Skip to the text

Quæstio 3

Quæritur quoque, An potentia Dei sit tantum respectu eorum quæ subjiciuntur divinæ potentiæ, videlicet respectu creaturarum seu creabilium, et non respectu productionis in divinis ad intra.

Videtur quod non. Primo, quia ut arguit Augustinus, si Pater non potuit generare Filium sibi æqualem, impotens fuit: ergo potentia Dei concernit actum generationis ad intra. — Secundo, quia Deum Filium generare, est incomparabiliter plus quam totum mundum producere: ergo in hoc maxime declaratur potentia, imo et omnipotentia Dei.

In oppositum est Magister in littera.

Ad istud respondet Albertus: Omnipotentia Dei attenditur respectu eorum quæ extra sunt, et consequitur posse commune Patris et Filii ac Spiritus Sancti. Hinc et potentia Dei dicitur respectu eorum quæ subjiciuntur potestati divinæ. Unde Filius non est impotentior Patre, quamvis non potest filium generare quemadmodum Pater: quoniam generare filium, non est aliquid horum quæ divinæ potentiæ sunt subjecta. Item, generare filium, non est aliquid, sed ad aliquid in divinis. Similiter, esse patrem, est ad aliquid, magis quam aliquid. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus libro suæ Summæ secundo: Sola, inquiens, causalis potentia, quæ concernit effectum, proprie sortitur nomen potentiæ. Idcirco, dum signum distributivum additur ei, distribuit solam istam potentiam secundum multitudinem rationum quam habet ex relatione effectuum diversorum ad eam sicut ad causam. Ideo bene dicunt antiqui, quod posse generare et posse spirare, non est aliquid subjectum divinæ potentiæ, propter quod omnipotentia ea non comprehendit. Nec sequitur: Filius non habet generandi potentiam ut Pater, scilicet ut gignat, ergo non est omnipotens. Hinc S. Dionysius capitulo quarto de Divinis nominibus, docet omnipotentiam Deo convenire per comparationem ad creaturas. Hæc Udalricus.

Bonaventura quoque: Potentia (inquit) Patris habet comparari ad inferius, et ad æquale: nam ad superius comparari non potest, quoniam caret eo. Et dum comparatur ad inferius, sic est potentia essentialis et essentialiter tenta; atque loquendo de tali potentia, inconveniens esset quod aliquid posset Pater quod non posset Filius. Quum vero potentia comparatur ad æquale, tunc trahitur ad personam: sicque nullum inconveniens est, si aliqua proprietas est in Patre quæ non est in Filio; nec inde consequitur, quod aliqua potentia sit in Patre quæ non est in Filio.

Ex his patet ad objecta solutio. Nempe ad primum Thomas respondet, quod Filium generare, est de his quæ ad Patris pertinent rationem: idcirco redundaret in impotentiam Patris, si generare non posset. Generare vero ad Filii rationem non pertinet, ideo ejus potentiæ non derogat quod non gignit. — Ad secundum dicit Albertus, quod in creaturarum productione apparet Dei potentia. In Filii vero generatione apparet Patris proprietas, scilicet generativa potentia: quæ dicitur ad aliquid, magis quam aliquid, nisi aliquid extensive sumatur, prout distinguitur contra nihil.

Sed rursus objici potest, quoniam posse generare est aliqua dignitas Patris: alias non esset proprietas personalis. Si ergo hæc dignitas Filio desit, non est Patri æqualis: ergo potest et gignere. — Ad hoc Thomas respondet, quod dignitas est de absolute dictis: ideo Patris et Filii est eadem numero dignitas, quemadmodum una essentia. Unde sicut paternitas in Patre est essentia, sic eadem essentia in Filio est, non paternitas, sed filiatio: sicque eadem dignitas quæ in Patre est paternitas, in Filio est filiatio. Hæc Thomas.

Superius vero, in secunda distinctione, Cf. p. 189 B', 198 C. data est ad hujuscemodi argumenta responsio alia. Siquidem dato quod relatio seu proprietas relativa in divinis dicat perfectionem ac dignitatem, nec proprietas unius personæ insit alteri secundum propriam rationem: ex hoc tamen probari non valet aliquam divinam personam consistere imperfectam: quoniam plenitudo veræ et infinitæ deitatis in qualibet persona consistens, omnem ab ea imperfectionem excludit; et quamvis una persona non habeat alterius proprietatem secundum propriam rationem qua alteri inest, nihilo minus habet eam secundum id quod substantialiter est, et prout convenit sibi. Dictum est quoque quod eadem potentia qua Pater potest generare, potest et Filius generari, juxta sensum præhabitum. Et quamvis Filio non conveniat generare, tamen id quod est generari, puta divina essentia, vere inest et convenit Filio; istudque sufficit ad divinarum perfectionem omnimodam personarum. Nam et quod persona non habet in se, secundum quemdam modum habet in alia, quæ substantialiter idem est secum. p. 335 C', etc.

Chapter 100 of 271