Skip to the text

Articulus 97

DE PER SE IPSUM ESSE, PER SE IPSAM VITA, PER SE IPSAM SAPIENTIA, ETC.

QUONIAM et aliud me per epistolam interrogabas, quid forsan, quando dico per se ipsum esse, per se ipsam vitam, id est, quomodo intelligo quod « per se ipsum dico esse, per se ipsam vitam », per se ipsam sapientiam et ad se ipsam. Filius enim, qui est substantialiter vita, est per Patrem, id est a Patre; similiter Filius, qui est per se sapientia, id est sapientia æterna absolute et essentialiter dicta, quæ est deitas summa, quam non habet ab aliquo essentialiter alio a se : estque Filius vita et sapientia « ad se » substantialiter. Dicebas te dubitare, quomodo Deum aliquando quidem per se ipsam vitam dico, aliquando vero per se ipsam vitæ substitutorem. Quod consequenter exponit. Necessarium æstimavimus, sancte Dei homo, id est, o Timothee, sancte vir Dei, et hac te in nobis dubitatione solvere, id est, liberare « te » ab « hac dubitatione » quam habuisti « in nobis », id est verbis nostris.

Et primum quidem, ut multoties dicta et nunc recipiamus, id est, primo id hortor ut ea quæ frequenter dixi et scripsi, modo pariter capiamus, non est contrarium per se ipsam virtutem aut per se ipsam vitam dicere Deum, et per se ipsam vitæ aut pacis aut virtutis substitutorem. Quod consequenter declarat. Quædam quidem enim, id est certe quoniam aliqua, ex exsistentibus, et maxime ex primum exsistentibus, ut causalis omnium exsistentium, dicitur, id est, Deus « dicitur quædam » talium, tanquam causa « omnium » talium, et quædam illorum dicuntur de ipso, tanquam de causa ipsorum, ut esse, bonitas, unitas, vita, mens, intellectus ; quædam vero, ut super omnia etiam primo exsistentia superens superessentialiter, id est, aliqua de Deo dicuntur per supereminentiam, ut de eo qui superessentialiter est, et supreme cuncta transcendit.

Quid autem omnino est, inquis, quod per se ipsum esse dictum est, id est, « quid » significat « quod » Deus dicitur hoc aut illud « esse per se ipsum », aut per se ipsam vitam, aut quæcumque absolute et principaliter esse et ex Deo primitus substitisse posuimus, id est, seu alia quævis quæ diximus « ex Deo » originaliter fuisse seu « substitisse », vel Deum ea substituisse, quæ « absolute et principaliter » dicuntur « esse » in genere suo, et fluxisse a Deo ?

Hoc autem quod dicimus, non est parvum, id est, responsio ista « non est » quid « parvum »; nec est curva aut prava, ut aliæ habent translationes; sed rectum, id est verum, et simplicem declarationem habet, id est explanationem sinceram, non fictam aut simulatam.

Non enim essentiam quamdam divinam aut angelicam esse dicimus, per se ipsam essendo, essendi quæ sunt omnia causam : id est, non ponimus essentiam aliquam separatam per se subsistentem, dicendo quod aliquid sit causa per se exsistendi omnibus id quod sunt, ita quod sint plures tales essentiæ separatæ aut per se subsistentes ideæ, quarum unaquæque sit quidam deus, et causa exemplaris communis omnium ordinis aut ambitus sui: imo ponimus unum solum esse separatum subsistens, universorum causale principium. Unde subjungitur: solummodo enim essendi omnia quæ sunt, ipsum esse superessentiale, principium et essentiam et causale, id est, « ipsum » unicum « esse » primum et incausatum, quod est super omnem naturam, dicimus esse « causale, et » exemplare principium » universorum, « et » esse « essentiam », id est causam essentiæ eorumdem, non ejusdem ordinis aut naturæ, sed superexaltatam.

Neque vitæ parentem aliam deitatem, id est, patrem, causam seu fontem « vitæ », hoc est per se vitam, non dicimus esse « aliam deitatem », præter superdivinam omnium quæcumque vivunt, id est præter vitam primam « superdivinam », quæ est causa cunctis viventibus quod sunt et vivunt, et editæ vitæ causam vitam, id est, « vitam » illam dicimus « causam » omnis « vitæ » particularis causatæ.

Neque colligendo dicendum, id est, breviter ac summatim præstringendo non est dicendum, esse principales exsistentium creatores promptos confestim causatrices essentias, substantias quas quidam deos exsistentium perfecerunt: id est, causas « principales » et universales, ubique et semper præsentes, et « creatores » particularium rerum, qui sint essentiæ causatrices et causæ omnino extrinsecæ præter et citra primam causam: quæ sunt substantiæ eminentes, « quas quidam perfecerunt », id est, sua opinione esse dixerunt ac confinxerunt esse « deos exsistentium » particularium rerum; quos vere et proprie dicendo, neque ipsi formaverunt non exsistentes, id est, « quos » deos seu universales causas, nec isti false opinantes « formaverunt », id est fecerunt, quia tales dii et causæ non sunt in veritate, neque patres eorum, id est, magistri seu parentes ita errantium fecerunt, noverunt aut formaverunt hujusmodi deos.

A Sed per se ipsum esse et per se ipsam vitam et per se ipsam deitatem, dicimus principaliter quidem et deiformiter et causaliter unum omnium superprincipale et superessentiale principium et causam: id est, affirmamus quod unum et idem sit effectivum universorum principium et causa omnium exemplaris atque finalis, quod est esse per se ipsum, non aliunde factum nec participatum, et quod eodem sensu est per se vita, per se deitas, per se intellectus, per se sapientia, per se summa et prima virtus, etc.

Particulariter autem editas ex Deo non participante providas virtutes, id est, « virtutes » particulares et participatas dicimus esse « ex Deo » nil « participante » ab aliquo, nec suscipiente ab alio virtutes providentiales, utputa per se ipsam sanctificationem, per se ipsam vivificationem, per se ipsam deificationem, id est primam et fontalem vim significativam, primam et imparticipatam vim seu actionem vivificativam, ac deificationem hujusmodi. Hæc enim habet in se, et ex se, et per se. Quas exsistentia proprie sibimetipsis participant, id est, causæ creatæ superiores provisivæ aliorum « participant » istas provisivas virtutes, per quas gubernativæ et provisivæ sunt subditorum, a summo illo principio, non ab ideis separatis, ut aliqui posuerunt; participant autem eas « proprie sibimetipsis », quælibet scilicet secundum suam proportionem, gradum, possibilitatem et ordinem; et exsistentia et viventia et divina sunt et dicuntur, id est, per participationem bonitatum et virtutum illarum, habent esse et vivere, et suo modo « divina » censentur, et alia similiter, id est, cuncta quoque inferiora ab illo summo fluxerunt principio.

Proinde et primarum ipsarum optimus substitutor dicitur esse, id est, Deus unus et summus, est « optimus » institutor et conditor superiorum illarum causarum, ut sint angeli, spiritus et causæ cœlestes; deinde totarum earum, deinde particularium ipsarum, id est causarum secundarum1

C

D illis posteriorum; deinde totarum ipsarum participantium, id est, Deus etiam causa est omnium participationum illarum, seu participatarum bonitatum simplicium et abstracte significatarum, quoniam causa est ipsius esse, vivere, intelligere, etc., deinde particulariter earum participantium, id est, infimorum quoque qui particularius et obscurius bonitates a Deo recipiunt.

Et quid oportet de his dicere, id est, quid necesse est de his plura inducere? quando quidam divinorum nostrorum sacrorum magistrorum, id est quum aliqui ex nostris magistris præcipui ac divini, et per se ipsam bonitatis et deitatis substitutricem aiunt plusquam optimam et plusquam divinam per se ipsam bonitatem et divinitatem: id est, « bonitatem » primam, fontalem, imparticipatam, quæ est supra genus et ordinem, et « plusquam » optima et divina, prout nos optimum ac superdivinum capere possumus, asserunt « substitutricem bonitatis et deitatis per se », hoc est bonitatis et deitatis participatæ, vel abstracte universaliterque acceptæ: quæ tamen improprie dicitur per se ipsam bonitas ac deitas.

Dicentes esse beneficam et deificam ex Deo procedentem donationem et per se ipsam formam, id est bonitatem participatam et deificationem a Deo creaturis communicatam, quæ formaliter dicitur per se bona, seu bonitas, non efficienter. Estque forma quam etiam dicunt per se ipsam formificam fusionem, id est bonitatem a Deo effusam, formativam illorum quibus communicatur, et totam formam, secundum quod per se abstracte accipitur, et particularem formam, prout ab isto aut illo participatur, et universaliter bona, et particulariter bona.

Et quæcumque alia quæ secundum eumdem dicta sunt et dicentur modum, id est dona simplicia et eminentia, generaliter et abstracte considerata, a Deo procedentia, declarantia providentiam et bonitatem participatas ab exsistentibus, a Deo non participante provenientes, id est, clara monstrantia « providentiam et bonitatem » communicatas superioribus causis a Deo, copiosa fusione, id est liberali donatione, et superscatentes, id est, supermanantes et copiose incidentes his quibus communicantur, quibus Deus proprietates et virtutes suas provisivas, causales, divinas communicat et infundit; ut diligens omnium causalis, summitas omnium, et superessentiale et supernaturale, omnino superexcellit ea quæ sunt secundum qualemcumque essentiam et naturam: id est, Deus universorum provisor sollicitus, omnium causativus, vertex cunctorum altissimus, et superessentiale principium supernaturaleque ens entium, incomparabiliter et penitus infinite transcendit omnia « quæ sunt secundum qualemcumque essentiam et naturam » id est, cujuscumque sint generis aut speciei vel ordinis.

Ex quibus patet solutio quæstionis S. Timothei: quæ rationabilis fuit, nec ista solutio difficultatem illius videtur plene auferre.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

AGE, jam divinam conciliationisque principem pacem pacificis laudibus prosequamur. Hæc enim est quæ omnia unit, cunctorumque concordiam conspirationemque gignit et efficit. Quamobrem hanc appetunt omnia: quippe quum hæc partibilem horum multitudinem ad totam convertat unitatem, et intestinum universi bellum fædere concordi devinciat. Præterea divinæ pacis participatione, conciliantium potestatum antiquiores tum ipsæ singulæ ad se ipsas et invicem ad unamque universorum principem pacem conveniunt, tum etiam quæ sibi subjecta sunt ita congregant, ut et ad se ipsa et invicem et ad unum perfectum universalis omnium pacis conveniant auctorem. Qui sane universis individue præsidens, veluti claustris quibusdam divisa nectentibus, omnia definit et determinat atque communit; neque sinit divisa ad infinitum interminatumque diffundi, alioqui ordine firmitateque caritura, et tanquam Deo destituta unitatem propriam amissura, et invicem omnibus mixturæ modis penitus confundenda.

De ipsa igitur (quidquid tandem illa est) divina pace et quiete, quam sanctus Justus silentium vocat et secundum cogitabilem processum quemlibet immobilitatem, quo pacto quiescat et quasi silentium agat, et quomodo in se ipsa et intra se ipsam sit, et tota ad se totam eminenti ratione jungatur; ac neque dum se ipsam ingreditur seque multiplicat, suam relinquit unionem, sed et procedit ad omnia, intus tota manens, propter excessum unionis omnia superantis: neque dicere neque cogitare alicui existentium fas est aut possibile. Sed id quidem tanquam ineffabile ac prorsus ignotum, ipsimet tribuentes omnia transcendenti, nos interim intelligibiles ipsius explicabilesque participationes, idque ut viris possibile est, et ut possibile nobis, qui multis bonis viris inferiores sumus, consideremus.

Primo quidem dicendum, quod pax divina ipsius per se pacis et universæ particularisve pacis est auctor, et omnia contemperat invicem et commiscet unione quadam eorum invicem non confusa: per quam absque divisione distantiaque conjuncta simul, tamen integra in sua quæque specie permanent, per contrariorum admixtionem minime conturbata, neque quidquam obtundentia exactæ summæ illius sinceritatis omnia invicem unientis. Unam igitur quamdam simplicemque naturam unionis pacificæ contemplemur, cuncta sibi ipsi et sibi ipsis et invicem copulantem, et interim conservantem in complexu omnium inconfuso contemperata pariter et immixta. Per divinam pacem intellectus divini, sui ipsorum intelligentiis uniti, rebus quoque intellectis se conjungunt, rursusque ad incognitum scandunt eorum quæ super mentem sunt, contactum. Per divinam pacem animæ multiformes rationes suas cogentes ad unamque puritatem intellectualem congregantes, procedunt proprio sibi modo, via et ordine, per immaterialem impartibilemque intelligentiam, ad superiorem intelligentia unionem. Per divinam pacem unus indissolubilisque contextus omnium juxta divinam harmoniam suam exsistit, concentuque harmonico et integra consonantia consensioneque et cognatione mutua coaptatur, dum et sine confusione colligitur, et absque divisione procul dubio continetur. Perfectæ pacis integritas secundum simplicissimam sinceramque virtutis unificæ præsentiam omnia penetrat, uniens atque connectens per media cum extremis extrema per unam cognatam amicitiam conjugata; atque ultimis quoque universi determinationibus ut se fruantur indulgens, omniaque unitatibus, identitatibus, unionibus, congregationibus, cognata prorsus efficiens: dum videlicet divina pax nulli divisioni perstat obnoxia, et in uno omnia indicat, atque per omnia procedens, nusquam a propria identitate discedit. Pergit enim per omnia, singulaque pro suo quoque modo sui muneris participia reddit, et copia quidem pacificæ fecunditatis exuberat, et permanet interim per unitatis excessum tota ad totam ac per se totam sibimet excellenter unita.

Interrogabit forte quispiam, quonam pacto pacem cuncta desiderent, quum multa alteritate discretioneque gaudeant, neque sponte quiescere velint. Atqui si alteritatem discretionemque, qui sic objicit, suam cujusque rei proprietatem dicit, quodve hanc nullum eorum quæ sunt, id ipsum quod est exsistens, unquam perire velit; ne nos quidem id refragabimur, sed id quoque esse pacis desiderium confirmabimus: quippe quum omnia cupiant secum ipsis pacem unionemque habere, atque in eo habitu permanere ut a se ipsis atque suis dimoveri decidereque non possint. Jam vero pax illa perfecta suam cujusque meram custodit proprietatem, pacificis providentiis suis omnia scorsum a seditione confusioneque tam ad se ipsam quam ad alia servans, cunctaque stabili et nusquam declinante potentia ad ipsorum pacem immobilitatemque stabiliens. Quod si quæcumque moventur, non quiescere quidem, sed suo semper motu moveri cupiunt, rursus divinæ omnium pacis desiderium est: quæ quidem omnia in se ipsis servat ne forte labantur, et omnium quæcumque moventur proprietatem motricemque vitam, ne a se ipsa dimoveatur decidatve, custodit, quatenus quæ moventur secum ipsis pacem servantia eodemque se modo semper habentia, quæ sui sunt muneris peragunt. At vero si alteritatem illam quispiam ruinam ab omni pace prorsus accipiat, affirmetque pacem non esse cunctis optabilem: potissimum hoc asserimus, nihil usquam esse quod ab omni prorsus unione ceciderit. Quod enim penitus instabile infinitumque et nulla sede firmum, indefinitum fingitur, neque ipsum quidem per se quidquam est, nec exsistit in aliquo. Si quis autem objiciat illos paci pacisque bonis adversari, qui litibus et furoribus mutationibusque et instabilitatibus delectantur: respondendum, hos quoque exilibus quibusdam pacifici desiderii imaginibus occupari, dum affectibus multifariam agitantibus perturbantur, quos imperite sedare desiderant, sperantque se habituros pacem expletione jugiter affluentium, perturbantur vero semper, siquidem voluptates a quibus occupati sunt, minime consequuntur.

Quid autem de Christi clementia pacem profundente dicemus? per quam discimus non ultra pugnare, neque nobiscum, neque invicem, neque cum angelis; sed una cum ipsis potius divina pro viribus operamur, juxta Jesu providentiam: qui omnia in omnibus operatur, pacemque conficit ineffabilem ab ævo prædestinatam, nosque sibi in Spiritu reconciliat, ac per se et in se ipso Patri quoque conciliat. De quibus sane mirabilibus donis in Theologicis informationibus satis a nobis est dictum, sacrorum Eloquiorum inspiratione nobis testificante.

Sed quoniam alias quoque me per epistolam interrogasti quidnam esse dicerem ipsum per se esse, ipsam per se vitam, ipsam per se sapientiam; dixistique te multum moveri, quod aliquando Deum dixerim ipsam vitam, aliquando vitæ ipsius auctorem: operæ pretium existimavi, sancte vir Dei, ab hac quoque de nobis concepta dubitatione te solvere. Ac primum quidem, ut quæ sæpe jam diximus nunc etiam repetamus, non est inter se contrarium, dicere Deum ipsam per se virtutem aut ipsam vitam, atque eumdem appellare ipsius vitæ vel pacis vel virtutis procreatorem. Illa quidem, ratione ex his quæ sunt, præcipue vero ex illis quæ primo sunt, tanquam omnium causa nominatur; hæc autem, ut super omnia etiam quæ primo sunt, modo quodam super essentiam eminens. Quæris inter hæc, quid appellem ipsum per se esse, aut ipsam vitam, vel alia quotcumque absolute ac principaliter esse et ex Deo primum exsistere ponimus. Id vero non est obliquum, sed rectum, simplicemque interpretationem habet. Non enim substantiam quamdam divinam vel angelicam esse volumus ipsum esse, velut causam ut sint quæ sunt omnia. Solum namque ut sint quæcumque sunt, itemque ut sit hoc ipsum per se esse, principium est essentiaque et causa illud quod essentiam supereminet. Neque rursus deitatem aliam viventium omnium vivificam asserimus, præter vitam illam plusquam divinam, quæ et viventium omnium et ipsius vitæ sit auctor. Atque ut summatim dicam, non esse putemus principales illas et conditrices eorum quæ sunt, essentias atque substantias, quas nonnulli rerum deos atque conditores sibi pro arbitrio fingentes prædicare non dubitaverunt: quos, ut vere proprieque dixerim, neque ipsi noverunt (quippe qui non sunt), neque patres eorum. Sed ipsum esse et ipsam vitam ipsamque deitatem, asserimus principaliter quidem et divine et secundum causam, unum illud principium causamque omnium super omnem principii et essentiæ rationem; participaliter autem, virtutes illas provisorias ex Deo imparticipabili procedentes, ipsam, inquam, ipsius essentiæ, vitæ, divinitatis traditionem: quarum dum omnia pro suo quæque modo participia sunt, nimirum et entia et viventia et divina sunt atque dicuntur, ceteraque similiter. Quamobrem Deus ipse bonus ipsorum quoque primorum auctor prædicatur, deinde ipsorum universorum, subinde ipsorum particularium, post hæc eorum quæ universaliter illa participant, postremo illorum etiam quæ particulari quadam conditione participant. Quid autem de his plura dicere me oportet? quandoquidem nonnulli ex divinis præceptoribus nostris, ipsius quoque per se bonitatis deitatisque auctorem Deum [vocant], qui supra bonitatem deitatemque exsistit, dicentes bonitatem ipsam atque deitatem esse beneficum deificumque donum ex Deo profectum. Ipsam quoque pulchritudinem appellant effusionem pulchritudinis effectricem: quæ quidem et pulchritudinem ipsam efficiat et universalem pulchritudinem particularemque, universaliter quoque pulchra et pulchra particulariter, et quæcumque alia eodem modo dicta sunt atque dicentur, declarantia videlicet providentias atque bonitates rebus participatas, ex imparticipabili Deo abundanti profusione procedentes ac largiter emanantes: ut qui est omnium causa, exactissima ratione sit super omnia; et quod super essentiam exstat atque naturam, quæcumque in aliqua essentiarum sunt penitus antecellat.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

DEINDE laudanda est pax divina pacificis laudibus, quæ est princeps congregationis. Ipsa est enim et unitiva omnium, et generativa consensus et connaturalitatis universorum. Unde et omnia eam desiderant convertentem divisibilem ipsorum multitudinem ad universalem unitatem, et unientem naturale bellum omnis rei sive universitatis ad conformem cohabitationem. Hujus pacis participatione, illæ virtutes quæ sunt inter congregativas angelicæ virtutis digniores, et ipsæ ad se ipsas et ad alias invicem uniuntur, et subjectas sibi virtutes uniunt ad unum et perfectum pacis omnium principium et causam: quæ simpliciter superveniens omnibus, omnia definit et terminat et firmat quasi quibusdam vectibus conclusivis divisorum; et non sinit divisiva effundi ad interminationem et infinitatem; inordinata et non collocata et deserta, a Deo quidem bene facta, sed a propria unitione exeuntia, in se invicem facit omnium harmonia conjungi.

Hanc divinam pacem et silentium S. Justus (de quo in Actibus) vocat ineffabilitatem et immobilitatem ad omnem cognitum processum. Scripta hujus apud nos non exstant. Quomodo autem Deus quiescit et silentium agit; quomodo etiam in se ipso et intra se ipsum est, et ad se ipsum totum totus superunitus est, et ad se ipsum ingrediens, multipliciter se exsistentibus communicans, non derelinquit sui ipsius unitionem, sed procedit ad omnia, intus manens, per excessum unitionis omnia superantis: neque fas neque possibile est alicui exsistentium dicere aut cogitare; sed hoc habetur ineffabile et ignotum in ipso, tanquam exsistente super omnes intelligibiles et dictas ipsius participationes, quibus solis ab exsistentibus cognoscitur. Et hanc ejus cognitionem inspiciemus prout possibile est viris, imo nobis, qui a multorum virorum sapientia deficimus.

Primo quidem dicimus, quod Deus ipsam per se pacem, tam universalem quam particularem, facit subsistere, et facit omnia ad se invicem concreta secundum inconfusam ipsorum unitionem, secundum quam omnia indivisibiliter et indistanter unita, singula tamen pura secundum propriam speciem subsistunt, non obfuscata per concretionem ad sibi opposita, neque habentia diligentem unitionem aut simplificationem cum oppositis.2 Unam igitur quamdam et simplicem pacificæ unitionis contemplemur naturam, universa unientem sibi ipsi, et singula sibi ipsis, et omnia sibi invicem, et salvantem omnia in continentia omnium inconfusa et immixta et concreta. Propter quam divinæ mentes unitæ propriis intellectibus, uniuntur et aliis unitis, et sursum ascendunt ad ignotam communionem collocatorum super mentem. Propter hanc etiam animæ unientes rationes suas largissime dispersas, et congregantes eas ad unam intellectualem puritatem, per immaterialem et simplicem intellectum perveniunt via et ordine juxta suam conditionem, ad eam etiam unitionem quæ est super intellectum. Propter quam etiam unitionem pacificam subsistit una et indissolubilis omnium complexio secundum divinam sui ipsius harmoniam, et concordatur perfecta consonantia et consensu et connaturalitate, et est congregata inconfuse et contenta indivisibiliter. Perfecta enim universitatis pax transit ad omnia exsistentia, secundum simplicissimam ipsius et immixtam unificæ virtutis præsentiam uniens omnia, et conjungens extrema extremis per media secundum unam connaturalem et conjunctam amicitiam; et extendens munera sua usque ad extremas creaturas, omnia consentientia facit unitatibus, identitatibus et congregationibus, pace divina indivisibiliter stante, et in uno omnia monstrante, et per omnia proficiente, et a propria identitate non recedente. Procedit enim ad omnia, et tradit se ipsam omnibus juxta singulorum proprietatem, et supermanat omnibus abundantia pacificæ fecunditatis, et manet in se propter excessum unitionis tota ad se totam et secundum se ipsam totam superunita.

Objicitur autem: Quomodo dicis omnia desiderare pacem? multa enim gaudent alteritate et divisione, et nunquam vellent sponte quiescere.3 Solutio: Alteritas vel discretio dici potest cujuslibet rei proprietas, et secundum hoc concedimus quod nulla res velit eam aliquando amittere: et hoc ipsum pertinet ad desiderium pacis. Omnia enim appetunt ad se invicem pacem habere et uniri, et tam sua propria quam quæ sunt suorum, esse immobilia et non valentia deficere. Perfecta autem pax est servativa puræ proprietatis singulorum, per providentias ipsius pacem donantes salvans omnia ut sint non bellantia et inconfusa, tam singula ad se ipsa quam omnia ad invicem, et omnia stabili et inflexibili virtute statuens ad sui ipsorum pacem et immobilitatem. Et si omnia mota non quiescere sed moveri semper motu suo appetunt, hoc ipsum pertinet ad desiderium divinæ pacis omnium, salvantis omnia in eo quod non valeant cadere a se ipsis, et custodientis immobilem et non valentem deficere omnium motorum proprietatem et vitam motivam, in eo quod mota et ad se ipsa pacem habentia et eodem modo habentia, operantur ea quæ sibi sunt naturalia. Si autem dicatur alteritas esse casus a pace, et conetur aliquis probare quod non appetunt omnia pacem, quia multa appetunt talem alteritatem: respondemus quod nihil est exsistentium quod ab omni unitione perfecte ceciderit. Quod enim omnino est instabile et interminatum et incollocabile et indefinitum, non exsistens est neque in exsistentibus. Si quis autem dicat illos inimicari paci et bonis pacis, qui litibus et furoribus et variationibus et instabilitatibus gaudent: respondemus quod etiam tales afficiuntur quibusdam obscuris imaginibus pacifici desiderii, eo quod ipsi a passionibus propriæ concupiscentiæ multum impugnati, et illas sedare desiderantes, sed stulte, arbitrantur se pacem habere apud semetipsos per adimpletionem desideriorum suorum semper fluentium, eo quod perturbantur non consequendo delectationes quas appetunt.

Magnifice autem laudanda est pax quam divina benignitas effudit per Dominum Jesum: per quem non solum consopita est discordia hominis ad se ipsum, et hominis ad alium hominem, et hominis ad angelos, sed ut nos simul cum angelis secundum nostram possibilitatem divina operemur secundum providentiam Jesu omnia in omnibus cooperantis, et facientis pacem ineffabilem a sæculo prædefinitam, et reconciliantis nos sibi ipsi in Spiritu, et per ipsum et in ipso Patri. De quibus supernaturalibus donis in libro de Divinis characteribus sufficienter dictum est, accedente Scripturarum attestatione.

Quoniam autem alias me per epistolam interrogasti quomodo intelligam, per se esse, per se vitam, per se sapientiam; et te super hoc dubitasse dixisti, quomodo aliquando dicam Deum esse per se vitam, aliquando autem per se vitæ substantificatorem: dignum duxi nunc te ab hac dubitatione absolvere. Et ne sæpe dicta nunc iterem, non sunt contra-ria, Deum esse per se vitam, et ipsum esse per se vitæ et per se pacis et per se virtutis sub-stantificatorem. Dicitur enim per se vitæ, etc., sicut causa exsistendi omnibus exsistentibus, et maxime primo exsistentibus sanctificator*; aut per se vita, etc., sicut super omnia, et etiam super ea quæ prius sunt, superexsistens su-persubstantialiter. Quæris autem, quid omni-no diximus per se esse, aut per se vitam, aut quæcumque hujusmodi quæ absolute et prin-cipaliter ponimus in Deo subsistere. Dicimus autem quod hoc a veritate non deviat, sed habet simplicis veritatis manifestationem. Non enim aliquam dicimus substantiam, vel di-vinam, juxta idololatriæ errorem, vel angeli-cam, per se esse, quod sit causa essentiæ omnium, et ipsum esse substantiale, et prin-cipium rerum, et substantiæ causa. Neque dicimus aliam esse divinitatem generativam vitæ, præter superdeam vitam omnium vi-ventium et causam ipsius per se vitæ. Et ut compendiose dicamus, non dicimus aliquas substantias aut personas esse principales ex-sistentium et creativas, quas idololatræ dixe-runt esse, deos exsistentium et creatores per se facientes: quos vere et proprie non exsi-stentes nec ipsi sciverunt neque patres eorum. Sed dicimus unum omnium superprincipale et supersubstantiale principium et causam omnium divine et causaliter per se esse, et per se vitam, et per se deitatem. Et dicimus ipsam tamen esse per se substantificantem, per se vivificantem provisivas virtutes parti-cipaliter datas, et per se deificantem deifica-tos ex Deo, qui secundum suum supersimplex esse est imparticipabilis. Istis autem virtuti-bus exsistentia omnia juxta singulorum pro-prietatem participant, et ex hac participatione sunt et dicuntur et vivificantia et exsistentia et divina, et cetera hujusmodi. Propter quod divina bonitas primo dicitur ese substantificatrix suorum invisibilium quasi radiorum su-perunitæ bonitatis, ut sunt per se esse, per se vita, etc.; secundo, primitivarum naturarum, quæ his omnibus perfectissime omnium cre-aturarum participant, ut est natura rationa-lis; postea, particularium ipsius naturæ, ut angelorum et hominum, et graduum et or-dinum sive angelicorum sive humanorum; postea, inferiorum creaturarum, quæ dictis Dei donis non integre atque omnibus parti-cipant, sed particulariter: ut inanimata, quæ tantum sunt, neque vivunt; vel animata, quæ sunt, vivunt et sentiunt, etc. Dignum est etiam recitare super his sententiam quorumdam san-ctorum magistrorum nostrorum (inter quos specialiter intelligitur designari S. Hierotheus cum aliis Apostolorum discipulis), qui dixe-runt superbonam per se bonitatem et super-deam per se deitatem, esse substantificatricem per se bonitatis et per se deitatis, dicentes etiam bonificationem et deificationem esse donum ex Deo proveniens. Et idem dicunt de per se pulchritudine secundum quod est in Deo per se pulchrifica effusio, secundum quam divina invisibilia creaturæ se infundunt et communicant: quibus tamen quasi profun-dius est in Deo omnium invisibilium suorum superunita et imparticipabilis simplicitas, se-cundum quam neque essentia, neque ratione ideali, nec aliquo modo cogitabili vel intelle-ctuali, distinguitur essentia a vita, vel sapien-tia, vel bonitate, etc. Et ex eodem etiam dono dicunt esse totales et particulares pulchritu-dinis influxiones quæ conferuntur cœlitus an-gelis et hominibus et inferioribus creaturis, et ipsa et pulchra, et vitam et viventia, et sapien-tiam et sapientia, et ita de aliis quibuscumque providentiis et bonitatibus participatis ab exsi-stentibus, et procedentibus ex Deo (qui secun-dum se est imparticipabilis) copiosa effusione, et etiam supermanantibus; et quod omnino omnium causa sit super omnia, et supersub-stantialitas et supernaturalitas omnino exce-dens exsistentia secundum quamcumque sub-stantiam et naturam.*

Footnotes

  1. * et creatrices essentias et substantias, quas quidam et deos exsistentium et creatores promptos confestim perfecerunt; * dicendum ↩

  2. Act. i, 23. ↩

  3. * volumit ↩

Chapter 109 of 143