Articulus 89
DE DIVINA STATIONE, MOTIONE, ET ÆQUALITATE.
RELIQUUM autem ut de divino statu seu sede dicamus, id est, superest nunc aliquid dicere, qualiter Deo conveniat stare, sedere, quiescere.
Quid autem aliud, præter manere ipsum in se ipso Deum, id est, « quid aliud » designat sessio Dei, quam « ipsum Deum in se ipso » persistere ac « manere », et immobili naturali immutabilitate omnimode fixum esse, id est stabilem invariabilemque consistere, et supercollocari secundum eadem, id est per eamdem suam invariabilitatem cunctis esse eminentiorum ac præsidentem, et circa id ipsum et similiter operari, id est agere uniformiter, quantum est ex parte ipsius, et circa se ipsum, id est per indistantiam a se ipso, ita quod objecta seu termini ad quos et circa quos operationes suæ extenduntur et versantur, infra et intra suam immensitatem continentur, et secundum stabilissimum ipsum ex se ipso omnino subsistere, id est Deum ipsum juxta suam quietissimam invariabilitatem, « ex se », id est non ab aliquo alio, esse ac permanere, et secundum id ipsum intransmutabilem et universaliter immutabilem, et hoc superessentialiter, id est super omnem naturam ac ordinem rerum?
Etenim ipse est omnium stationis et ædificationis causalis, id est, Deus est causale principium stationis et fixionis atque profectus « omnium » entium, qui est super omnem ædificationem et stationem, et in se ipso omnia constituit, id est, in sua infinitate cuncta locavit et comprehendit creata, « in se » quoque, tanquam in omnium summo ac ultimo fine, et item in sua potestate ac ditione, et propriorum bonorum statione, immobilia et custodita, id est, omnipotenti quiete possessionis suarum æternalium divitiarum, concessit quibusdam creatis habere « immobilia » et secura dona ab ipso.
Quid autem, supple, designat, et quum iterum theologi et in omnia provenientem et mutabilem dicunt immutabilem, id est, quum Sancti in Scripturis affirmant Deum ad cuncta procedere, et illa ei adscribunt quæ motum et mutationem includunt, ut irasci, furere, pœnitere, placari? Nonne divinitus et hoc intelligendum? id est, utique hoc intelligendum est pie et sobrie, prout congruit Deitati.
Moveri enim ipsum pie arbitrandum, non secundum delationem, id est non per deportationem de loco ad locum, aut alienationem, aut alternationem, id est alterationem aut agitationem, aut conversionem, alicujus in ipsum, vel econtra; aut localem motum, non rectum, non circulariter ferentem, non ex ambobus, id est non secundum aliquam speciem motus localis, nec motu vertiginis; nec etiam motu spirituali, ut subditur: non intelligibilem, non animalem, non naturalem, sicut gravia et levia. Sed in essentiam ducere Deum, id est, per motum Dei significant, quod ipse alia producit ad esse, et ipsum continere omnia, et universaliter omnibus providere, et adesse omnibus omnium immensurabili circumstantia, id est circumitione cunctis hominibus imperscrutabili, et in exsistentia omnia providis processionibus et operationibus proficisci.
Sed et motus Dei immutabilis, divinitus ratione laudare concedendum, id est, permittendum, imo et instigandum est « laudare motus » ipsos invariabilis « Dei, divinitus », id est, prout decet hoc fieri circa Deum, « ratione », id est rationabili ac devota consideratione. Et rectus quidem, inflexibilis intelligendus et irrevocabilis processio operationum, et ex ipso omnium generatio: id est, motus « rectus » in Deo « intelligendus » est esse « processio » seu derivatio omnium rerum « inflexibilis », et in directum quasi linealiter transiens, ex ipso, « irrevocabilis », id est a nullo impedibilis, et ab ipso irrevocabiliter præordinata; « generatio » quoque, id est productio, universorum ab « ipso », juxta illud in Genesi: Istæ sunt generationes cœli et terræ.1
Helicoeides vero, id est obliquus motus, stateralis processio et fertilis status, id est progressio flexuosa et stabilis fecundusque status, secundum quod procedit per multiplicationem individuorum ex se invicem et permanentiam eorumdem quantum ad esse perpetuum in perduratione specifica.
Quod autem secundum cyclum, id est motum orbicularem seu circularem, id ipsum et media et extrema continens, id est, dico divinam identitatem, quæ continet et conservat « media et extrema », id est causas et causata, quæ continent continenda, id est, se invicem ambiunt et ambiuntur, et circumdant et circumdantur, secundum quod habent aliæ translationes:2 nam causæ ambiunt causata, sua virtute hæc conservando, et sic ambiuntur et circumdantur ipsa causata; et in id ipsum ab ipso provenientium conversio, id est, reductio qua primum principium convertit et reducit ad se ea quæ ab ipso procedunt. Hinc in Elementatione theologica, theoremate vicesimo tertio, ait Proclus: Omne procedens ab aliquo et conversum in illud, circularem habet operationem.
Deinde tangitur quomodo Deus significatur isto nomine, æquale.
Si quis autem similiter in Eloquiis ipsam justitiæ divinam nominationem in æquo accipiat, id est, si aliquis significet in Scripturis justitiam Dei nomine æquitatis, dicendum æquum Deum, id est Deum esse justum sive æqualem, non solum ut non partitum et irreprehensibilem, id est, non tantum per hoc quod non est divisus, nec in aliquo reprehensibiliter agens, sed unus et simplex, recteque agens. Unde subjungitur:
Sed etiam ut in omnia et per omnia ex æquitate pervenientem, id est, cunctis ut decet vel justitia exigit, influentem et bona præstantem, et ut per se ipsam æqualitatis substitutorem, id est, æquum et justum dicendum eum etiam ut primam causam institutricem æquitas totius, juxta quam justitiæ causam, æque, id est juste seu condecenter, operatur per se invicem omnium similem capacitatem, et accipientium ex æquitate participationem : id est, æquitas Dei « per se » ipsam instituit et donavit « capacitatem » universorum in genere « similem », quoniam unicuique impressit naturalem capacitatem secundum suam specificam dignitatem ; sic quoque operatus est et donavit « participationem », id est munera participata, recipientium illa a superioribus « ex æquitate », secundum singulorum opportunitatem et æquitatem, id est dispositionem, aptitudinem, seu merita eorumdem, secundum dignitatem in omnia distributum donum, id est, participantium « donum » superioris « distributum » et effusum « in omnia » inferiora secundum dignitatem ipsorum.
Et per omnia æqualitatem, invisibilem, intellectualem, rationalem, sensualem, essentialem, naturalem, voluntariam, excellenter et universaliter in se ipso anticipando, id est, « in se ipso » æternaliter præhabendo et virtualiter ac idealiter includendo omnino omnem « æqualitatem » creatam, spiritualem, « intellectualem, rationalem », sensitivam, « voluntariam », etc., secundum super omnia totius æqualitatis factricem virtutem, id est suam fontalem omnipotentiam, qua causavit, instituit et distinxit universorum æqualitates, æquitates, justitias, dignitates et capacitates.
TRANSLATIO MARSILII FICINI
QUONIAM vero magnum et parvum causæ omnium attribuitur, idem quoque et alterum, simile rursus atque dissimile, status quin etiam atque motus ; age, et hæc divinarum appellationum signa, quotcumque nobis perspicua fuerint, con- P. c. 12. templemur. Deus igitur magnus in sacris Eloquiis celebratur atque in magnitudine, et III. Reg. 11. in aura tenui divinam parvitatem significante.3 Dicitur quoque idem, quando sacræ 12. Scripturæ dicunt, Tu autem idem ipse es ; prædicatur item ut alter, quando a Scripturis sacris multis figuris formisque fingitur. Præterea celebratur ut similis, tanquam similium et similitudinis auctor, rursus ut dissimilis omnibus, quippe quum nullus sit illi similis ; denique ut stans et immobilis atque sedens in æternum, vicissimque mobilis, ut qui per omnia sese conferat : et quotcumque aliæ divinæ appellationes tantumdem valentes a sacris Eloquiis celebrantur.
Deus itaque magnus appellatur juxta propriam ipsius magnitudinem, quæ magnis omnibus participationem sui tribuit, et extrinsecus super omnem magnitudinem se diffundit atque protendit, locum omnem complectitur, omnem numerum superat, omnem transcendit infinitatem. Magnus quoque dicitur per virtutem suam exuberantem atque magnificam, perque ipsius dona velut e fonte manantia, quatenus hæc ab omnibus sumpta per infinitam munerum profusionem, prorsus absque diminutione perdurant, eamdemque servant plenitudinis exuberantiam, neque largitionibus minuuntur, sed magis etiam atque magis exundant. Magnitudo hæc et infinita est, atque quantitate caret et numero ; atque hoc est excessus ipse juxta absolutam superneque se protendentem incomprehensibilis amplitudinis ipsius naturam. — Parvum vero vel tenue in Deo dicitur, quod universam molem atque distantiam supergreditur, quodve nullo impediente per omnia transit. Jam vero quod parvum est, elementalem habet ad omnia rationem: nusquam enim invenies non participatam ideam parvi. Sic igitur penes Deum accipiendum est quod appellatur parvum, tanquam in omnia et per omnia, nullo resistente, pergens atque agens, atque profecto pertingens usque ad divisionem animæ et corporis, compagum quoque et medullarum, discretor intentionum et cogitationum cordis, imo vero discretor omnium:45 non enim est creatura invisibilis in conspectu ejus. Hoc utique parvum sine quantitate et numerali qualitate est, nusquam etiam cohibetur, infinitum interminatumque est, comprehendens omnia, ipsum vero prorsus incomprehensibile.
Dicitur præterea Deus idem, quoniam super essentiæ modum est sempiternus, inconversibilis, in se ipso manens, semper secundum eadem et eodem modo se habens, omnibus eodem modo præsens, ipse secundum se ipsum et in se ipso firmiter et intemerate in pulcherrimis superessentialis identitatis finibus collocatus; immutabilis, casui nusquam obnoxius, indeclinabilis, invariabilis, impermixtus, immaterialis, simplicissimus, nullius indigus; et quoniam augeri minuique non potest; et quoniam est ingenitus: non quasi nondum genitus, vel quasi nondum absolutus, seu quasi ab hoc quidem non genitus, sed ab ævo, sive quasi non sit genitus secundum hoc, sed secundum aliquid aliud, seu quasi nullo modo sit quidquam; sed ingenitum appellatur tanquam super omne quod ingenitum dici potest, et tanquam ingenitum absolute semperque exsistens, et ex se ipso perfectum, idemque exsistens per se ipsum, et ex se ipso uniformiter eademque ratione determinatum; omnibus participare potentibus ipsum idem ex se ipso tradens, et alia connectens aliis, copia identitatis et causa: in se ipso quin etiam contraria eodem modo anticipans per unam unificamque totius identitatis causam eminentem. — Alterum vero Deus dicitur, quoniam Deus providenter omnibus adest, omniaque propter omnium salutem evadit, in omnibus manens, interim in se ipso et in sua identitate firmus per actionem unam indeficientemque consistens, atque se ipsum indeclinabili potestate tradens, ad eos qui in se ipsum conversi sunt, divinitate donandos. Præterea putandum est alteritatem variarum Dei per multiformes visiones figurarum, alia quædam per ea quæ videntur, præter id quod apparet, significare. Profecto, si animam corporali specie vellemus effingere, membraque corporea animæ individuæ adhibere, alia certe ratione cogitaremus in ea partes obductas, quatenus videlicet naturæ ipsius individuæ competit; et caput quidem intellectum, cervicem vero opinionem, tanquam rationalis et irrationalis potentiæ mediam, pectus autem iram, ventrem vero concupiscentiam, crura denique pedesque naturam nominaremus, nominibus partium pro quibusdam virium signis utentes. Simili ratione multoque magis in eo qui omnia supereminet, formarum figurarumque diversitatem piis Deoque dignis mysticisque interpretationibus purgare debemus. Præterea, si velis triplices corporum figuras, ei qui tactum figuramque refugit, Deo accommodare: latitudo quidem divina dicenda est, amplissima per omnia processio Dei; longitudo vero, potestas desuper tota quælibet penetrans; profundum denique, incomprehensibile secretum illud ac prorsus ignotum. Verum ne forte dum variis figuris formisque explicandis insistimus, imprudentes interim incorporeas divinorum appellationes, signorum sensibilium appellationibus confundamus, de his in Theologia significativa jam diximus. Nunc autem divinam alteritatem, non mutationem aliquam identitatis illius inconversibilis suspicemur, sed singularem ipsius multiplicationem, atque uniformes per omnia fecunditatis divinæ processus.
Si quis Deum ita similem dixerit ut idem, tanquam totum per omnia sibi firmiter et individue similem; spernenda non erit ejusmodi in Deo ipsius similis appellatio.
Theologi vero eum qui est super omnia, Deum (qua ratione est ipse) nulli similem esse aiunt, sed divinam largiri similitudinem omnibus ad ipsum conversis divina pro viribus imitatione: ad ipsum, inquam, omni termino rationeque superiorem. Est autem similitudinis divinæ virtus, quæ cuncta producta divinitus convertit ad causam. Hæc igitur dicenda sunt similia Deo, atque ad divinam imaginem similitudinemque expressa. Neque tamen illis similem fas est Deum dicere, quia nec homo quidem est imagini sui similis. Ea sane quæ eodem in ordine congruunt, possunt invicem similia dici, ut similitudo vicissim convertatur utrinque, ut sint invicem ambo similia secundum principalem similis ipsius speciem; ubi vero hoc quidem est causa, illa vero hinc effecta sunt, conversionem nullam admittimus. Deus enim non his solis aut illis proprie ut sint similia donat; sed omnibus similitudinem participantibus causa Deus ipse est ut invicem sint similia: imo et ipse est ipsius per se similitudinis auctor; quodve in quibuslibet simile est, vestigio quodam similitudinis divinæ fit simile, unionemque eorum ipse complet. — Sed quidnam ultra loqui de hoc oportet? Ipsa nempe Theologia Deum esse ipsum dissimilem prædicat, neque ordinem ullum cum ullis habere, ut ab omnibus alterum. Et quod est profecto mirabilius, nihil Deo simile esse ait. Neque sermo hic adversatur similitudini rerum ad Deum jam prædictæ. Eadem enim Deo similia sunt atque dissimilia: similia quidem, quoniam Deum imparticipabilem pro modo suo percipiunt, et illum qui omnem imitationem refugit, pro viribus imitantur; dissimilia rursus, quoniam tanquam inde creata deficiunt, intervallisque infinitis incomparabilibusque inde distant.
Quid autem de statu divino vel sede dicemus? quid ergo? nisi quod Deus in se ipso permanet in sua immobili identitate firmiter et accommodatissime collocatus, et quoniam secundum eadem et circa idem eodemque modo semper agit, nunquam ex se ipso migrans vel quomodocumque motus: atque hæc quidem ratione quadam habet super essentiam. Ipse enim est omnium status et firmitatis auctor, qui super omnem sedem statumque exsistit; atque in ipso consistunt omnia, et inde a bonorum suorum statu incommota servantur. — Quid autem quando rursus hunc ad omnia procedere theologi tradunt, et moveri eum qui est immobilis? Nonne et hoc qua ratione Deo dignum est interpretari decet? Moveri enim Deum pie judicandum est, non per corruptionem, aut aberrationem, aut variationem, aut versionem modumve aliquem; vel localem motum, non rectum, non circularem, non ex utrisque commixtum; non intelligibilem, non animalem, non naturalem: sed quia Deus ad essentiam cuncta perducit et continet, omnibus modis providet omnibus, cunctis adest, comprehendens omnia, ab omnibus interim penitus absolutus, providentissimis per omnia processibus actionibusque cuncta ubique dispensans. Sed et immobilis Dei motus, ut Deum decet, permittendum est celebrare: et rectum quidem motum intelligere decet in Deo indeclinabilem potestatem, processumque actionum nusquam deflexum, omniumque generationem ex eo constanter effectam: obliquum vero vel flexuosum, stabilem inde processum statumque fecundum; circularem denique motum, identitatem ipsam, et quia media atque extrema, quæ continent et quæ continentur, ipse complectitur, et quoniam quæcumque ab ipso processerunt, ad se convertit. — Si quis autem identitatis (in divinis Eloquiis) vel justitiæ divinam appellationem accipiat pro æquali, dicendum est æqualem esse Deum, non modo tanquam individuum et nusquam declinantem, sed quoniam ad omnia atque per omnia æque pergit. Ipsius per se æqualitatis est auctor, per quam Deus æqualiter efficit ut cuncta simili quadam vicissitudine in se commigrent, et quæ participant, æqua conditione participent, pro cujusque videlicet facultate, et æque pro dignitate ad omnia distributio fiat. Denique ipsum æquale Deus dicitur, quoniam omnium æqualitatem, intelligibilem, intellectualem, rationalem, sensualem, essentialem, naturalem, voluntariam, eminenter et unice in se ipso prorsus anticipavit per virtutem omnis æqualitatis effectricem omnibus eminentem.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
TRACTEMUS deinceps quare attribuitur Deo esse magnum aut parvum, eumdem et alterum, similem et dissimilem, stantem et motum, et æqualem. Magnitudo siquidem Deo attribuitur, ut in Psalmo, Magnus Dominus et laudabilis nimis; et parvitas, ut in libro Regum, ubi dicitur apparere in sibilo auræ tenuis: identitas, ut in Psalmo, Tu autem idem ipse es; alteritas, quum variis figuris describitur, ut solis justitiæ, stellæ, leonis, et similium: similitudo, eo quod similia omnia et omnem similitudinem operetur; dissimilitudo, eo quod nihil in creaturis sit ei simile: statio, immobilitas, sessio in sæcula; motus, in eo quod ad omnia procedat sui participatione, ut ibi: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Et sic de aliis nominibus quæ æquipollent istis et attribuuntur Deo in Scripturis.
Magnus ergo dicitur Deus, quia magnitudinem suam omnibus tradit participatione, et est æternaliter magnus; et ejus magnitudo extra et supra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta, continens omnem locum, et supergrediens omnem numerum, transiens omnem infinitatem; et superplenitudo ipsius et magnificentia et fontana dona, in quantum ipse ab omnibus participatur, secundum effusionem omnino sunt non minorata, et habent eamdem superplenitudinem, et non minorantur participationibus, sed potius supereffluunt. Hæc autem magnitudo infinita est, et sine quantitate continua et discreta; et hic est excessus secundum absolutam et superextentam effusionem infinitæ magnitudinis acceptæ. — Parvitas autem, id est subtilitas, Deo attribuitur, quia ipse excedit omne pondus, et sine prohibitione per omnia vadit: sed et parvitas causa est omnium, quia nihil est quod ea non participet aliquo modo. Ita ergo accipienda est in Deo parvitas, ut significetur Deus per omnia sine impedimento vadens et operans, et pertingens usque ad divisionem animæ et corporis, compagumque et medullarum, et intentionum cordis:6 magis autem et inter omnia exsistentia non est aliqua creatura occulta in conspectu ejus. Hæc parvitas caret quantitate tam continua quam discreta, neque valet teneri, et est sine termino et sine definitione, omnium comprehensiva, et ipsa omnibus est incomprehensibilis.
Deo autem attribuitur identitas supersubstantialis, æterna et inconversibilis, in se ipsa manens, semper autem secundum eadem et eodem modo se habens, omnibus eodem modo præsens, et ipsa secundum se ipsam in se ipsa firmiter incontaminate collocata in optimis summitatibus abundantis identitatis; intransmutabilis, in oppositum non valens cadere, fortis, invariabilis, munda, immaterialis, simplicissima, nullius indigens, non augmentabilis, non minorabilis; ingenita, non quasi adhuc generanda vel perficienda, sed simpliciter non aliunde causata, et absolute ingenita, et superexsistens, et semper per se perfecta, et eadem exsistens secundum se ipsam, et a se ipsa uniformiter et intransformabiliter determinata, et eadem ex eodem supersplendens omnibus convenientibus ad participandum ipsa; et est abundantia a variis coordinatis varie communicata, ipsis omnibus tamen causa est identitatis in se ipsam, et contraria eodem modo præhabet secundum unam et singularem totius identitatis excedentem causam. — Alteritas autem Deo attribuitur, quia ipse per provisionem adest omnibus, et est omnia in omnibus propter omnium salvationem, manens tamen in se ipso propria identitate, et ingressibiliter stans secundum unam et incessabilem operationem, et se ipsum donans inflexibili virtute, ad deificationem ad se conversorum. Alteritas autem variarum figurarum quæ secundum multiformes visiones in Scripturis Deo attribuitur, et alia signat quam litteræ forma prætendat.7891011 Sicut si aliquis vellet attribuere animæ compositionem partium vel quasi compositionem, per quam naturæ suæ simplicis proprietatem verbo tenus declararet, longe aliter oporteret intelligere nomina partium animæ, quam partium corporis: verbi gratia, caput animæ mentem, collum opinionem, quæ collocatur inter rationem et irrationabilitatem, pectus autem furorem, ventrem concupiscentiam, crura et pedes, quibus totum corpus innititur, ipsam animæ naturam. Quum ergo per nomina partium corporis, in anima designemus varias esse potentias, multo magis convenit purgare mentem a formis creatis et compositis, in sanctis et mysticis reserationibus et Deo convenientibus, quando in Scripturis attribuitur alteritas formarum et figurarum Deo, qui est super omnia. Quum autem Apostolus attribuit Deo impassibili et infigurabili triplicem corporis dimensionem, scilicet latitudinem, longitudinem, et profunditatem:12 latitudo divina intelligenda est superlatus Dei processus ad omnia; longitudo vero, virtus ejus extenta super omnia; profunditas autem, incomprehensibilitas ejus omnibus exsistentibus occulta et ignota. Sed ut clarius pateat reseratio figurarum et formarum, quando in Scripturis incorporales alteritates et Dei nominationes designantur per signa sensibilia; ideo de talibus latius tractavimus in libro de Symbolica theologia. Nunc autem in divina alteritate nemo suspicetur variationem aliquam suæ superinconversibilis identitatis, sed intelligat unitivam ipsius multiplicem formationem, et multæ divinæ fecunditatis uniformes processus ad omnia.
Si quis autem attribuat Deo similitudinem in eo quod ipse idem secundum omnia sua invisibilia sibi ipsi singulariter et indivisibiliter similis est, id est, in eo quod omnia invisibilia sua similia sunt et conformia, imo vere et summe unum et idem sunt; nos hanc rationem non reprobamus. Theologi autem dicunt Deum, qui est super omnia, nulli esse similem, sed dare similitudinem suam his qui secundum imitationem virtutis, pro posse convertuntur ad ipsum exsistentem super omnem definitionem et rationem. Virtus autem divinæ similitudinis est, quæ omnia ad ipsum tendentia ad primam causam convertit. Talia ergo dicenda sunt Deo esse similia secundum divinam imaginem et assimilationem. Neque enim dicimus Deum sui ipsius esse similem, sicut neque proprie dicitur quod homo sit similis suæ imagini. Siquidem coordinata possunt esse et dici sibi invicem similia, et convertere se ad mutuam similitudinem, et esse utcumque sibi invicem similia secundum speciem procedentem. In causa autem et suis causatis, non recipitur ista conversio. Divina enim similitudo non tantum istis aut illis aut aliquibus personaliter vel præcise conceditur; sed omnibus divinam similitudinem participantibus Deus causa est ut ipsa sint ei similia, et est substantificator ipsius similitudinis, et quidquid est alii simile, hoc est ex quodam vestigio similitudinis divinæ, et ipsa complet ipsorum conjunctionem. — Et quid necesse est hæc omnia prædicta discutere? Ipsa enim Theologia prædicat Deum esse dissimilem omnibus et nulli coordinatum, sicut ab omnibus alterum; et quod inopinabilius videtur, nihil Deo esse simile dicit. Sed hoc non est contrarium ei quod diximus aliqua Deo assimilari. Eadem enim uno modo Deo sunt similia secundum qualemcumque ipsius imitationem, et dissimilia secundum quod ipse causa est et illa sunt causata, et in infinitum et incomparabiliter ab eo differentia.
C Statio autem vel sessio divina, signat quod Deus in se ipso manet singulariter fixus immobili identitate, et supercollocatur, et quod secundum eadem et circa idem et eodem modo operatur: et secundum quod ipse omnino intransmutabilis est ex se ipso, et quod non potest moveri in contrarium, et omnino est immobilis (et hoc totum supersubstantialiter), hac prædicta statione et sessione designatur, quia stans vel sedens in eodem loco uniformiter manet. Deus etiam est causa stationis et sessionis omnium, quæ est super omnem stationem et sessionem; et in ipsa cuncta consistunt ex statione et immota custodia propriorum bonorum. — Quod autem rursus theologi Deum immobilem dicunt ad omnia procedere et moveri, hoc ut Deum decet intelligendum est. Non enim movetur Deus per portationem, aut immutationem, aut alterationem formalem; aut localem motum, rectum vel circularem, aut mixtum ex ambobus; aut per motum intelligibilem, aut animalem, aut naturalem: sed moveri dicitur eo quod omnia ad esse deducat et contineat, et universaliter omnibus omnia provideat, et eo quod adsit omnibus, omnia circumeundo, et ad omnia exsistentia provisivis operationibus procedendo. Motus etiam immobilis Dei, secundum quod Deum decet, sermone laudari permittitur: et attribuitur ei motus rectus, secundum indeclinabilem et inflexibilem processum operationum ejus, et generationem omnium ex ipso; obliquus autem, secundum stabilem processum et generativum omnium; circularis vero, secundum identitatem media et extrema circumdantia et circumdata continentem, et secundum conversionem ad ipsum eorum quæ ab ipso processerunt. — Quum autem in Scripturis Deo vel justitiæ attribuitur æqualitas, intelligendum est Deum dici æqualem vel æquum, non solum sicut simplicem et inflexibilem, sed sicut ad omnia et per omnia æqualiter procedentem, et ipsius per se æqualitatis substantificatorem, secundum quam operatur per omnia similem illorum ad invicem promotionem, et suscipientium æqualem participationem secundum singulorum opportunitatem, et æqualem secundum quod dignum est omnibus distributam donationem. Dicitur etiam Deus æqualis, secundum quod ipse omnem æqualitatem, intelligibilem, et intellectualem, et rationalem, et sensibilem, et substantialem, et naturalem, et voluntariam, in se ipso præaccepit segregative et unitive, secundum virtutem effectivam omnis æqualitatis et super omnia exsistentem.
Footnotes
Chapter 99 of 143