Quæstio 2
Insuper quæritur hic, An potentia dicatur in Deo univoce de potentia intelligendi et generandi atque creandi.
Videtur quod non: quia potentia intelligendi est absolutum, potentia generandi est relativum, potentia creandi est principium productivum de nihilo. Sicque potentiæ istæ sunt diversarum rationum, respiciunt quoque actus generum diversorum: non ergo una ratione potentia prædicatur de eis.
Ad istud Alexander respondet: Potentia non dicitur in Deo æquivoce, sed analogice, id est per prius et posterius secundum rationem intelligendi. Divina enim potentia, est potentia cujus est actus per se, id est, cui per se competit agere. Per hoc quod dicitur per se, differt a creata potentia, quæ non est per se agendi principium. Hoc vero quod dicitur principium actus per se, convenit in Deo tam potentiæ intelligendi quam generandi ac creandi. Sed potentia intelligendi, est potentia actus qui est divina substantia: quia intelligere Dei, est sua essentia per modum actus significata. Potentia autem generandi, est potentia actus qui est de substantia: generatio namque est productio de substantia generantis. Potentia vero creandi, est potentia actus de nihilo. Secundum hoc ergo quod dicitur potentia actus, dicitur per prius et posterius de potentia intelligendi, generandi et creandi, secundum intelligentiam rationis. Porro quod dicitur per se, excludit indigentiam motoris seu agentis, sicut est in passiva potentia; indigentiam quoque materiæ et ulterioris perfectionis, sicut est in potentia creaturæ activa. Una est etiam in Deo potentia, quum dicitur, Potentia intelligendi, generandi, creandi; sed per actum alium et alium, aliter et aliter determinatur. Hæc Alexander.
Denique ad quæstionem qua quæritur, an potentia dicatur univoce de potentia generandi et de potentia creandi, respondet Albertus quod potentia abstractive accepta prædicatur de utraque, non æquivoce. Sed non addit an univoce vel analogice.
Thomas vero: Potentia est (inquit) medium, secundum rationem intelligendi, inter essentiam et operationem. Hinc potentia generandi et potentia creandi, possunt considerari prout radicantur in divina essentia: et sic est una numero potentia, atque univoce dicta. Possunt item considerari ex parte qua conjunguntur operationi: sicque potentia dicitur de eis non univoce, sed per prius et posterius. — Et si quæratur, quæ harum potentiarum sit prior secundum ordinem considerationis: dicendum, quod potentia generandi, quemadmodum generatio, prior est creatione. Quod si objiciatur, quod commune et essentiale est ante proprium ac personale, et creandi potentia communior absolutiorque est quam potentia generandi, quia communis est tribus personis, nec dicit relationem realem; potentia autem generandi, est propria Patri: dicendum, quod commune in divinis est ante proprium, quando commune per se accipitur secundum rationem intelligendi; sed quando commune accipitur cum respectu ad creaturas, tunc ratione respectus adjuncti est posterius propriis personarum. Hæc Thomas.
Concordat Ægidius, qui circa hæc quædam notabilia scribit, qualiter scilicet Filio ac Spiritui Sancto et creaturis similiter ac dissimiliter convenit emanare a Patre per modum intellectus ac voluntatis. Quod infra, ubi de processione Spiritus Sancti tractabitur, inducetur.
Petrus etiam ait hic: Sicut in sole potentia lucendi, illuminandi, liquefaciendi et constringendi, ex parte solis est eadem, et ex parte actuum differens, analogiamque habens; ita de potentia creandi et generandi censendum est.
Præterea Richardus scribit hoc loco: Posse creare, dicit divinam substantiam cum respectu rationis ad creaturam ut voluntarie creabilis est, non ut creata: sicque, posse creare, connotat ipsum creabile. Posse autem generare, dicit divinam substantiam cum modo non habendi eam ab alio: et sic importat respectum ad personam Filii sub ratione generabilis, non geniti, quamvis æternaliter genitus sit. Genitor vero notat respectum ad Filium ut genitum. Unde, posse generare, connotat aliquo modo generabilem. Quantum ergo ad illud absolutum quod signant posse creare, et posse generare, realiter idem sunt, et sola ratione distincta; sed quantum ad præfatos respectus, differunt plus quam sola ratione, quum posse creare, dicat respectum rationis, posse vero generare, realem respectum. Quantum autem ad connotata differunt maxime, quum posse creare, connotet creabile; posse generare, generabile increabile. Unde apparet quod ista non sit vera, Posse generare est posse creare, propter connotata diversa ac diversitatem respectuum. Hæc Richardus.
Hinc Alexander: Intentio (inquit) seu ratio potentiæ, determinatur dupliciter, scilicet per æternum et temporale: quumque determinatur per æternum, ut quum dicitur, Potentia intelligendi, nil connotatur creatum; quum vero determinatur per temporale, connotatur ens possibile.
Concordat Bonaventura, qui etiam asserit, quod comparando potentiam creandi et potentiam generandi ad id cujus sunt, sic secundum rationem intelligendi, potentia creandi est prior, quum sit naturæ; potentia autem generandi, personæ. Sed comparando eas ad id ad quod terminantur, potentia generandi est prior, quum terminetur ad æternam et increatam personam; potentia vero creandi, ad temporalem effectum. — Concordat etiam idem doctor his quæ dicta sunt de analogia divinæ potentiæ; et addit: Duplex est analogia. Una per reductionem ad unitatem naturæ secundum prius et posterius: et hæc potest esse comparando creaturam ad creaturam; et in hac signum distribuit pro omnibus contentis, nisi sit distributio restricta ex additione, usu aut modo loquendi: ut si dicatur, Cœlum tegit omnia. Alia est analogia per reductionem ad unitatem proportionalis similitudinis, non naturæ. Et quod sic analogatur, non est inter alia, sed super alia: ideo distributio proprie pro illo non distribuit, nisi sit extensa. Unde Deus non est ens inter omnia, sed super omnia. Hinc, Omnipotens, non distribuit pro potentia generandi distributione proprie sumpta, nisi fiat quædam extensio, atque ex illa per consequens fiat appropriatio quædam circa suppositum. Propterea, Omnipotens, convenit tribus personis, quia non distribuit pro generandi potentia, quæ solius est Patris. Hæc ille.
De hac demum materia scribit Udalricus in Summa sua, libro secundo: Potentia in Deo dicitur uno modo robur naturæ ad consistendum per se et in se invariabiliter in æternum. Secundo, potentia in Deo vocatur robur naturæ in persona ad communicandum se perfecte, non solum per actum naturæ, quæ potentia vocatur potentia generandi; sed etiam per actum amoris, quæ vocatur spirandi potentia. Tertio, dicitur potentia operationum naturalium: quæ sunt, intelligere, velle. Quarto, potentia rerum causativa et creativa. Et quamvis nomen potentiæ univoce de eis dicatur, prout unum sunt in re, tamen analogice dicitur de eisdem consideratis secundum rationes distinctas. Sic etenim prima est illa quæ est robur naturæ in æternitatis stabilitate se continentis: quoniam illa est ipsa natura, a qua aliæ potentiæ secundum rationem intelligendi fluunt. Et quia potentiæ naturalium operationum immediatius omnibus fluunt a natura, quemadmodum et ipsa natura esse non potest sine naturali operatione; ideo illa est secunda potentia, et prior quam potentia communicationis ad intra, sicut prior est perfectio rei in se, quam in respectu ad aliam. Tertia est potentia quæ virtute naturæ est in persona ad actum communicationis ejusdem naturæ; estque prior quam causandi seu creandi potentia, quoniam immediatius consequitur naturam communicabilitas sui secundum se, quam in participatione per similia. Unde ultima est causalis potentia. Hæc Udalricus.
Chapter 99 of 271