Quæstio 1
PRimo ergo hic quæritur, Utrum Pater potuit et voluit Filium generare. Hoc est: an potentia ac voluntas generandi Filium, seu Filii generativa, sit in Patre; an etiam in Filio sit generativa potentia; et utrum ista potentia sit aliquid, vel solum ad aliquid.
Quod autem Pater non voluit generare, videtur ex eo quod determinatum est præcedenti distinctione, quod Filius non procedit nec genitus est voluntate aut necessitate proprie et indistincte, id est sine distinctione loquendo, sed natura et intellectu. — Secundo, quia si Pater voluit generare, voluntas se habuit antecedenter ad generationem: cujus oppositum est determinative expressum. — Tertio, arguitur argumento Magistri in textu: Si Pater potuit et voluit generare Filium, ergo potuit et voluit aliquid quod Filius nec potuit nec voluit. Nempe si Filius potest aut potuit generare, possent esse plures filii in divinis, et plures personæ quam tres: cujus contrarium supra ostensum est. Sicque videtur potentia generativa non esse in Filio: ergo non est Patri æqualis in potestate, præsertim quum Filium Deum generare, sit majoris potentiæ quam mundum creare. Sed quum Filius sit Patri æqualis in potentia, videtur potentia generativa esse in Filio. Imo quum Patris et Filii sit una eademque potentia, sicut et una essentia, sequitur quod potentia generativa Filio insit. Nec aliter videtur posse verificari quod (ut in littera tangitur) Augustinus fatetur: Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, quoniam Pater genuit creatorem, non Filius: neque enim non potuit, sed non oportuit. Et cur non oportuit, subdit: Immoderata enim esset divina generatio. Præterea dictum est, quod divina essentia seu natura sit generationis principium: sed divina essentia est in Filio.
Ad primam partem quæstionis istius, videlicet, an potentia ad generandum insit Patri, Thomas respondet: In creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem, et hoc producitur in similitudinem naturæ ipsius producentis: sicut homo generat hominem. Producitur etiam aliquid per potentiam rationalem, et hoc producitur in similitudinem producentis quantum ad speciem seu similitudinem apprehensam in mente, quum omne agens agat sibi simile aliquo modo: quemadmodum domus producitur ab artifice, et recipit similitudinem speciei quam artifex habet in mente. Secundum primum horum modorum Filius Dei procedit a Patre, a quo eamdem numero naturam accipit generatione æterna. Idcirco in Patre est potentia naturalis ad generandum, similis potentiæ naturali naturaliter producenti. Creaturæ vero procedunt secundo modo a Deo, in similitudinem ideæ. Hinc potentia operandi in creaturis, est sicut potentia rationalis in Deo, et secundum istam potentiam attenditur omnipotentia Dei. Persona namque divina, quæ procedit per potentiam quasi naturalem, non est aliquid connumeratum omnibus. Ideo potentia generandi non continetur sub omnipotentia sicut creandi potentia, prout plenius exprimitur infra distinctione vicesima.
Si autem his objiciatur, quod quidquid exit ab aliqua potentia, prius est in potentia quam in actu; sed generatio Filii non est talis, quum sit æternalis: ergo non exit a potentia aliqua. Insuper, quod per se est naturæ, non exit ab ea mediante quacumque potentia, sicut anima nullo mediante dat corpori esse: imo omnis natura exit in propriam operationem sine aliquo mediante. Sed generatio est per se opus naturæ: non ergo est opus potentiæ, nec a natura progreditur potentia mediante. — Et respondendum ad primum, quod illud est aliquo modo verum, quando actus realiter differt a potentia de qua exit: tunc enim oportet quod prius sit in potentia quam in actu, vel tempore vel natura. In Deo autem sunt realiter idem, essentia, potentia, operatio. Vel dicendum, quod in divinis personis est tantum ordo naturæ, quo secundum Augustinum, aliquis est ex alio, et non posterior illo. Ad secundum dicendum, quod essentia seu natura comparatur ad duo, videlicet ad habentem, et ad id cujus natura est principium. Itaque inter essentiam et habentem ipsam essentiam, non cadit potentia media quantum ad primum actum essentiæ, qui est esse: essentia enim dat esse habenti. Egreditur quoque ab essentia alius actus, qui est actus habentis essentiam tanquam agentis, et est essentiæ sicut principii agendi: et iste vocatur actus secundus et operatio. Et inter essentiam et talem actum, est virtus seu potentia media, differens ab utroque realiter in creaturis, in Deo autem ratione dumtaxat: talisque actus est generare. Idcirco secundum modum intelligendi, natura non est principium ejus nisi mediante potentia. Et hæc divina potentia non est passiva, nec proprie activa naturalis, sed superactiva: cujus actio non est per modum motus, sed operationis, quæ ut dicitur decimo Ethicorum, differt a motu sicut perfectum ab imperfecto, unde nec requirit materiam in quam agat. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quadragesima prima, testatur: Sicut ponuntur actus notionales in divinis, ita necesse est ponere ibi potentiam respectu hujusmodi actuum, quum potentia aliud non designet nisi principium actus. Idcirco, quum Patrem intelligamus ut principium generationis, et Patrem ac Filium ut principium spirationis, oportet Patri attribuere potentiam generandi, Patri quoque ac Filio potentiam spirandi: potentia enim gignendi, est id quo generans generat. Verumtamen, quia per actus notionales non procedit aliqua persona a Deo ut facta, hinc potentia ad actus notionales dicitur in divinis personis, non per respectum ad personam aliquam factam, sed quoad producentem personam. Unde potentia adscribitur Deo non solum per comparationem ad effectus. Potentia quippe designat principium; principium vero distinctionem importat ab eo cujus consistit principium. Duplex autem consideratur distinctio in his quæ de Deo dicuntur: una secundum rem; alia secundum rationem tantum. Secundum rem distinguitur Deus ab his quorum est principium per creationem, sicut et una persona distinguitur ab alia cujus est principium secundum actum notionalem per realem relationem. Sed actio ab agente non distinguitur in divinis, nisi tantum secundum rationem. Idcirco respectu actionum secundum quas aliquæ res procedunt a Deo distinctæ essentialiter vel personaliter, attribuitur Deo potentia secundum propriam rationem principii. Hinc sicut in Deo ponitur potentia creandi, ita et generandi atque spirandi. Intelligere vero et velle, non sunt actus designantes processionem rei distinctæ a Deo realiter. Hinc respectu actuum horum non est in Deo ratio potentiæ, nisi secundum modum intelligendi et significandi dumtaxat, prout in Deo diversimode designantur intellectus et intelligere, quum tamen ipsum intelligere Dei sit ejus essentia non habens principium. Hæc idem in Summa. — Concordat Petrus. Item Richardus.
Ægidius quoque, qui more suo prolixus, inter cetera scribit: Interdum coincidunt, essentia, potentia et virtus. Calor namque in quantum dat igni calidum esse, est quædam forma atque essentia. In quantum vero ignis per calorem calefacit, vocatur activa potentia; sed in quantum consideratur ibi actus ultimatus, dicitur virtus: quia ut dicitur primo Cœli et mundi, virtus est ultimum de potentia. Et quamvis ista sint idem, unum tamen secundum rationem aliud præsupponit: quoniam virtus præsupponit potentiam, quum non sit actus ultimus sine actu simpliciter. Potentia quoque præsupponit essentiam, quum nil agat seu faciat actu tale, nisi sit actu tale: et dico actu tale, quod est tale formaliter, aut virtute. Sicque potentia præsupponit essentiam, sicut agere esse. Hinc dicere quod aliquid agat sine agendi potentia, est dicere ipsum agere absque eo quod sit, aut dicere quod agat non ut est in actu. Hæc Ægidius.
Circa hæc scribit Albertus: Pater et potuit et voluit gignere Filium: quia quum dicitur, Voluit generare, designatur voluntas circa actum generationis. Ideo verum est: quoniam cum actu generationis habet
Pater voluntatem concurrentem et concomitantem, non tamen præcedentem aut elicientem. Ideo Filius non est filius voluntatis. Nec idem est dicere, Voluit generare; et, Voluntatis filium esse. Præterea, si velimus maximam vim facere in agere et pati, non est in Deo potentia activa, neque passiva, sed superactiva: quia ut ait Philosophus quinto Primæ philosophiæ, activa potentia est principium transmutandi in aliud in quantum aliud; passiva vero potentia est principium transmutationis ex alio in quantum aliud. Quæ divisio in potentiis naturalibus creatis ac physicis tenet. Hæc Albertus. — Concordat Udalricus libro tertio suæ Summæ. Cujus verba infra tangentur.
Scotus etiam ait hic: Distinguendo de potentia, uno modo dicitur potentia logica, quæ dicit modum compositionis factæ ab intellectu, sicque notat non repugnantiam extremorum. Et sic ait Philosophus quinto Metaphysicæ, capitulo de potentia: Illud est possibile, cujus contrarium non est ex necessitate. Potentia ergo sic sumpta, dicendum quod in Patre est generandi potentia, quoniam Patri non repugnat prædicatum hoc, generare; non autem est in Filio, neque in Spiritu Sancto, quoniam eis prædicatum hoc repugnat. Et si quæratur quid sit potentia generandi in divinis hoc modo, non oportet dare aliquod principium quo aliquis potens sit generare: sufficit enim sola non repugnantia terminorum, quemadmodum si ante mundi creationem, non solum mundus non fuisset, sed nec Deus, per impossibile, et tunc fuisset aliquis dicens, Mundus erit: illa fuisset possibilis, quoniam termini non repugnassent; nec tamen propter aliquod principium in re possibili, vel activum sibi correspondens. Istam tamen non repugnantiam concomitaretur activa potentia. Hæc Scotus.
Verumtamen non est putandum, quod hac sola potentia Pater potuit generare, sed et reali potentia, sicut ostensum est. Unde Durandus hic loquitur: Potentia generandi realiter est in Deo. Tamen sicut generatio non dicitur univoce de generatione divina et de illa quæ est in creaturis, sic nec potentia generandi in Deo et creaturis univoce est sumenda. Hæc Durandus.
Nunc respondendum ad secundam quæstionis partem, an videlicet potentia generandi insit Filio.
Ad quod Alexander, Thomas, Udalricus, et alii multi, concorditer dicunt, quod potentia generandi tripliciter dicitur, secundum quod ly generandi, potest esse gerundivum verbi impersonalis, verbi quoque personalis activi, et etiam verbi passivi. Si sit gerundivum verbi impersonalis, sic potentia generandi est potentia qua ab aliquo generatur. Et ita in Filio est potentia generandi, id est potentia qua impersonaliter fit generatio: quia eadem est potentia in utroque, quamvis non eodem modo, neque ad actum eumdem. Porro, si sit gerundivum verbi personalis activi, tunc potentia generandi dicitur potentia ut generet: sicque est in Patre dumtaxat. Si vero sit gerundivum verbi personalis passivi, sic potentia generandi nominatur potentia ut personaliter generetur, quæ est in Filio tantum: quoniam eadem potentia quæ est in Patre ut generet Pater, seu per quam Pater gignat, est in Filio ut Filius generetur, seu potentia illa sibi per generationem communicetur. Hæc autem distinctio fundatur super id quod dictum est, quod potentia generandi est divina essentia: a qua essentia prout paternitas est, in Patre exit generatio activa; et prout filiatio est, in Filio generatio exit passiva. Hæc illi.
Hinc Petrus: Hæc (inquit) distinctio ortum habet ex eo quod dictum est, quod in Patre divina natura est idem cum paternitate, in Filio cum filiatione, in Spiritu Sancto cum processione; sed differt ratione: quemadmodum eadem aqua, in fonte conjuncta est proprietati fontalis originis, in rivulo proprietati originis a solo fonte, in lacu proprietati processionis ab utroque. Hæc Petrus.
Bonaventura quoque hic ait: Quorumdam fuit opinio, quod potentia generandi active sit in Filio; tamen non generat, non quia non potest, sed quia non convenit. Et ponunt exemplum in creaturarum productione. Nam Deus potest infinitas producere creaturas, quas non producit, non ex impotentia, sed quia non convenit ei. — Sed contra: Ponatur quod potentia illa gignendi quæ ponitur in Filio, procedat in actum, constat quod Filius generabit Deum æternum, ergo aliquid poterit incipere habere esse et esse æternum: quod impossibile est, nec intelligi potest.
Idcirco dicendum, quod Pater non communicat Filio posse generare propter duo. Unum est, quia non potest; aliud, quia non debet. Ratio autem quare non potest, hæc est: quia fecunditas est in Patre ad generandum, quia principium; et ideo principium, quoniam primum. Impossibile autem quod primum communicet alii suam primitatem: hoc namque est oppositio in adjecto, quod persona producta sit prima. Et hanc credo propriam esse rationem istius, ut infra, distinctione vicesima septima, magis patebit. Similiter Pater non debet Filio generativam communicare potentiam: quoniam in divinarum emanatione personarum attendi debet originalis distinctio, atque plenissima communicatio. Originalis, inquam, distinctio: quia necesse est ea quæ communicant in natura, distingui per materiam, vel per originem. Sed divinas personas per materiam distingui, est impossibile: siquidem ubi talis est distinctio, ibi compositio, variatio et multiplicatio formæ. Hinc oportet personas per originem habitudinemve distingui, hoc est per generare et generari. Ergo si Filius potest generare, potest non distingui. Si dicas quod adhuc distinguatur, quoniam unus est tantum pater, alius tantum filius, tertius est pater et filius; tunc oppono quod secundus filius posset generare eadem ratione qua primus, et tunc essent duo, quorum uterque esset pater et filius. Similiter propter plenissimam communicationem non debet Pater Filio generativam potentiam communicare: quoniam multiplicatio suppositorum secundum similem modum egrediendi, non est nisi propter defectum durationis, aut propter defectum perfectæ actionis, ut fiat per plures quod non potest per unum: sicut factæ sunt stellæ plures, quia non sufficeret una ad hoc quod faciunt omnes; sicut etiam sunt plures angeli, pluresque animæ ad implendam civitatem supernam et manifestandam Dei bonitatem, quam nec unus angelus nec una anima poterant sufficienter manifestare. Quum ergo in Dei Filio sit plenissima communicatio, quoniam totam infinitatem suam dat Filio Pater, non fuit conveniens quod communicaret Filio generandi potentiam. Ideo impossibile fuit: quia inconveniens quodlibet in divinis, est impossibile. — Hæc Bonaventura.
In cujus verbis videntur aliqua contineri obscura, ut quod ait, impossibile exstitisse quod Pater Filio suam primitatem communicaret, et quod sit oppositio in adjecto, quod persona producta sit prima: præsertim quum in Apocalypsi Filius protestetur, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis; itemque, Ego sum, inquit, primus et novissimus. Et idem Apocalypsis ultimo legitur. In Evangelio quoque interrogatus, Tu quis es? legitur respondisse: Principium, qui et loquor vobis. Quocirca ait Ambrosius: Audeo dicere, Primus est Filius. Tota etenim Trinitas adoranda, est unum principium unusque finis, utpote unus Deus, unus creator, ideo unus primus, et unus novissimus. Verumtamen Pater aliquo modo dicitur Filio prior, puta origine seu ordine quodam naturæ: non dignitate, nec tempore, neque duratione. Et per hoc satisfieri potest verbis Bonaventuræ. — Præterea, in prætactis verbis devoti Doctoris, non solum ratio assignatur cur potentia generativa non insit nec competat Filio; sed
Apoc. I, 8.
Ibid. xxii, 13.
Joann. VIII, 25. etiam cur non sit nisi unus Filius in divinis, et cur Patri non conveniat posse plures Filios gignere. De qua re dictum est supra in tertia distinctione, ubi et aliæ rationes inde sunt traditæ.
Hinc in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus: Ad habendam rationem numeri divinarum personarum, videlicet qualiter sint tres personæ, nec esse valeant plures nec pauciores, prælibandum quod Pater sic generat Filium, quod nec potest alium filium generare, nec Filius alium potest gignere filium. Pater quoque et Filius sic spirant Spiritum Sanctum, quod spirare nequeunt alium, nec Spiritus Sanctus alium potest personalem amorem seu spiritum sanctum spirare. Nec tamen aliquod horum est ex impotentia, sed potius oppositum horum poneret imperfectionem in Deo. Si enim Pater plures filios generaret, oporteret illos inter se esse distinctos. Non autem distinguerentur inter se relatione, quoniam in divinis non est realis distinguens relatio, nisi originis. Illi autem filii non orirentur ex se, sed ex Patre. Ideo oporteret eos distingui per diversas proprietates filiationis, secundum quod illæ proprietates dicunt aliquid absolutum existens in persona: ergo distinguerentur in essentia. Si autem Filius posset alium filium generare, et ille alium, nulla relatione originis distinguerentur a Patre. Idcirco vel esset persona Patris, et sequeretur quod Filius posset gignere Patrem suum; vel per aliquod absolutum differret a Patre, quod constat impossibile esse. Ex eisdem patescit, quod Pater et Filius spirare non possunt plures amores, nec Spiritus Sanctus alium spiritum sanctum. Quod faciliter patet, prætactas rationes ad propositum applicando. Hæc Udalricus.
Hinc Alexander: Si Filius generaret filium, ille filius genitus esset nepos Dei Patris, nec esset summa germanitas inter filium illum et Patrem. Major namque est convenientia atque propinquitas inter patrem et filium, quam inter patrem et nepotem. Sicque non esset summa convenientia in divinis: quod est absurdum. — Etiam advertendum quod duplex est actio: una, qua efficit agens ad extra, sicut illuminare est actio solis; alia est actio qua agit agens, videlicet actio immanens, sicut lucere est actio solis. Prima actio est in Deo respectu creaturæ. Secunda actio est essentiæ vel personæ respectu sui aut personæ alterius, non respectu creaturæ. Ista quoque actio est duplex in Deo, videlicet: absoluta, ut intelligere, velle; et relativa, seu magis relatio, ut generare, spirare. Et hæc actio relativa est concomitans diffusionem ad intra, quæ est per duplicem modum, videlicet generationis atque spirationis. Hæc Alexander.
His demum quæ dicta sunt, cur in divinis esse non valeat nisi unus Pater, unusque Filius et unus Spiritus Sanctus, concordant Thomas, Albertus, Ægidius.
Hinc aliqui dicunt: In patre carnali potentia est ad generandum filios plures: partim ex parte generantis, qui non potest generare unum perfectum et sufficiendum; partim ex parte ejus de quo fit generatio, sicut dum non fit de tota generantis substantia seu natura; partim ex parte geniti, dum essentialiter a gignente distinguitur, et non tantum per oppositas relationes originis. Porro in Deo secus est: quoniam Pater semel genuit perfectum et sibi æqualem, ac de tota sua substantia; nec est ibi distinctio nisi secundum oppositas relationes originis. Nempe quum ea quæ in natura et forma conveniant, distingui oporteat vel per materiam, vel per originem seu per causam, et Pater cum Filio in natura et forma conveniat, nec in divinis sit aliquid materiale, oportet quod distinguantur penes originem: non enim possunt distingui per aliquid absolutum. Oportet ergo habitudinem esse oppositam originis unius ad alium. Si autem esset origo plurium, seu generatio plurium filiorum, jam non esset inter illos distinctio secundum originem, quoniam inter illos nulla esset oppositio relationis, quæ sola distinguit in divinis. Hæc illi.
De hac re ait Antisiodorensis in Summa communicabilis est per generationem, est sua, libro primo: In argumentis quæ fiunt contra hoc, quod quidquid potest Pater, potest et Filius; est duplex fallacia, sicut dum ita arguitur: Quidquid potest Pater, potest Filius, et econtra; sed Pater potest generare Filium: ergo Filius potest filium generare. Item: Quidquid potest Pater, potest Filius et Spiritus Sanctus, et econtra; sed Filius ac Spiritus Sanctus possunt mitti: ergo et Pater potest mitti. Item sic: Quidquid potest Pater, potest Filius, et econtra;1 Filius potest audire a Patre: ergo Pater potest a Filio audire. Quod falsum est, quia audire a Patre, est esse a Patre, seu scientiam ab ipso habere, secundum Augustinum super Joannem. In his itaque argumentis est duplex fallacia. Prima ex commutatione prædicamentorum. Nam ly quidquid, notat prædicamentum substantiæ, deinde assumitur et concluditur prædicamentum relationis. Posse etenim generare, non est posse quid, sed ad aliquid. Similiter posse mitti, posse audire, non dicunt simpliciter posse quid: quoniam verba illa, mitti, audire, non tantum prædicant divinam essentiam, sed etiam connotant relationem, videlicet esse ab alio. Secundo, est in illis fallacia accidentis: quia res verbi in assumptione retorquetur ad unam personam, in conclusione ad aliam. Per primam rationem non valet argumentatio ista: Quidquid potest esse Pater, potest esse Filius; sed Pater potest esse Pater: ergo Filius potest esse Pater, seu Pater potest esse Filius. Hæc Antisiodorensis.
Circa hæc quærit Richardus, utrum in Filio sit potentia qua potuit generari. Ad quod respondet: Quamvis in re quæ fit de nihilo, non sit potentia aliqua qua potuit fieri, quia rem talem fieri fuit possibile sola potentia facientis; tamen in re quæ fit de aliquo, est potentia aliqua qua fieri potuit, alia a potentia facientis: ut dum ex aere fit ignis. Quumque Filius Dei non sit de nihilo, sed genitus de substantia Patris, divina substantia sub ratione qua eam non ab alio. Potentia autem qua Filius potuit generari, non nominat divinam essentiam cum filiatione: quoniam prius fuit secundum rationem intelligendi, quam generari ipsius Filii. Generari quoque Filii prius est secundum rationem intelligendi, quam filiatio ipsa: imo ut tactum est, nominat divinam essentiam sub ratione qua communicabilis est per generationem. Verumtamen ista potentia qua Filius potuit generari, non est potentia proprie ac vere passiva, sed solum quoad modum significandi. Non enim est recessus ab actualitate pura ac summa, imo ex summa actualitate divinæ essentiæ est, quod de ipsa tota potuit Filius generari. Hæc Richardus.
Concordant Alexander, Thomas, Albertus, aliique, dicentes quod eadem potentia est in Patre ad generandum active, atque in Filio ad generandum quasi passive, sive ut generetur, juxta sensum præhabitum.
Ægidius demum hic loquitur: Quærere an sit eadem potentia in Patre per quam generat, et in Filio per quam generatur, est quærere an possit esse eadem potentia respectu actus active et passive sumpti, large sumendo actionem et passionem: quoniam generare et generari in divinis proprie non dicunt actionem et passionem, sed relationem; significant tamen per modum actionis et passionis. Porro actus est quadruplex. Quidam enim non respicit nisi alterum extremum. Unde non dicit quid medium inter agens et actum, seu inter producens et productum: et talis actus est esse. Aliquando actus dicit quid medium inter duo extrema. Et hoc potest esse tripliciter: quoniam illa extrema possunt sola ratione differre, ut patet in actibus conversivis seu reflexis super se, ut dum quis intelligit aut diligit semetipsum: tunc enim amans et amatum sunt idem in re. Interdum extrema illa realiter differunt. Quod potest esse dupliciter, utpote: re absoluta, sicut ædificare est medium inter ædificantem et ædificatum; vel re relativa, sicut generare secundum modum intelligendi, est aliquo modo medium in divinis inter ginentem et genitum. Loquendo ergo de primo actu qui est esse, quæstio locum non habet: quoniam actus ille non potest significari active et passive, quum non requirat duo extrema. Loquendo autem de actu secundo, scilicet conversivo super se, planum est quod eadem sit potentia respectu actus utroque modo sumpti, præsertim in Deo, qui maxime et per se intelligit se. Loquendo vero de tertio actu, non est eadem potentia, sicut non est eadem potentia per quam ædificator ædificat, et ædificium ædificatur, quum una sit potentia artis, alia materiæ. Si autem loquamur de actu quarto, ut est generare in divinis, sic etiam eadem est potentia, quum inter illa extrema non sit differentia nisi per relativa. Hæc Ægidius.
Tamen, quum actus artis sit factio quæ in exteriorem transit materiam, potest dici quod etiam ædificium ædificatur per artem seu artis potentiam, quæ active atque formaliter ad ædificium est concurrentis et operans.
Insuper, circa hæc quærit Ægidius, utrum in aliquo sit potentia generandi, cui non competat generare. Ad quod prolixe respondendo, inter cetera dicit: In rebus creatis quia supposita uniuntur in forma specifica et distinguuntur per esse, hinc in eis ex forma est generandi potentia, generare vero ex esse, quod est suppositi. Sic divinæ personæ quia uniuntur in natura, et per respectus ab invicem distinguuntur, ipsa natura est in eis potentia generandi, sed ex respectu profluit generare. Hinc sicut in creaturis gignere et gigni conveniunt his quæ per se habent esse, sic in divinis competunt his quæ per se referuntur, puta personis. Unde sicut in qualibet divina persona est divina natura, sic in qualibet est generandi potentia. Non tamen quælibet persona habens naturam divinam, gignet: quia non habet respectum qui requiritur ad hoc quod gignat, sed hoc soli competit Patri. Hæc Ægidius.
Sed istud est contra verba Bonaventuræ præhabita. Est etiam contra Thomam, in hac septima distinctione dicentem: Quidam dixerunt, quod Filius in divinis potest generare alium filium, sed ista potentia nunquam reducetur in actum. Sed hoc nihil est: quia secundum Philosophum, in perpetuis non differt esse et posse, id est, non distant ab invicem, et multo minus in divinis. Ideo quidquid non est in Deo, non potest esse in eo: alias Deus esset mutabilis. Hæc Thomas. — Denique sicut patet ex dictis, nec in Filio neque in Spiritu Sancto est generandi potentia, sumpta quasi active. Nec sequitur, In eis est divina natura, ergo sic dicta generandi potentia: quum natura dicatur absolute, potentia vero generandi partim relative, sicut patebit.
Jam respondendum ad tertiam partem quæstionis, videlicet, an potentia generandi sit quid, vel solum ad aliquid: hoc est, an dicat quid absolutum, vel relativum.
Videtur quod dicatur ad aliquid in divinis. Primo namque potentiæ distinguuntur vel saltem innotescunt per actus; sed generare in divinis est ad aliquid, et generatio est relativa proprietas: ergo et potentia generandi. — Secundo, quia quæ absolute dicuntur, conveniunt unicuique divinæ personæ. Potentia autem generandi active ac proprie sumpta, soli convenit Patri. — Tertio, quia remota per intellectum distinctione personarum in Deo, remanent absoluta, ut bonitas, sapientia; non autem generativa potentia : ergo non dicitur absolute. — Quarto, omnis actio procedit a propria forma; sed generatio Filii est propria operatio Patris : ergo egreditur a propria Patris forma, quæ est paternitas ipsa. Quum ergo potentia generandi sit principium operationis istius, videtur quod potentia illa sit relatio. — Quinto, potentia generandi est quædam fecunditas ad gignendum, et illa fecunditas est propria Patri : ergo est relativum.
In contrarium arguitur, primo : In Deo realiter idem sunt, esse, posse, et agere, seu essentia, potentia, actio; itemque posse, scire, et velle, ut etiam Plato testatur. Sed esse et scire ac velle dicuntur in Deo absolute : ergo et posse. — Secundo, quia generare est actus naturæ, ut dictum est sæpe. Natura autem absolute accipitur. — Tertio, quia in textu habetur, quod Deus non est potens nisi sua essentia : ergo absolute convenit ei potentia. In perpetuis etiam et æternis non differunt esse et posse.
Ad hanc quæstionem respondet Bonaventura : Circa hoc problema tres fuerunt positiones. Una dicentium quod potentia generandi potest vocari potentia nuda seu indisposita, et potentia disposita. Si dicatur potentia nuda, dicit aliquid, atque in tribus personis est : quia consequitur naturam tribus personis communem; quumque natura in tribus sit, etiam ista potentia est in illis. Sed prout dicit potentiam dispositam, sic in solo est Patre, in quo dumtaxat convenientiam habet ac dispositionem exeundi in actum generationis : sicque dicit ad aliquid. Sed verba hujus opinionis non videntur sana nec vera, quoniam cujus potentia est nuda, etiam nata est esse disposita : idcirco si nuda generandi potentia convenit tribus personis, ergo et potentia generandi disposita. Denique ponere in divinis potentiam nudam similiter se habentem ad esse et non esse respectu generationis æternæ, quam omnino necessarium est esse, non sane nec proprie dictum est. — Secunda fuit positio dicentium quod quum in divinis sit idem esse et posse, essentia et potentia, quod sicut essentia et potentia dicunt quid, ita similiter esse et posse : et quemadmodum quum dico essentiam Patris et essentiam Filii ac Spiritus Sancti, seu esse Patrem, esse Filium, esse Spiritum Sanctum, non dico essentiam aliam, nec aliud esse, sed alterius atque alterius; ita dum dico potentiam Patris, seu Patrem posse generare et Filium generari, non dico aliud et aliud posse, sed alterius alteriusque personæ. Et hujus positionis fuit Magister, ut patet clare in littera. Hi ergo dicebant, quod potentia generandi dicit quid cum respectu ad aliquid, quia est essentiale tractum ad personam. Quum enim non sit omnimodæ abstractionis, potest ad personam sic trahi. Et ista positio est satis probabilis, et videtur posse rationabiliter sustineri. — Fuerunt et tertii moderniores, dicentes quod potentia generandi in divinis dicit de se ad aliquid, quia potentia dicit habitudinem originalis principii ad principiatum. Et quoniam habitudo potest esse personæ ad personam, et tunc vere est habitudo; potest quoque habitudo esse essentiæ ad creata, et sic est habitudo secundum modum dicendi et intelligendi : hinc principium de sua ratione non tantum est essentiale appropriatum per additionem, imo etiam dicit proprium personæ. Pari ratione quum potentia dicat originalem habitudinem, non tantum essentialem, dicitur seu trahitur ad personam, ut sic dicat essentiam personaliter : imo dicit proprium, et ita ad aliquid de se. Hæc autem positio sine præjudicio probabilior esse videtur. Generativa namque potentia non videtur dicere nisi fecunditatem ad actum generationis, quæ est propria Patri; similiter et potentia illa. Nec est simile de posse et esse, nisi uno modo. Hoc enim verbum, est, aliquando per se prædicatur, aliquando est tertium adjacens. Quando per se prædicatur, tunc dicit actum absolutum, videlicet actum entis ratione essentiæ. Idcirco tunc dicitur absolute, et dicit quid. Quando vero est tertium adjacens, ut quum dicitur, Pater est Deus, Pater est pater; dicit habitudinem prædicati ad subjectum: et quoniam potest dicere habitudinem ad subjectum seu prædicatum essentiale vel personale, ideo potest dicere essentiale, vel modum essendi personalem. Posse autem, de propria sua ratione dicit habitudinem secundum originem. Hinc specificatur per adjunctum, ut dicat conditionem principii essentialis vel personalis. Unde secundum hanc positionem, potentia generandi est tantum in Patre. Magister autem, et eum sequentes atque dicentes quod eadem potentia qua Pater potest gignere, Filius potest gigni, sunt secundæ opinionis. Hæc Bonaventura.
Qui etiam addit, quod quatuor sunt genera nominum in divinis. Nam quædam sunt essentialia essentialiter dicta, ut veritas, deitas. Quædam essentialia personaliter dicta, ut potentia generandi. Quædam personalia personaliter sumpta, ut generans, genitus. Quædam personalia essentialiter accepta, ut missus, incarnatus, et hujusmodi: quæ dicunt respectum ad personam, ideoque personalia sunt; et effectum in creatura, propterea essentialiter accipiuntur. Hæc idem.
Thomas autem magis consentit secundæ positioni, et reprobat tertiam. Ait enim in Scripto: Quidam dixerunt, quod potentia generandi simpliciter est ad aliquid, non tantum ex parte actus, sed etiam ex parte potentiæ: potentia namque relationem importat principii. Sed hoc nihil est, quia potentia non est relativum secundum suum esse, sed solum secundum dici: imo potentia significat etiam id quod est principium, et non tantum relationem principii. Sic enim hic quærimus de potentia generandi. Porro principium cujuslibet operationis divinæ, est (sicut præhabitum est) divina essentia, a qua egreditur aliquis actus in quantum est sapientia, et aliquis secundum quod est voluntas; sicque de aliis attributis. Similiter dico, quod quum proprietas relativa realiter sit ipsa essentia, essentia in quantum paternitas, est principium hujus actus qui est generare, non sicut agens, sed sicut quo agitur. Unde principium generationis est essentiale sub ratione relationis. Sicque est quasi medium inter essentiale et personale: quia ex parte illa qua potentia (quæ est media inter essentiam et operationem) in essentia radicatur, est absolutum; sed ex ea parte qua conjungitur operationi personali, videlicet generationi, est relativum. Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summæ, quæstione quadragesima prima, affirmat: Quidam dixerunt quod potentia generandi significat relationem in divinis. Sed hoc esse non valet, quoniam illud proprie dicitur potentia in quocumque agente, quo agens aliquid agit. Omne autem producens aliquid per suam actionem, producit simile sibi quantum ad formam qua agit: quemadmodum homo genitus similis est homini generanti in natura humana, cujus virtute homo potest hominem generare. Illud ergo est potentia generativa in aliquo generante, in quo genitum generanti assimilatur. Filius autem Dei assimilatur Patri gignenti in natura divina: hinc natura divina in Patre est potentia generandi in ipso. Sicque potentia generandi, principaliter et in recto significat divinam essentiam, relationem vero in obliquo. Non itaque significat tantum relationem, nec etiam essentiam in quantum est idem relationi, ita ut ex æquo designet utrumque. Quamvis enim paternitas significetur ut forma Patris, est tamen proprietas personalis, habens se ad Patris personam ut forma individualis ad aliquod individuum creatum. Forma autem individualis in rebus creatis constituit personam generantem; non autem est quo generans generat (in quantum individualis, sed ut natura), alioqui Socrates gigneret Socratem. Hinc nec paternitas potest intelligi ut quo Pater generat, sed ut constituens generantis personam : alioqui Pater generaret Patrem. Sed id quo Pater gignit, est natura divina, in qua sibi Filius assimilatur. Hæc Thomas.
Præterea Petrus et Richardus in hoc consentiunt Thomæ, quod fatentur potentiam generandi dicere aliquid absolutum et aliquid relativum, seu medium esse inter absoluta et relativa. Sentiunt tamen quod specialiter dicat ad aliquid. Siquidem Petrus : Quamvis, inquit, aliqui dicant, quod ipsa potentia in se et in sua radice considerata, essentialis est, atque secundum inclinationem ad actum, personalis; alii vero, quod solum sit personalis, quum dicat originem personæ a persona, sicut principium dictum de Patre ac Filio respectu Spiritus Sancti : alii tamen verius arbitrantur, quod quum dicitur, Potentia generandi, duo dicuntur, puta : Potentia, quæ ad essentiam spectat; et quod additur, Generandi, spectat ad relationem, sicut dum dico, Deus generans. Ipsum ergo conjunctum, est essentiale tractum ad personam. Et quoniam proprium additum sibi, determinat ipsum, non econtrario; idcirco conjunctum hoc potius habet naturam attributi personalis, quam essentialis. Hæc Petrus.
Richardus quoque : Potentia (ait) generandi in divinis dicit quid, et ad aliquid. Formalius tamen videtur designare ad aliquid. Id enim quo Pater potest generare, est potentia generativa; sed id quo Pater potest generare, est natura divina cum modo non habendi eam ab alio. Porro divina natura dicit quid; modus vero non habendi eam ab alio, dicit ad aliquid. Ideo potentia generativa dicit utrumque, formalius tamen, ad aliquid, quoniam modus ille non habendi eam ab alio, formalius pertinere videtur ad rationem potentiæ generativæ. Hæc Richardus.
Præterea Albertus secundæ concordat positioni, quæ est Magistri; non tamen determinat, an potentia generandi magis dicat relativum an absolutum. Etenim ait: Potentia generandi secundum rationem intelligendi, medium est inter pure essentiale et pure personale. Quod patet, si complexum hoc dividatur : omnis enim potentia est essentialis, omnis vero generatio personalis. Hinc potentia generandi conjunctim sumpta, prout potentia est in actu, est medium tale : et id quod est potentiæ, tenet se ex parte naturæ seu absoluti; id autem quod est actus, tenet se ex parte notionis seu relationis. — Et si objiciatur, quod inter essentiam et personam non est medium in divinis : dicendum quod verum est secundum rem, tamen secundum rationem intelligendi et considerandi, potest ibi medium assignari. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus, tertio suæ Summæ libro affirmans : Potentia generandi est aliquo modo in Filio, et potentia spirandi in Spiritu Sancto. Potentia namque generandi, dicit essentiam sub ratione notionali : ideo medium est inter pure essentiale et pure notionale, habens aliquid de utroque. Ideo si sumatur secundum rationem potentiæ ut potentia est, sic potentia ista est in Filio : quia potentia hæc est in divina natura, ex qua pullulans pullulat, prout ait magnus Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus : Pater est fontana deitas; Filius autem et Spiritus sunt deigenæ deitatis, si sic fari oportet, pullulationes, et flores, et supersubstantialia lumina. Hæc Udalricus.
Satis concordat in Summa sua primo libro Antisiodorensis, ubi sentire videtur, quod potentia generandi sit quodammodo ipsa paternitas : nisi forsan ex hoc insinuetur, quod tantum dicat relationem, juxta tertiam positionem.
Præterea Durandus de ista materia notabiliter scribit : De hac (inquiens) quæstione triplex est modus dicendi. Primus, quod potentia generandi dicit tantum ad aliquid : quoniam generare convenit Patri per id quo differt ab omni supposito alio, puta per paternitatem seu generativam potentiam. Proprius enim actus rei convenit ei per id quod ei dumtaxat formaliter competit. Item, paternitas est proprietas constitutiva personæ Patris, et ita dat ei actum primum, videlicet esse personale, et per consequens actum secundum, utpote generare: imperfecta est etenim forma quæ dat actum primum, et non secundum. — Alius modus dicendi est omnino oppositus. Dicit enim quod potentia generandi non includit intrinsece nisi essentiam, et nullo modo relationem. Imaginatur namque ista opinio, quod sola divina essentia est id cujus virtute eliciuntur hi actus, generare, spirare, creare, tamen ordine quodam; nec inconveniens est quod ab eodem principio sint plures actus subordinati, sicut lux solis illustrat et calefacit. Sed quum agere sit suppositorum, oportet divinam essentiam esse in uno aut pluribus, ad hoc quod eliciat actus præfatos. Quod si termini actuum horum fuerint compossibiles in eodem, suppositum in quo esset essentia, posset in plures aut omnes hujuscemodi actus: quemadmodum lumen et calor sunt formæ compossibiles in eodem, ideo forma quæ est causa illuminationis et calefactionis, potest hos actus producere in quocumque individuo sit, nisi impediatur per contrarium in agendo, vel per indispositionem materiæ, de quo non est in divinis timendum. Quum vero per quemlibet actum constituitur novum suppositum, ut in divinis per actus notionales, non potest sic esse: imo primus actus necessario est ab essentia ut est in una dumtaxat persona, sicut generare in solo Patre; secundus autem actus est ab essentia ubi est in duabus personis, ut spirare in Patre et Filio; tertius, ubi est in tribus, sicut creare est actus toti Trinitati communis. Hinc constat cur quælibet divina persona non potest in omnes hos actus, quia divina essentia est ad hos actus fecunda ordine quodam: nec potest esse secunda persona in divinis, nisi expleta prima fecunditate, per cujus expletionem secunda persona, videlicet Filius Dei, producitur; nec esse potest divina essentia in tertia persona, nisi expleta secunda fecunditate, scilicet spirativa, per cujus expletionem persona producitur tertia. Rationes hujus opinionis sunt: Id quod per se est fundamentum relationis, non includit relationem intrinsece: sed potentia ad actus divinos est per se fundamentum relationis inter producens et productum. Item, si in divinis personis essentia diversificaretur numero sicut in creaturis, generare attribueretur naturæ, non relationi, quemadmodum in rebus creatis. Sed unitas divinæ naturæ nil perfectionis tollit ab ea: ergo per unitatem essentiæ divinæ ab ea non tollitur quin ei conveniat principiare actus divinos ad intra. Amplius, continere principiative divinam personam, nobilius est quam continere productionem creaturarum. Sed continentia creativa competit Deo ratione naturæ: ergo et continentia principiativa personæ. — Tertius modus est, quod tam essentia quam relatio habet rationem principiandi in generatione et spiratione. Persona namque in divinis producta, habet tam essentiam quam relationem, sed essentiam ut sibi communicatam, non productam, relationem vero tanquam vere productam. Sicque in generatione Filii, essentia habet rationem principii, quantum ad id quod est communicationis; paternitas vero, quantum ad id quod est ibi productionis. Producens equidem necesse est realiter a producto distingui, quum nihil producat se ipsum. Principium vero communicationis non oportet realiter distingui a communicato, sed sufficit quod idem habeatur a pluribus, ita quod unus ab alio habeat. Et hoc convenit divinæ essentiæ ob suam illimitationem, quæ ob suam infinitatem potest esse una numero in pluribus personis. Insuper, principium et terminus in generante et genito sibi invicem correspondent. Sed in genito, id quo productio terminatur, est relatio; essentia autem est quo terminatur communicatio: ergo in generante relatio est principium productionis, essentia communicationis. Hæc Durandus, qui de his scribit prolixe. tollit ab ea: ergo per unitatem essentiæ divinæ ab ea non tollitur quin ei conveniat principiare actus divinos ad intra. Amplius, continere principiative divinam personam, nobilius est quam continere productionem creaturarum. Sed continentia creativa competit Deo ratione naturæ: ergo et continentia principiativa personæ. — Tertius modus est, quod tam essentia quam relatio habet rationem principiandi in generatione et spiratione. Persona namque in divinis producta, habet tam essentiam quam relationem, sed essentiam ut sibi communicatam, non productam, relationem vero tanquam vere productam. Sicque in generatione Filii, essentia habet rationem principii, quantum ad id quod est communicationis; paternitas vero, quantum ad id quod est ibi productionis. Producens equidem necesse est realiter a producto distingui, quum nihil producat se ipsum. Principium vero communicationis non oportet realiter distingui a communicato, sed sufficit quod idem habeatur a pluribus, ita quod unus ab alio habeat. Et hoc convenit divinæ essentiæ ob suam illimitationem, quæ ob suam infinitatem potest esse una numero in pluribus personis. Insuper, principium et terminus in generante et genito sibi invicem correspondent. Sed in genito, id quo productio terminatur, est relatio; essentia autem est quo terminatur communicatio: ergo in generante relatio est principium productionis, essentia communicationis. Hæc Durandus, qui de his scribit prolixe.
Primus autem modus dicendi quem recitavit, videtur esse Scoti. Qui scribit hic, quod potentia realis, est proximum fundamentum relationis, quia hoc nomen, potentia, non est abstractum ultima abstractione, sed est concretum concretione ad fundamentum, quamvis non ad subjectum. Potest ergo potentia sumi pro eo quod per se significat, vel pro eo quod denominat, quod est proximum fundamentum talis relationis. Primo modo accipiendo, dico quod potentia significat relationem, sicut potentialitas: et hoc modo quæstio non habet difficultatem, quia potentia generandi in divinis dicit essentialiter relationem. Secundo modo est difficultas quæstionis, quid scilicet sit illud absolutum quod est proximum fundamentum relationis istius. Et tunc præcise loquendo de activa potentia, distinguendo ulterius quod potentia denominative sumpta, aliquando sumitur pro suo fundamento præcise, aliquando autem pro ipso cum omnibus quæ concurrunt ad hoc quod possit elicere actum, quæ scilicet requiruntur ad rationem propinquæ potentiæ, ut sunt in rebus creatis approximatio passivi et impedimenti amotio: sic ergo loquendo de potentia, id est de fundamento proximo istius relationis præcise sumpto, dico quod potentia generandi Patris, non est relatio, sed aliquid absolutum. Hæc Scotus, qui et ipse de his scribit prolixe.
Amplius Henricus tertio Quodlibeto, quæstione tertia, quærit sic: Utrum ratio generandi in Patre sit divina essentia, vel proprietas ejus. Et respondet: Esse quod est Deus seu divina essentia, est radix et fundamentum omnium eorum quæ sunt in divinis, et ab ipsa originantur, atque ad eam reducuntur. Hinc divina essentia est radix et fundamentum omnium divinarum actionum et productionum; omnisque actio et omne productum in Deo, et omnia quæ in eo sunt, non sunt nisi ipsa divina essentia et purum ac simplicissimum esse: quamvis secundum aliam et aliam rationem quandoque dicatur potentia, interdum relatio, nonnunquam proprietas personalis, seu actio aut operatio, sicque de aliis: ita quod quidquid nominatur sive concipitur in divinis, licet ob aliam rationem quam est ratio substantiæ alio modo significatur et concipitur, semper tamen divinam includit essentiam, et est ipsa essentia, tamen sub alia ratione quam sit essentiæ ratio. Nempe quod in Deo est potentia, hoc est essentia sub ratione potentiæ; et quod est relatio, est essentia sub ratione respectus. — Hinc quæstio introducta intelligitur sic: An essentia sub ratione essentiæ, vel sub ratione qua proprietas, sit principium quo Pater generet. Quocirca sciendum, quod in omni generatione naturali duo contingunt ex actione generantis circa genitum, scilicet, quod genitum est simile generanti, et quod ab ipso distinguitur. Specialiter tamen actio generantis terminatur ad simile ratione qua distinctum est. Unde homo non generat hominem istum, quia generat simpliciter, sed econtra. Nam homo non differt ab homine simpliciter sumpto, sed ab isto et illo. Id autem quod generatur, sequitur rationem principii generantis. Hinc ex parte generantis, in eo quo generat, quod est ratio generandi, duo concurrunt, videlicet ratio qua assimilatur genitum generanti, et ratio qua distinguit unum ab alio, ita quod principalior sit ratio generandi ex parte qua distinguit. Itaque Pater in divinis generat sibi similem, utpote Deus Deum; et item distinctum a se, quum nullus sibi ipsi assimiletur. Ratio autem qua Pater generat similem sibi, est divina essentia (quum natura sit vis simile sibi procreans seu producens) in quantum essentia, non simpliciter, sed ut consistens in singulari supposito, quod est Pater. Ratio vero qua distinguit, est paterna proprietas, Patris constitutiva; illa videlicet quæ secundum rationem intelligendi primo est constitutiva Patris, ac deinde principium eliciendi actum generationis, et tertio, mediante actu generationis, notat in Patre respectum ad Filium, atque tunc demum, in quantum per actum generandi habet secum Filium genitum, nominatur paternitas, ita quod sub ratione nominis hujus, paternitas, sequitur actum generationis. Non enim est Pater a se, nisi quia habet Filium genitum. Porro paternitas sub ratione qua est principium elicitivum actus generandi, est innominata, et circumloquimur eam per potentiam generativam, quæ tamen includit in se tam rationem assimilandi, quam rationem distinguendi. Paterna ergo proprietas est principium quo generandi distinctivum, quia Pater non generat Patrem, sed Filium: et quia (ut dictum est) principale in genito est distingui a generante, nec divina essentia est principium quo generationis, nisi ut est in Patre sub paterna proprietate; ideo ei magis proprie convenit esse principium quo, seu rationem gignendi. Hæc Henricus.
Porro Ægidius circa hæc scribit, quod sicut genus multiplicatur per specificas differentias, sic natura specifica per diversa esse quæ in suis habet suppositis. Hinc sicut speciebus convenit natura generica, secundum quod in suo genere uniuntur; quæ autem conveniunt speciebus secundum differentias proprias, competunt eis secundum se: sic ea quæ sunt naturæ competunt ejus suppositis, prout in natura uniuntur specifica; ea vero quæ conveniunt unicuique supposito secundum proprium esse, competunt ei secundum se. Hinc potentia generandi dicitur proprie de natura, et convenit ei, non de supposito, neque de esse ipsius, aut quocumque per quod ab aliis suppositis est distinctum: quoniam generandi potentia accipitur non ex eo quod genitum habet esse distinctum a generante, sed quia habet esse unitum, quum illud sit potentia generandi, cujus virtute productum redditur producenti conforme. Ideo in divinis ratio potentiæ generandi non sumitur ex respectu, nec potentia illa est relatio secundum quam genitum a gignente distinguitur, sed est ipsa natura in qua Filius secundum quod hujusmodi, Patri assimilatur. Idcirco quum natura sit quid absolutum, potentia generandi simpliciter dicit quid absolutum; habet tamen modum aliquem respectivum. Quemadmodum enim in creaturis quædam sunt relativa secundum esse, quædam secundum dici; sic suo modo in Deo quædam sunt simpliciter relativa, quædam secundum quid, ut natura seu potentia generativa, quæ dicit quemdam respectum ad actum generationis. Sunt autem de hac quæstione aliæ opiniones: quæ, quia firmum habere fundamentum horruerunt, dimittantur. Hæc Ægidius.
Cujus opinio quasi in toto videtur contraria prætactæ positioni Henrici, ut patet perspicaciter intuenti. Convenit autem cum Thoma in multis. Nihilo minus videntur dicta ipsorum posse quodammodo concordari. Quum enim generare sit suppositorum, verum est quod ait Henricus, quod generatio non competit humanitati aut homini in communi, sed Socrati: quia videlicet realis exsecutio generationis seu opus ipsum, est suppositi tanquam ejus quod agit. Verumtamen quia ex vi naturæ convenit supposito, idcirco naturæ adscribitur tanquam principio originali et quo agendi. — Præterea verba Thomæ videntur sibi invicem aliqualiter dissonare: quia ut patuit, in Scripto fatetur, quod divina essentia in quantum paternitas, est principium hujus actus qui est generatio. Porro in Summa testatur quod paternitas non potest intelligi, ut quo Pater generat: aliоqui Pater gigneret Patrem. Sed id quo Pater gignit, est divina natura, in qua ei Filius similatur. Pro quorum concordia videtur dicendum, quod esse principium quo seu rationem generandi, per prius ac originalius convenit naturæ quam relationi. Propter quod dicit Henricus, quod quamvis conveniat relationi, per hoc non excluditur quin competat deitati seu naturæ ut est in Patre, quia paternitas includit essentiam. Præterea, de generatione contingit loqui dupliciter: primo, quoad suum genus aut generale, videlicet ut est quædam productio; secundo, quoad propriam ejus rationem. Primo modo principalius pertinet ad eam distinctio geniti a gignente, quum nulla res producat se ipsam. Secundo modo principalius spectat ad eam assimilatio unius ad alterum, quum generare sit simile sibi in natura producere. Sicque concordantur prætacti doctores in alio puncto. — Verumtamen, quamvis videatur Ægidio quod aliorum positiones horruerunt firmum fundamentum habere, sua tamen opinio videtur debiliori fundamento inniti. Non enim convenit Patri generare absolute ex parte divinæ essentiæ (alioqui conveniret et Filio atque Spiritui Sancto), sed ratione naturæ divinæ prout in ipso est primitive et non aliunde, ut dictum est clarius.
Postremo, sine præjudicio ac temeraria assertione loquendo, videtur præinducta Bonaventuræ positio verior, quod scilicet potentia generativa dicatur pure ad aliquid. Unde secundum Henricum, est ipsa paternitas: quod et Antisiodorensis sensisse videtur. Quum enim dicitur, generativa potentia, complexum hoc sumitur in virtute unius dictionis ac nominis. Ideo quantumcumque potentia secundum se diceretur absolute, tamen ex tali limitatione et contractione sumitur respective: quemadmodum si istud complexum, homo albus, uno nomine designetur, illud utique absolute loquendo in genere qualitatis ponetur, sicut et album. Hinc rationes ad hoc inductæ, sunt concedendæ. — Objectiones vero contra hoc factæ, non aliud obtinent nisi quod in Deo realiter idem sint esse et posse; non autem quod esse et posse generare non distinguantur formaliter seu ratione, sicut essentia atque paternitas. Unde et Deus dicitur potens sua essentia: quoniam nec potentia generativa neque relatio aliquid reale superaddit essentiæ.
Argumenta vero in principio hujus tripartitæ quæstionis formata, partim soluta sunt in præcedenti distinctione, partim in hujus corpore quæstionis.
Footnotes
-
Joann. xv, 15. ↩
Chapter 98 of 271