partitis, aut sensibus, aut rationibus artificialibus, colligentes divinam scientiam, neque a quodam communi ad hæc comprehensæ; omni autem materiali et multitudine purgatæ, pure, immaterialiter, uniformiter invisibilia divinorum intelligunt. Et est in eis intellectualis virtus et operatio, clara et incontaminata puritate splendida, sciens et conspiciens divinarum intelligentiarum. Impartibiles et immateriales, et conformiter uni ad intellectualem supersapientem et animum et rationem, quantum possibile est, reformatæ per divinam sapientiam. Et animæ rationale habent, late, artificiose quidem et circulariter circa exsistentium veritatem deambulantes: et partibili et copioso varietatis, relictæ uniformibus animis; multorum autem in unum convolutione, et in angelorum intellectibus, in quantum animabus aptum et possibile est, dignæ factæ. Sed et sensus ipsos non fortassis quis peccat, visionis sapientiæ consonantiam dicens. At vero et dæmonius animus, si animus, ex ipsa est; in quantum autem animus est, si ratione quidem sic consequi non appetit, non videns, neque volens, casum sapientia potius eum asserendum.
Sed quia quidem sapientiæ ipsius, et totius, et omnis animi et rationis, et sensus omnis, divina sapientia et principium et causa et substantia, et consummatio et custodia et finis dicitur:5 quomodo ipse Deus, qui est plusquam sapiens, sapientia et animus et ratio et cognitor laudatur? Quomodo enim intelliget quid invisibilium, non habens intellectuales operationes? Aut quomodo agnoscet sensibilia, omni sensu, sui supercollocatus? Atqui omnia eum scire aiunt Eloquia, et nihil effugere divinam scientiam. Sed (quod quidem diximus sæpe) divina divinitus intelligendum. Non intellectuale enim et non sensuale, per excellentiam, non per defectum, in Deo ordinandum: sicut et irrationale reposuimus ei qui est super rationem; et imperfectionem, plusquam perfecto et anteperfecto; et intactam et invisibilem caliginem luci inaccessibili, per excellentiam invisibilis luminis.6 Itaque divinus animus omnia continet omnibus remota scientia, juxta omnium causam in se ipso omnium scientiam præambiens, priusquam angeli fierent, sciens et adducens angelos, et omnia alia ab intus et ab eo (ut sic dicam) principio sciens, et in essentiam ducens. Et hoc arbitror tradere Eloquium, quum ait: Sciens omnia ante generationem eorum. Non enim ex exsistentibus exsistentia discens novit divinus animus, sed ex se et in se secundum causam, omnium scientiam et cognitionem et essentiam præfert et ante coambivit: non secundum speciem singula contemplans, sed secundum unam causæ circumstantiam omnia sciens et continens, sicut et lux secundum causam in se ipsa cognitionem tenebrarum præambivit, non aliunde videns tenebras quam a lumine. Semet igitur divina sapientia cognoscens, cognoscit omnia, immaterialiter materialia, et non partite partita, et multa universaliter, ipso uno omnia et adducens et cognoscens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus exsistentibus esse tradit, secundum eamdem unicam causam scivit omnia ut ex ipso exsistentia, et in ipso ante substituta; et non exsistentibus accipiet eorum scientiam, sed et ipsis singulis eorum scientiæ erit largitor. Non igitur Deus propriam habet sui scientiam, alteram autem communem, exsistentia omnia comprehendens*. Ipsa enim se ipsam omnium causa cognoscens, collocatio* ubi eorum quæ ab ipsa sunt et quorum est causa, ignorantiæ?7 Hac igitur Deus exsistentia cognoscit, non scientia exsistentium, sed ipsa sua. Etenim et angelos scire aiunt Eloquia quæ sunt super terram, non sensibus hæc cognoscentes sensibilia et terrena, per propriam vero dei-formis animi virtutem et naturam.
In his autem quærere oportet quomodo nos Deum cognoscimus, neque intelligi-bilem, neque sensibilem, neque quid universaliter exsistentium exsistentem. Numquid aliquando igitur verum est dicere quia Deum cognoscimus? Non ex sua natura (incognoscibile enim hoc, et omnem rationem et intellectum superans); sed ex om-nium exsistentium ordinatione, ut ex ipso prætenta, et imagines quasdam et simi-litudines divinorum ejus paradigmatum habente, in summum omnium via et ordine secundum virtutem redeundum, omnium ablatione et eminentia, et omnium causa. Proinde et in omnibus Deus agnoscitur, et sine omnibus; et per scientiam Deus cognoscitur, et per inscientiam. Et est ejus et intelligentia et ratio et scientia, et tactus et sensus, et opinio et phantasia, et nomen, et alia omnia; et neque intelli-gitur, neque dicitur, neque nominatur. Et non est quid exsistentium, neque in quodam exsistentium cognoscitur; et in omnibus omnia est, et in nullo nullum, et ex omnibus in omnibus cognoscitur, et ex nullo in nullo. Et hæc recte de Deo dici-mus, et ex exsistentibus omnibus laudatur secundum omnium analogiam, quorum est causalis. Et est iterum divinissima Dei scientia per incognitionem cognoscens secundum super animum unitatem, quum animus exsistentibus omnibus recedens, deinde et se ipsum relinquens, unitur superapparentibus radiis, inde et ibi inscru-tabilis profundo sapientiæ illuminatus. Et quidem et ex omnibus (quod quidem dixi) ipsa cognoscenda.8 Ipsa enim est, secundum Eloquium, omnium factrix, et semper omnia compaginans, et insolubilis omnium congruentiæ et ordinationis causa, et semper fines priorum connectens principiis secundorum, et unam universitatis con-spirantiam et harmoniam pulchram faciens.9
Ratio vero Deus laudatur a sacris Eloquiis, non solum quia et rationis et intelle-ctus et sapientiæ est largitor, sed quia et omnium causas in se ipso uniformiter præambivit, et quia per omnia implens pervenit (ut Eloquia aiunt) usque ad om-nium finem.10 Et ante quidem hæc, in omni simplicitate divina supersimplificatur ratio, et ab omnibus est super omnia, secundum superessentiale, absoluta. Ipsa ratio est simpla et vere exsistens veritas, circa quam ut puram et non errantem omnium scientiam, divina fides est, unicum credentium fundamentum, eos collocans veritati, et eis veritatem, incredibili incommutabilitate simplam veritatis scientiam habenti-bus credulis. Ipsa enim est scientia adunatrix cognoscentium et cognitorum; igno-rantia vero transmutabilis semper, et ex se ipso ignoranti separationis causa. In veritate credentem, juxta sacrum verbum, nihil removebit ea quæ est secundum veram fidem lætitia, in qua mansionem habebit stabili et intransmutabili uniformi-tate.11 Etenim scit ad veritatem unitus ubi bene habet, etsi multi corripiant eum tanquam mente excedentem.121314 Latet quidem velut imago eos erroris a veritate per veram fidem mente excedens. Ipse autem vere scit se ipsum non (quod aiunt illi) insanientem, sed instabilitate et mutabilitate circa largissimum erroris varium ambitum, per immobilem et semper secundum eadem et sic sic habentem veritatem, liberatum. Sic igitur secundum nos divinæ sapientiæ principales duces, pro veritate moriuntur omni die, testimonium perhibentes, ut est consequens, et verbo omnino et opere, unicæ propter Christianos veræ scientiæ, hoc est, omnium ipsam esse et simpliciorem et diviniorem, magis autem ipsam esse solam, veram, et unam, et simplam divinam scientiam.1516
Footnotes
Chapter 81 of 143