Capitulum 11
DE PACE, ET QUID VULT SIBI HOC : PER SE IPSUM ESSE, QUÆ PER SE IPSAM VITA, QUÆ PER SE IPSAM VIRTUS, ET QUÆ SIC DICTA.
AGE, nunc divinam et archisynagogam pacem laudibus pacificis favorabimus. Ipsa enim est omnium adunatrix, et omnium consensus et connaturalitatis genitrix et operatrix. Proinde et omnia ipsam appetunt partibilem eorum multitudinem convertentem in totam unitatem, et civile universitatis bellum adunantem in æquiformem cohabitationem. Participatione divinæ pacis, primores congregatarum virtutum ipsæ et ad se ipsas et ad se invicem uniuntur, et ad unam omnium pacem principem. Et quæ sibi subjecta uniunt ipsaque ad se ipsa et ad se invicem, et ad unum et perfectum omnium pacis principium et causam : quæ impartibiliter superfirmata totis, velut quibusdam claustris divisorum convenientium omnia terminat et consummat et tutificat; et non sinit separata fundi ad multum et infinitum, inordinata et incollocata et deserta Deo facta, et sua unitate exeuntia, et inter se invicem turbulentissime confusa.
De hac ergo (quæ est divina) pace et silentio, quam sacer Justus ineloquibilem vocat et in omnem cognitam processionem immobilitatem, et ut silet et silentium ducit; et ut in se ipsa et intra se ipsam est, et ad se ipsam totam tota superunitur; et neque in se ipsam intrans et multiplicans se ipsam deserit suam unitatem, sed et provenit in omnia, intus ibi manens per excellentiam omnia superantis unitatis : neque dicere neque intelligere cuidam exsistentium fas est, neque possibile; sed ut ineffabile et id ipsum et incognoscibile in ipsam reponentes tanquam omnium exsistentem summitatem, intellectas ejus et dictas participationes, et hoc, ut possibile viris et nobis a multis optimis relictis, superspeculabimur.
Et primum quidem hoc dicendum, quia per se ipsam pacis et totius et per unumquodque est substantia; et quia omnia ad se invicem contemperat per inconfusam eorum unitatem, per quam inseparabiliter unita et indistanter æque perfecta, secundum propriam singula speciem statuit. Non superobscurata per mixturam ad opposita quidquam obcæcant unitricis diligentiæ et puritatis. Unam igitur quamdam et simplam pacificæ unitatis contemplabimur naturam copulantem omnes sibi et sibimetipsis et invicem, et salvantem omnia in inconfusa omnium continentia, et conspicua, et contemperata. Per quam divini animi intellecti, intellectibus suis uniuntur et intelligentibus, et iterum in incognitum ascendunt super animum collocatorum contactum. Per quam animæ largissimas suas rationes intelligentes, et ad unam intellectualem congregatæ puritatem, progrediuntur propria sibi via et ordine per immaterialem et impartibilem intelligentiam, in unitatem super intellectam unionem. Per quam una et insolubilis omnium complicatio secundum divinam ejus harmoniam substituitur et compaginatur consonantia perfecta, et consensus et congerminatio congregans inconfuse inseparabiliterque confusa. Pervenit enim perfectissimæ pacis universitas in omnia exsistentia, secundum simplicissimum ejus et clarum unificæ virtutis adventum unificans omnia, et conjungens summa per media summis per unam connaturalem conjugata amicitiam; perfrui se donans etiam novissimis universitatis extremitatibus, et omnia cognata faciens unitatibus naturalibus, immutabilibus societatibus, adunationibus, congregationibus, inseparabiliter divina scilicet pace stante, et ab uno omnia ostendente; et per omnia veniens, et propria naturali et immutabili societate veniens. Provenit enim in omnia et tradit omnibus proprie ex se ipsa supermanans magnitudo pacificæ generationis; et manet per excellentiam unitatis tota ad totam, et per totam se ipsam superunitam.
Quomodo autem, dixerit quis, appetunt omnia pacem? multa enim alteritate et discretione gaudent, et nunquam aliquando habentem silere voluerunt. Et si quidem alteritatem et discretionem, qui hoc dicit, ait uniuscujusque exsistentium proprietatem, et quia hanc exsistentium nullum ὅν, quod quidem est, velit aliquando perdere; non fortassis neque nos ad hoc contradicemus, sed hunc pacis appetitum manifestabimus. Omnia enim diligunt ad se ipsa pacificari et uniri, et a se ipsis et a suis immutabilia et incasualia esse. Et est per unumquodque commixta proprietate perfectissima pax custoditiva, pacem donantibus suis providentiis omnia imperturbata et inconfusa ad causata et ad se invicem salvans, et omnia in fortitudine et inflexibili virtute ad suam pacem et tranquillitatem statuens. Deinde mota omnia non silere sed moveri semper eorum motu vult: et hic appetitus est divinæ omnium pacis, omnia in se ipsis incasualia salvantis, et omnium motorum proprietatem et motivam vitam immutabilem et incasualem custodientis, in mota ad se pacificantia et sic sic habentia, agendo quæ sua sunt. Si autem secundum casum pacis alteritatem dicens, confirmat non esse omnibus amabilem pacem: magis quidem nihil exsistentium esse quod ab omni penitus unitate cecidit. Quod enim omnino instabile et multum et incollocatum et infinitum, neque ὅν est neque in exsistentibus. Si autem talis ait, paci et pacis bonis infestos esse contentionibus et furoribus et alienationibus et instabilitatibus gaudentes: et ipsi obscurissimis umbris pacis concupiscentiæ detinentur, ad quas passionibus turbati multum mobilibus, et eas sistere indisciplinate appetentes, et æstimantes plenitudine semper refluentium pacificare se ipsos instructione tenentium voluptatum perturbatos.
Quid si quis dixerit de ipsa secundum Christum paciflua humanitate? secundum quam non discimus adhuc pugnare, neque nobis ipsis, neque invicem, neque angelis; sed et ipsis divinam per virtutem cooperabimur secundum providentiam Jesu omnia in omnibus operantis, et facientis pacem ineffabilem et ex sæculo prædestinatam, et reconciliantis nos sibi ipsi in Spiritu, et per se ipsum et in se ipso Patri. De quibus supereminentibus donis in Theologicis characteribus sufficienter dictum est, attestantium nobis sacra Eloquiorum intelligentia.
Quoniam et aliud me per epistolam interrogabas, quid forsan, quando dico per se ipsum esse, per se ipsam vitam, per se ipsam sapientiam et ad se ipsam; dicebas te dubitare, quomodo Deum aliquando quidem per se ipsam vitam dico, aliquando vero per se ipsam vitæ substitutorem: necessarium æstimavimus, sancte Dei homo, et hac te in nobis dubitatione solvere. Et primum quidem, ut multoties dicta et nunc recipiamus, non est contrarium per se ipsam virtutem aut per se ipsam vitam dicere Deum, et per se ipsam vitæ aut pacis aut virtutis substitutorem. Quædam quidem enim ex exsistentibus, et maxime ex primum exsistentibus, ut causalis omnium exsistentium, dicitur; quædam vero, ut super omnia etiam primo exsistentia superens superessentialiter. Quid autem omnino, inquis, quod per se ipsum esse dictum est, aut per se ipsam vitam, aut quæcumque absolute et principaliter esse et ex Deo primitus substitisse posuimus? Hoc autem quod dicimus, non est pravum, sed rectum, et simplicem declarationem habet. Non enim essentiam quamdam divinam aut angelicam esse dicimus, per se ipsam essendo, essendi quæ sunt omnia causam (solummodo enim essendi omnia quæ sunt, ipsum esse superessentiale, principium et essentiam et causale); neque vitæ parentem aliam deitatem, præter superdivinam omnium quæcumque vivunt et editæ vitæ causam vitam. Neque colligendo dicendum esse principales exsistentium et creatrices essentias et substantias, quas quidam et deos exsistentium et creatores promptos confestim perfecerunt: quos vere et proprie dicendum, neque ipsi formaverunt non exsistentes, neque patres eorum. Sed per se ipsum esse et per se ipsam vitam et per se ipsam deitatem, dicimus principaliter quidem et deiformiter et causaliter unum omnium superprincipale et superessentiale principium et causam;1 particulariter autem editas ex Deo non participante providas virtutes, per se ipsam sanctificationem per se ipsam vivificationem, per se ipsam deificationem: quas exsistentia proprie sibimetipsis participant, et exsistentia et viventia et divina sunt et dicuntur, et alia similiter. Proinde et primarum ipsarum optimus substitutor dicitur esse, deinde totarum earum, deinde particularium ipsarum, deinde totarum ipsarum participantium, deinde particulariter earum participantium. Et quid oportet de his dicere? quando quidam divinorum nostrorum sacrorum magistrorum, et per se ipsam bonitatis et deitatis substitutricem aiunt plusquam optimam et plusquam divinam per se ipsam bonitatem et divinitatem: dicentes esse beneficam et deificam ex Deo procedentem donationem et per se ipsam formam, per se ipsam formificam fusionem, et totam formam, et particularem formam, et universaliter bona, et particulariter bona; et quæcumque alia quæ secundum eumdem dicta sunt et dicentur modum, declarantia providentiam et bonitatem participatas ab exsistentibus, a Deo non participante provenientes copiosa fusione et superscatentes, ut diligens omnium causalis, summitas omnium, et superessentiale et supernaturale, omnino superexcellit ea quæ sunt secundum qualemcumque essentiam et naturam.
Footnotes
-
*participa- liter *essentifi- cationem ↩
Chapter 103 of 143