Distinctio 11
A. Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio.
HIC dicendum est, Spiritum Sanctum a Patre esse et Filio, et procedere a Patre et Filio: quod multi hæretici negaverunt. Quod autem de utroque procedat, multis divinorum Eloquiorum testimoniis comprobatur. Dicit Galat. IV, 6. enim Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Ecce hic dicitur Rom. VIII, 9. Spiritus Filii. Et alibi: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Joann. XV, 26. Ipse etiam Filius de Spiritu Sancto dicit in Evangelio: Quem ego mittam vobis a Patre. Patris autem Spiritus dictus est, ubi legitur: Si Spiritus ejus qui suscitavit Rom. VIII, 11. Christum a mortuis, habitat in vobis. Et ipse Christus dicit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et in alio loco: Joann. XIV, 26. Quem mittet Pater in nomine meo. Et alibi ipse Filius de Spiritu Sancto ait: De Patre procedit. His et aliis auctoritatibus pluribus ostenditur, quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit. Ibid. XV, 26.
B. Quod Græci non concedunt Spiritum Sanctum procedere a Filio.
Græci tamen dicunt Spiritum Sanctum procedere tantum a Patre, et non a Filio. Quod ideo dicunt, quia Veritas in Evangelio fidem integram continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat, dicens: Spiritus qui a Patre procedit. Et etiam ideo, quia in principalibus conciliis quæ apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter prædicare quam ibi continetur, liceat. In quibus quidem symbolis quum Spiritus Sanctus commemoretur procedere a Patre, et non a Filio, quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt. Unde et nos arguunt anathematis reos. Addunt etiam ad assertionem suæ opinionis et in testimonium nostræ damnationis, de Symbolo fidei, quod secundum traditionem prædictorum conciliorum, Leo III Romæ transcriptum in tabula argentea post altare B. Pauli posita, posteris reliquit, pro amore, ut ipse ait, et cautela fidei orthodoxæ. In quo quidem Symbolo in processione Spiritus solus commemoratur Pater his verbis: Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum, etc. Illud est Symbolum quod in Missa cantatur, editum in Nicæno concilio, in fine cujus subjunctum est: Qui aliud docuerit vel aliter prædicaverit, anathema sit.
Ideoque Græci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus Spiritum Sanctum a Filio procedere : quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur, Qui a Patre Filioque procedit, alterum a Latinis est additum, scilicet, Filioque.
C. Responsio ubi determinantur prædicta.
Nos autem illa verba ita determinamus : Qui aliud docuerit vel aliter prædicaverit, id est, contrarium docuerit vel contrario modo prædicaverit, anathema sit. Aliud ergo posuit pro opposito, qualiter et Apostolus in epistola ad Galatas :1 Si quis aliud evangelizaverit, id est contrarium, anathema sit. Non dicit : Si quis addiderit. Nam si illud diceret, sibi ipsi (ut ait Augustinus) præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non incedit in via, sed recedit a via. Ad illud autem quod de Evangelio opponunt, respondemus ita : quia quum dicat in eo Veritas Spiritum Sanctum a Patre procedere, non addit, solo : et ideo etiam a se procedere non negat. Sed ideo Patrem tantum nominat, quia ad eum solet referre etiam quod ipsius est, quia ab illo habet.
Aug. in Joann., tract. xcviii, 7.
D. Quod Græci in sensu nobiscum conveniunt, etsi verbis differant.
Sciendum est tamen, quod Græci confitentur Spiritum Sanctum esse Filii, sicut et Patris, quia et Apostolus dicit : Spiritum Filii; et Veritas in Evangelio :2 Spiritum veritatis. Sed quum non sit aliud, Spiritum Sanctum esse Patris et Filii, quam esse a Patre et Filio, etiam in hoc in eamdem nobiscum fidei sententiam convenire videntur, licet in verbis dissentiant.3
E. Auctoritatibus Græcorum ostendit Spiritum Sanctum procedere etiam a Filio.
Unde etiam quidam eorum catholici doctores, intelligentes unam eamdemque fore sententiam prædictorum verborum quibus dicitur Spiritus Sanctus procedere a Filio, et esse Filii, professi sunt Spiritum Sanctum etiam procedere a Filio. Unde Athanasius in Symbolo fidei : Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Ecce Spiritum Sanctum aperte dixit procedere a Patre et Filio. Didymus etiam eorum maximus doctor, in libro de Spiritu Sancto, Spiritum Sanctum a Filio procedere dixit : Salvator inquit, qui est Veritas, Non enim loquetur a semetipso : hoc est non sine me et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a me et a Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et
Athanas. Symbol. 22.
Didym. de Spirit. S. 34. Joann. XVI, 13. ex me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est. Item : Spiritus Sanctus, qui est Spiritus veritatis Spiritusque sapientiæ, non potest audire a Filio loquente quæ nescit, quum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a veritate, consolator manans ex consolatione. Item Cyrillus episcopus in epistola Nestorio directa, ait : Spiritus intelligitur per se, secundum quod Spiritus est, et non Filius; sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur, et profluit ab eo sicut ex Deo Patre. Joannes quoque Chrysostomus in homilia quadam de expositione Symboli, sic ait : Iste est Spiritus Sanctus procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria prout vult. Idem in alia homilia : Credendum est Spiritum Sanctum Patris esse et Filii. Istum Spiritum Sanctum dicimus Patri et Filio coæqualem, et procedentem de Patre et Filio. Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores. Ecce a doctoribus Græcorum aperta habemus testimonia quibus Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur. Omnis ergo lingua confiteatur Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio.
Didym. de Spirit. S. 36. Is. xI, 2.
Cyrill. Alex. Epist. 17.
Chrysost. in Symbol. Hom. 1. 1 Cor. xII, 11.
Chrysost. op. cit. Hom. 2. 1 Cor. xv, 23.
SUMMA
DISTINCTIONIS UNDECIMÆ
IN hac distinctione docetur, quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio sit procedens. Et potest dividi distinctio ista secundum principalia puncta quæ tanguntur in littera. Primo enim probatur per Scripturas canonicas, quod non solum procedat a Patre, sed a Filio quoque. Secundo Magister recitat opinionem Græcorum circa hoc aliter sentientium, utpote quod a solo procedat Patre, et ponit motiva eorum. Tertio solvit ea. Quarto affirmat quod sensu nobiscum conveniant, quamvis differant verbis. Quod tamen non est intelligendum, quod vere atque formaliter consentiant nobis in hoc quod protestamur Spiritum Sanctum ab utroque procedere, saltem pro tempore quo Magister hæc scripsit, sed quia concedunt ea ex quibus verissime sequitur quod ab utroque procedat, videlicet auctoritates Scripturæ in quibus Spiritus Sanctus vocatur Spiritus Filii et Spiritus veritatis. Quinto probat per auctoritates Græcorum ab utroque procedere Spiritum Sanctum.
A QUÆSTIO PRIMA
Circa hæc non occurrit directe nisi quæstio una et ista, An Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio. Plura tamen juxta hoc quæri possunt.
Quod non procedat ab utroque, multipliciter potest probari. Primo sic : Divinus Dionysius a sanctis Apostolis, præsertim a B. Paulo edoctus, imo a Spiritu Sancto copiose illuminatus, in libro suo de Trinitate, id est in libro de Divinis characteribus, et in libro de Divinis nominibus, secundo capitulo, nullibi scribit Spiritum Sanctum a Filio procedere, imo potius insinuare videtur quod a solo procedat Patre, dicendo :45 Ex supersubstantiali, immateriali et impartibili bono, cordialia bonitatis exorta sunt lumina, et remanserunt irrecessibilia ab eo et in se ipsis, coæternæ pullulationis. In quibus verbis per supersubstantiale illud bonum, intelligit Deum Patrem ; per lumina inde exorta, Filium ac Spiritum Sanctum : quæ coæternæ sunt pullulationis, id est emanationis a Patre. Iterum :6 Filius, inquit, et Spiritus Sanctus sunt quasi deinascentia, et tanquam flores ac superessentialia lumina sumimus ea. Qualiter autem sint, nec intelligere neque exprimere possimus. Ex quo concludunt Græci, quod Filius et Spiritus Sanctus sunt velut rivi ac flores emanantes ex Patre solum ac immediate, ita quod neuter eorum ex alio. Et si magnus ille Dionysius aliter sensisset, hoc (ut apparet) alicubi expressisset, sicut et cetera expressit mysteria fidei. — Amplius S. Gregorius Nazianzenus, appellatus Theologus, vir tantæ auctoritatis in Scripturis quod nullus fidelium unquam ausus fuit contradicere ei, ut testatur Hieronymus, ait in sermone de Spiritu Sancto: Quemadmodum radii lucis solaris a sole procedentes nec separantur a sole, nec ab invicem abscinduntur, et usque ad nos luminis sui emicant claritatem; sic Filius et Spiritus Sanctus, geminus Patris radius, usque ad nos lumen claritatis miserunt, et Patri conjuncti sunt. In quibus verbis aperte asseritur quod uterque procedit a Patre; et ut apparet, insinuatur quod neuter procedat ab alio. — Præterea ex Damasceno hoc ipsum evidentius comprobari videtur. Ait quippe primo libro, capitulo octavo: Credimus et in Spiritum Sanctum ex Patre procedentem et in Filio requiescentem; et rursus: Filius ex Patre est generabiliter, Spiritus Sanctus autem et ipse ex Patre est, non generabiliter, sed processibiliter; et propter Patrem, id est a Patre, habent Filius et Spiritus Sanctus quæcumque habent. Eodem demum libro, undecimo scribit capitulo: Oportet scire quoniam Patrem non dicimus ex aliquo; Filium vero dicimus ex Patre et Filium Patris; Spiritum Sanctum autem et ex Patre dicimus, et Patris Spiritum nominamus. Ex Filio autem Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus, atque per Filium confitemur eum nobis manifestum ac traditum.7 Insufflavit enim et dixit discipulis: Accipite Spiritum Sanctum. Hæc Damascenus. — Allegant quoque Græci pro se, quod in quatuor generalibus conciliis apud eos celebratis, non est expressum quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, imo in illis conciliis in fine subjungitur: Anathema sit, si quis aliud aut aliter docere præsumpserit. — Arguunt etiam ex hoc quod in Scripturis nusquam habetur Spiritum Sanctum ex Filio procedere. Ideo quærunt unde Latini hoc habeant. Si enim non habent ex Scripturis, neque ex synodis, neque ex revelatione, videntur præsumptuose id dicere; si vero habent ex revelatione, unde id accidit quod Deus, qui omnes homines vult sal- 1 Tim. u, 4. B vari, nulli eorum id manifestavit? Imo quum in gestis Nicæni concilii fuerit sub anathemate prohibitum aliquid addere symbolo Patrum edito ibi, in quo continebatur, Qui ex Patre procedit; videntur anathematizati Latini, qui addiderunt et dicunt: Qui ex Patre Filioque procedit. — Ad idem adducunt plurima argumenta. Primum, quia procedere est ab uno in alterum ire. Ergo Spiritus Sanctus procedit ab una persona in aliam, hoc est a Patre in Filium, nec ex utroque emanat. — Item, ex duobus suppositis non videtur idem numero immediate procedere. — Et rursus, quum Spiritus Sanctus plene ac perfecte procedat a Patre, superfluum videtur asserere quod procedat a Filio. — Postremo, in Legenda S. Andreæ apostoli legitur: Pax vobis et universis qui credunt in unum Deum Patrem, et in unum Filium ejus Jesum Christum, et in unum Spiritum Sanctum ex Patre procedentem et in Filio permanentem. — Ad idem pertinent quædam in textu adducta. In contrarium est Scriptura canonica auctoritasque Sanctorum, quæ tanguntur in littera.
Ad hoc Alexander respondet: Procedere dupliciter dicitur: primo in motu locali, ut motus ab aliquo in aliquid; secundo in exitu causati a causa. Primo modo requirit duplicem terminum, scilicet a quo et in quem. Secundo modo non requirit nisi terminum unum, videlicet a quo. Et juxta hos modos potest transumi verbum procedendi ad processionem Spiritus Sancti. Primo modo sumpserunt Græci, dicentes quod procederet a Patre in Filium. Nec concesserunt quod procederet a Filio : quia ut dicunt, ex hoc sequeretur quod procederet a Filio in Patrem; sicque videretur Pater aliquid habere a Filio. Sed concesserunt quod procedat a Patre in Filium : in quo ostenditur quod est amor Patris in Filium, et insinuatur quod Filius habeat esse a Patre. Latini vero transumunt verbum procedendi ad processionem Spiritus Sancti juxta secundum modum, dicentes quod procedere, est ab aliquo exire, quamvis non in aliquem : sicque dicunt Spiritum Sanctum procedere ab utroque, sicut procedit amor a mente atque notitia. Hæc Alexander.
Porro Bonaventura : Ad intelligentiam, inquit, controversiæ Græcorum ac Latinorum, et originem ejus, notandum quod circa processionem Spiritus Sancti a Filio est duo considerare, videlicet articuli cognitionem, et ejusdem articuli professionem. — Cognitio hujus articuli fundamentum habet a Scriptura, profectum seu incrementum a ratione, sed conservationem a revelatione. In auctoritate Scripturæ Græci conveniunt et Latini : nam dicunt concorditer Spiritum Sanctum esse Spiritum Filii, et mitti a Filio; sed in ratione revelationeque differunt. In ratione quidem intelligendi. Quum enim Scriptura testatur Spiritum Sanctum procedere, Græci usi sunt nomine processionis juxta similitudinem processionis in motu locali ab uno in alium; Latini vero, secundum modum processionis unius ex alio. Et in hoc melius dixerunt Latini, quoniam processionem illam æternam comparaverunt processioni magis spirituali. Similiter Scriptura dicit Spiritum Sanctum per spirationem procedere. Quumque duplex exsistat spiratio, utpote flatus exterioris et amoris interioris, Græci comparaverunt processionem Spiritus Sancti spirationi flatus exterioris, Latini autem spirationi interioris amoris : quod melius est, quoniam similitudini spiritualiori et similiori aptaverunt. Similiter, quum Scriptura dicat Spiritum Sanctum procedere ut nexum et communionem, et duplex sit nexus, videlicet medium jungens unum alteri, et extremum in quo duo junguntur, Græci comparaverunt processionem Spiritus Sancti communioni ac nexui primo modo, Latini secundo modo, ideo spiritualiori et similiori, quoniam nexus ille magis similitudinem habet personæ. Et quia Latini spiritualius convenientiusque comparaverunt, idcirco ratione sunt elevati, et per hoc ad intelligentiam Scripturæ dispositi, atque manifesta revelatione edocti de processione Spiritus Sancti. Græci vero, quia similitudines differentes et ineptiores aptaverunt, ideo ratione depressi sunt; et non valentes intelligere Spiritum a Verbo procedere, neque in alium procedere ab æterno, arctaverunt Scripturam ad intelligendum eam de temporali processione : ideo viam revelationis sibi clauserunt. Hæc est ergo ratio diversitatis in hujus articuli cognitione.
Controversia vero venit ex hujus articuli professione. Professio autem hujus articuli venit ab Ecclesia Latinorum ex triplici causa, videlicet ex fidei veritate, ex periculi necessitate, et ex Ecclesiæ auctoritate. Fides quippe dictabat hoc. Periculi quoque necessitas imminebat, ne forte aliquis hoc negaret : in quod periculum Græci inciderunt. Et Ecclesiæ auctoritas aderat : ideo sine mora exprimi debuit. — Negatio vero hujus articuli venit ex triplici causa, puta ex ignorantia, ex superbia, et ex pertinacia. Ex ignorantia, quia nec Scripturam intellexerunt, nec habuerunt congruam rationem, nec apertam revelationem. Ex superbia, quia quum reputarent se sciolos et vocati non fuerunt, noluerunt profiteri quod per eos inventum non fuit. Ex pertinacia, ne convincerentur, et ne irrationabiliter viderentur moveri, invenerunt per se rationes contra veritatem, et ausi sunt suam defensare sententiam, atque auctoritati Romanæ Ecclesiæ obviare. Et ideo facti sunt hæretici, quoniam negaverunt fidei veritatem; atque schismatici, quoniam recesserunt ab Ecclesiæ unitate. Et quoniam hæreticorum et schismaticorum mos est, quum se non possunt rationibus communire, adversam partem accusare: ideo nos accusant et redarguunt tanquam curiosos, et tanquam excommunicatos et schismaticos. Curiosos, quoniam sine hujus professione articuli erat salus: quare ergo se intromiserunt Latini perquirere quod non fuit necessarium ad salutem? Sed ad hoc patet responsio, quia necessarium fuit ad vitandum periculum in quod ipsi inciderunt. Similiter dicunt nos excommunicatos quia corrupimus symbola in quibus per sanctos Patres sub excommunicationis pœna hoc fuit prohibitum. Ad quod patet responsio per prædicta, quia non corrupimus, sed perfecimus symbola. Nec sententia illa lata est contra perficientes, sed contra corrumpentes. Vel dici potest, sicut dicit Anselmus, quod novum fecimus: quod utique facere potuimus, quia Romana Ecclesia plenitudinem potestatis a beatissimo Petro Apostolorum principe accepit, in qua nulla Patrum sententia nec interdictum potuit ponere, nec arctare, nec ei præjudicare, nec ligare eam ad aliquid. Similiter dicunt nos schismaticos, quia a nobis divisio facta est: quum enim voluimus istud asserere, noluimus eos vocare. Ad quod responderi potest pro Latinis, quod eos vocare non fuit opportunum, quoniam sine eis Ecclesia potuit istud, et quia propter locorum distantiam laboriosum fuit eos vocare. Fuit quoque infructuosum, quia in Græcis non fuit jam sapientia tanta ut ante: imo ad Latinos transierat. Erat nihilo minus periculosum, quia periculum fuit ducere in dubium quod erat pro certo habendum. Et sic patet quod accusationes eorum sunt frivolæ. — Hæc Bonaventura.
Insuper Thomas: Simpliciter (ait) dicendum est, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, alias non esset distinctio inter Filium et Spiritum Sanctum. Quum enim divinæ personæ secundum nil absolutum distinguantur, oportet eas secundum originis relationes esse distinctas. Ideo si unus eorum non esset ab alio, non essent distinctæ personæ. Nec posset dici quod distinguerentur per diversum modum procedendi a Patre, ut quia Filius procedit per modum naturæ, Spiritus Sanctus per modum voluntatis. Ille enim modus diversus aut diceret distinctionem per oppositionem relationis, et sic rediret idem quod prius; aut diversitatem in absolutis, et ita non essent una essentia Filius et Spiritus Sanctus. Hæc Thomas in Scripto.
Idem affirmat in prima parte Summæ, quæstione tricesima sexta, ubi hanc rationem prosequitur plenius, dicens: Solis relationibus personæ divinæ distinguuntur ab invicem. Relationes vero non possunt personas distinguere nisi prout ipsæ relationes oppositæ sunt. Nam Pater habet duas relationes, quarum una refertur ad Filium, alia ad Spiritum Sanctum: quæ quum non sint oppositæ, non constituunt duas personas, sed tantum ad unam Patris spectant personam. Si ergo in Filio et Spiritu Sancto non essent nisi duæ relationes quibus referrentur ad Patrem, illæ relationes non essent ad invicem oppositæ, sicut nec duæ relationes quibus Pater refertur ad eos. Ideo sicut persona Patris est una, sic sequeretur quod persona Filii ac Spiritus Sancti consisteret una, habens duas relationes oppositas duabus relationibus Patris. Hoc autem hæreticum est, quum tollat fidem Trinitatis. In divinis vero non possunt esse oppositæ relationes nisi originis, quæ accipiuntur secundum principium, et secundum quod est a principio. Aut ergo Spiritus Sanctus est a Filio, sicut fatemur; aut Filius a Spiritu Sancto, quod nullus credit. His consonat ratio processionis utriusque: quia ut dictum est, Filius procedit a Patre per modum intellectus ut Verbum, Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis ut amor. Amorem vero oportet a Verbo procedere, quum nihil ametur nisi quod mentis apprehensione concipitur. Idem docet ordo rerum, quoniam nusquam invenitur quod plura procedant ab uno absque ordine, nisi in his solum quæ materialiter differunt. In ceteris est aliquis ordo in multitudine productorum : in quo sapientia Dei relucet. Si ergo ab una persona divina duæ procedunt personæ, oportet inter eas aliquem ordinem esse; nec alius potest assignari, nisi ordo naturæ, quo alius est ex alio. Impossibile ergo est Filium et Spiritum Sanctum sic esse a Patre, quod unus eorum non procedat ab alio. — Unde et Græci processionem Spiritus Sancti intelligunt ordinem quemdam habere ad Filium, quia concedunt esse eum Spiritum Filii, et esse a Patre per Filium; et quidam eorum dicuntur concedere quod sit a Filio, vel profluat ab eo, non tamen quod procedat : quod ex ignorantia aut protervia venit, quum nomen processionis communissimum sit inter omnia quæ ad originem pertinent qualemcumque. Hæc Thomas in Summa.
Præterea in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo vicesimo quarto, de his scribit diffusius : Manifestum est (inquiens) ex Scripturis, quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, quia vocatur Spiritus Filii, et mittitur ab eodem : quod non esset, nisi esset ab ipso. Sed et apud Joannem Filius ait de Spiritu Sancto :8 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Cyrillus item in epistola quam synodus Chalcedonensis recepit, ait : Spiritus Veritatis nominatur, et est Spiritus Veritatis, et profluit ab ea sicut ex Deo Patre. Sic et Didymus testatur in libro de Spiritu Sancto : Neque quid aliud est Filius, exceptis his quæ ei dantur a Patre; nec alia est Spiritus Sancti substantia, præter id quod ei datur a Filio. Rursus, in determinatione quinti concilii legitur : Sequimur per omnia sanctos Patres et Doctores Ecclesiæ, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium Theologum et Gregorium Nyssenum,
A Ambrosium, Augustinum, Theophilum, Joannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Leonem; et suscipimus omnia quæ de recta fide et hæreticorum condemnatione exposuerunt. Manifestum est autem ex multis auctoritatibus Augustini, præsertim in libro de Trinitate et super Joannem, quod Spiritus Sanctus sit a Filio sicut a Patre. — Porro, si quis dicat Spiritum Sanctum distingui a Filio, non quia est ab ipso, sed propter diversam originem utriusque a Patre, redit in idem. Si enim Spiritus Sanctus est alius a Filio, oportet quod alia sit origo seu processio utriusque. Duæ autem origines non possunt distingui nisi per terminum, vel per principium, aut subjectum. Ex parte termini, sicut origo equi differt ab origine bovis, secundum quod terminantur ad naturas specifice distinctas. Ex parte principii : ut si ejusdem speciei individua dicantur generari, quædam ex sola influentia cœlesti, quædam ex activa seminis virtute. Ex parte subjecti, sicut natura per divisionem materiæ diversis communicatur : quæ distinctio in immaterialibus ac divinis locum non habet. Similiter ex parte termini, ut sic liceat loqui, non potest esse processionum in divinis distinctio, quia eamdem naturam quam accipit Filius nascendo, accipit Spiritus Sanctus procedendo. Utriusque ergo distinctio esse non valet, nisi ex parte principii. Principium vero originis Filii est Pater dumtaxat. Si ergo et solus Pater est principium processionis Spiritus Sancti, non erit alia processio Spiritus Sancti a generatione Filii, nec Spiritus Sanctus distinctus erit a Filio. — Si vero dicatur quod differunt istæ processiones ex parte principii, in quantum Pater producit Filium per modum intellectus ut Verbum, et Spiritum Sanctum per modum voluntatis tanquam amorem : contra hoc est quod intellectus et voluntas in Patre non differunt nisi secundum rationem. Ergo duæ processiones et duo procedentes sola ratione distinguerentur : quod est Sabellianæ impietatis.
Hæc ibi, quo multa scribuntur de hac ipsa materia.
Circa hæc loquitur Petrus: Dicendum quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio quadruplici ratione. Primo, propter Filii perfectionem. Non enim Patri perfecte assimilaretur in omnibus, his exceptis per quæ fit eorum personalis distinctio: inter quæ non est spiratio. Secundo, propter modum procedendi: quoniam Spiritus Sanctus procedit per modum amicitiæ liberalis, et talis amor duorum est, non tantum unius. Tertio, propter distinctionem ejus a Filio: quia personas distinguit sola oppositio relationis secundum originem. Nec potest dici quod distinguantur eo quod unus procedit per modum naturæ, et alius per modum amoris, quoniam modus iste quum dicat relationem eorum ad Patrem, distinguit eos a Patre, non ab invicem. Quarto, propter totius Trinitatis æqualitatem seu æqualem germanitatem vel dilectionem. Hæc Petrus.
Idem Richardus, qui hæc eadem parum diffusius exprimit. — Albertus quoque pene omnia quæ Thomas in tribus præallegatis scribit locis, hoc loco digessit.
Sed et Udalricus in Summa sua, libro tertio, contestatur: Principium processionis Spiritus Sancti dixerunt quidam Græcorum non esse Filium, sed Patrem tantummodo, eo quod in canone Scripturæ non invenitur expressum nisi quod a Patre procedit. Unde quum universaliter non sit audendum nobis aliquid dicere de supersubstantiali Deitate præter ea quæ in sacris Eloquiis sunt expressa, ut S. Dionysius ait (et probatur per illud ad Galatas:
Galat. 1, 8. Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus, anathema sit; atque per illud Apocalypsis: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas. Unde et in Deut.
Deut. 1, 2. teronomio Moyses jussit: Non adjicietis ad verbum quod loquor vobis, nec auferetis ex eo) : hinc Patres in symbolo Nicæni concilii, quod cantatur in Missa, dixerunt solum, Qui ex Patre procedit, ubi nos dicimus, Qui ex Patre Filioque procedit; et anathematizarunt eum qui aliter quam ibi habetur, docere præsumpserit. — Sed hoc est ita erroneum, quod scilicet Spiritus Sanctus procedat solum a Patre, quod sapientes præcipuique Doctores Græcorum, Chrysostomus, Didymus, Cyrillus, Athanasius, dicunt contrarium. Nam etsi hæc verba non habeantur in Scriptura canonica, tamen sunt ibi multa quæ sensum istum important. Nec dici potest quod Filius et Spiritus Sanctus distinguantur tantantum in modo procedendi, videlicet quod Filius procedat per modum naturæ, Spiritus Sanctus per modum amoris: quia hi modi non habent inter se oppositionem realem, quæ est per relationes; sed tantum differunt ratione. Istud ergo expressum est in Scripturis quantum ad sensum; et hoc B. Dionysius dicit in sacris Eloquiis traditum. Unde quarto capitulo de Divinis ait nominibus: Irrationabile est et pravum non veritati intentionis intendere, sed dictionibus. Porro Christus solum dixit, Qui a Patre procedit:9 quia in Patrem tanquam in auctorem consuevit referre quæ sua sunt, in tantum quod interdum quodammodo negat suum esse, quod certum est esse suum: Mea (inquiens) doctrina non est mea.10 Multo fortius quando Spiritum Sanctum sic dicit esse a Patre quod non negat eum esse a se, imo per verba æquipollentia hoc affirmat, intelligendum est eum ideo sic esse locutum, quia hoc ipsum habet a Patre quod Spiritus Sanctus procedit a se. Scriptura vero prohibens aliud doceri, aliud vocat alienum a fidei veritate, puta errorem et falsitatem. Itaque quum ait, Qui a Patre procedit; intelligitur, tam immediate quam per Filium. Unde Hilarius duodecimo de Trinitate dicit Spiritum Sanctum esse ex Patre per Filium. Hæc Udalricus.
At vero Ægidius ad quæstionem hanc respondendo, primo recitat præfatam Thomæ et aliorum positionem, dicentium quod ad personalem distinctionem Filii ac Spiritus Sancti non sufficit inter voluntatem et intellectum distinctio sola secundum rationem. [Istud autem, ait, improbatur,] quia non oportet tantam esse unitatem in principiatis seu originatis, ut in principio. Omnis namque sapientia creatarum mentium est a Deo, similiter omnis pulchritudo creaturarum ab increata pulchritudine; et in rebus creatis differunt pulchritudo ac sapientia, non tamen in Deo. — Verumtamen Ægidius postea tenet positionem præfatam, quam hic sic reprobare videtur. Deinde declarat quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, et quod aliter non posset distingui ab eo: quia Pater producit Filium sibi in cunctis simillimum, demptis his per quæ ab invicem personaliter distinguuntur, inter quæ non est hoc quod Spiritus Sanctus procedat solum a Patre. Istud prolixe et obscure exponit: idcirco pertranseo.
Præterea Scotus in hac asserit quæstione: Differunt Græci variis modis a Latinis. Nam aliqui Græcorum dixerunt quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, sicut Magister refert in littera; aliqui vero, quod tantum a Patre. Nam et Damascenus in epistola quadam de Trisagio loquitur: Ex Patre Spiritus Sanctus est; Filii autem Spiritus est, sed non ex Filio. Unde Lincolniensis in fine epistolæ Damasceni ponit hanc notulam: Si duo sapientes unius veritatis et non propriæ dictionis amatores, etc. Dicit ibidem non esse credendum, quod sancti Doctores Græci qui canonizati sunt, ut patet distinctionibus duodecima et sextadecima, in dictis fuerunt hæretici; nec tantus doctor ut est Damascenus, et alii quidam. Nec putandum quod nos Christiani, qui tenemus Spiritum Sanctum ex utroque procedere, simus hæretici. Hinc dominus Lincolniensis exponit, bene posse dici quod Spiritus Sanctus sit Spiritus Filii, et a Filio. Quamvis Græci priores fuerunt quasi sub dubio, et ante statutum Ecclesiæ fassi sunt Spiritum Sanctum esse Spiritum Filii; verumtamen posteriores Græci plus asseruerunt, videlicet quod non sit a Filio, quoniam parvus error in principiis, fit magnus in fine. Quidquid igitur ipsi dicant, tenendum est modo quasi pro articulo fidei, quod Spiritus Sanctus procedat a Filio. Quod ita probatur: Quodcumque suppositum habet principium productivum sufficiens, potest principio illo producere, si supposito illi aliunde non repugnet producere. Sed talis est persona Filii ad productionem Spiritus Sancti. Habet namque idem principium producendi Spiritum Sanctum quod Pater, eamdem videlicet voluntatem. Nec repugnat illi principio ut est in Filio, producere Spiritum Sanctum. Nulli namque supposito habenti principium productivum repugnat producere illo principio, nisi præintelligatur habere productionem adæquatam illi principio. Sed voluntas ut est in Filio, non præintelligitur habere productionem adæquatam suæ fecunditati: quia productio per modum intellectus, qua producitur Filius, prior est productione per modum voluntatis. Ergo Filius una cum Patre potest per voluntatem producere Spiritum Sanctum. Hæc Scotus.
De his Guillelmus Parisiensis in libro suo de Trinitate, vicesimo secundo atque vicesimo tertio capitulis, scribit: Quam bonus est Deus Pater, tam bonus est Filius ejus: idcirco æqualiter diligendi et mutuo æque dilecti. Ideo ante omnem creaturam ab utroque est unus et idem amor, quo se invicem diligunt quantum diligendi consistunt. Denique omne uniens alios, necessario magis unum est quam qui uniuntur in ipso aut per ipsum. Necessario ergo prima amicitia qua nectuntur et se invicem amant Pater et Filius, magis una est in se quam ipsi amantes: ipsi autem essentialiter unum sunt. Hæc ergo non solum secundum essentiam una est, sed etiam in quantum amicitia. Est ergo una amicitia unusque amor inter eos et ab ipsis. Imo si essent duo aut plures amores, indigerent alio vinculo ad suam societatem ac unionem. — Item, eadem est bonitas Patris ac Filii, quam uterque in altero diligit: ideo de eadem bonitate est alteri in alterum dilectio. Duobus autem ex eodem se invicem diligentibus, necessario erit idem amor ab eodem secundum idem emanans. (Ad istud probandum multas argumentationes adducit hic doctor vicesimo tertio præallegati libri capitulo.) Hæc Guillelmus.
Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro primo, tractatu de Processione Spiritus Sancti, compendiose atque idonee arguit contra Græcos. Sed in præinductis sensus verborum ejus expressus est.
Ad objecta igitur respondendo, dicendum quod sicut divinus Dionysius et Gregorius Nazianzenus non asseruerunt Spiritum Sanctum a Filio procedere, ita nec negarunt nec dixerunt contrarium. Unde Alexander respondet, quod ita locuti sunt ad innuendum quod in Patre est ratio primæ originis ac primi principii, et duplex modus emanationis: unus quo generat Filium, alius quo producit Spiritum Sanctum. Thomas vero respondet, quod locutiones istæ SS. Dionysii atque Gregorii sunt symbolicæ, idcirco ex eis argumentatio non procedit, ut idem beatus ait Dionysius in epistola sua ad Titum: Symbolica (inquiens) theologia non est argumentativa, est enim similitudo quantum ad aliquid, non quoad omnia. Atque ut addit Petrus, Similitudo est quoad habitudinem horum ad unum principium, non autem horum ad invicem.
Ad auctoritates Damasceni respondet Bonaventura, quod non ei consentiendum est in hac parte, quoniam fuit tunc quando orta est ista dissensio inter Latinos ac Græcos. Attamen ut addit Bonaventura, Damascenus loquitur caute, quia non dicit quod Spiritus Sanctus non sit a Filio; sed dicit, Non dicimus eum a Filio: quia Græci non confitebantur quod esset a Filio; nec tamen negabat hoc, sed eorum maledicta progenies addidit ad paternam dementiam, et dicit quod non procedit a Filio nisi temporaliter. Hæc Bonaventura. — Eodem modo respondet Thomas: Damasceno, inquiens, in isto non creditur, quia fertur fuisse tunc quando incepit hæc controversia. Tamen non negat quin Spiritus Sanctus sit a Filio, sed dicit se non concedere quod sit ex Filio, quia adhuc apud Græcos in dubium vertebatur.
Verum ut supra est allegatum, Damascenus in quadam epistola dicit quod Spiritus Sanctus non sit a Filio. Et hoc excusat Durandus, dicendo quod Damascenus scripsit hoc ante determinationem ac promulgationem sententiæ de processione Spiritus Sancti ab utroque.11 Cui excusationi obviare videtur quod in prima parte Summæ, quæstione tricesima sexta, asserit sanctus Doctor: Spiritum Sanctum non procedere a Filio, primo introductum fuit a Nestorianis hæreticis, ut patet in quodam symbolo Nestorianorum damnato in synodo Ephesina. Quem errorem secutus est Theodoricus Nestorianus, et plures post eos, inter quos fuit et Damascenus. — Ad [hanc] auctoritatem Damasceni dico, quod si dixisset Spiritum Sanctum non esse a Filio, postquam sibi innotuit Ecclesiam determinasse oppositum, expeditum mox esset, quia argueretur tanquam hæreticus. Si autem hoc dixit ante statutum Ecclesiæ, excusaretur: quemadmodum modo doctores contradicunt sibi in materia theologiæ, et tamen una pars est necessarie vera; nec tamen hæreseos arguuntur quamdiu Ecclesia non determinat quid sit tenendum. Qui vero post determinationem Ecclesiæ scienter contrarium diceret, esset hæreticus.
Ad istud quod inductum est de concilio, Thomas respondet in Summa: In quolibet concilio institutum est symbolum aliquod propter errorem aliquem qui in concilio damnabatur: ideo sequens concilium non composuit symbolum aliud, sed quod in primo continebatur concilio, per aliqua verba adjuncta exposuit contra hæreses insurgentes. Hinc in determinatione Chalcedonensis synodi legitur, quod illi qui fuerunt congregati in Constantinopolitano concilio, doctrinam de Spiritu Sancto tradiderunt: non quod minus tradita esset a præcedentibus qui apud Nicæam fuerant congregati, sed intellectum eorum adversus hæreticos declarabant. Quoniam ergo tempore antiquorum conciliorum nondum exortus fuit error dicentium Spiritum Sanctum non procedere a Filio, non fuit necessarium quod hoc explicite poneretur. Postea vero insurgente errore quorumdam, in quodam concilio in occidentalibus partibus congregato expressum fuit auctoritate Romani Pontificis, cujus auctoritate etiam antiqua concilia congregabantur et firmabantur. Tamen in hoc ipso quod Spiritus Sanctus dicebatur a Patre procedere, continebatur implicite quod et a Filio esset procedens. — Hæc Thomas, qui hæc eadem scribit in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo vicesimo quinto. — Bonaventura demum respondet, quod nec in conciliis Patrum omnia continentur quæ pertinent ad credenda et ad mores. Nam in Nicæno concilio nihil habetur de descensu Christi ad inferos. Distinctionem quoque Alexandri in principio responsionis ad quæstionem hanc positam, dicit Bonaventura nunc exsufflandam, affirmantis Spiritum Sanctum eodem modo procedere a Patre et Filio quemadmodum a duobus lignis una progreditur flamma.
Ad cetera patet ex præinductis responsio. Nempe ad illud quod quæritur, unde Latini hoc habeant, quod Spiritus Sanctus ex utroque procedit: dicendum quod ex Scripturis multis rite et catholice intellectis, imo ex protestatione multorum sanctissimorum virorum desuper illuminatorum. Cur autem ipsis Græcis non sit revelatum: jam patuit, quod multi sancti eorum Doctores id cognoverunt et conscripserunt, ceteri ex sua pertinacia privati sunt illuminatione divina. Porro quod anathematis nos arguunt, jam est solutum: quia et Romanus Pontifex sufficientis fuit auctoritatis hoc addere; nec intentio Patrum fuit, prohibere declarativam additionem ex rationabili causa, sed additionem aliquid contrarium sapientem.
Ad alia tria dicendum, quod Spiritus Sanctus procedit ex Patre et Filio tanquam ex uno principio, quemadmodum creaturæ ex tribus personis sicut ex uno creatore, in quantum tres personæ sunt Deus unus et ejusdem potentiæ.
Postremo, Spiritus Sanctus in Filio perhibetur quiescere, non quasi non procedat a Filio, quum et Filius dicatur in Patre quiescere, a quo vere procedit. Scriptum est enim: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris. Et idem Filius protestatur: Ego in Patre, et Pater in me est. Nihilo minus ait: Exivi a Patre. Quiescit ergo Spiritus Sanctus in Filio quemadmodum amor amantis in amato, seu tanquam in objecto, non veluti in subjecto. Quiescit item in Filio secundum naturam ejus humanam, juxta illud: Vidi Spiritum descendentem et manentem super eum.
Footnotes
Chapter 114 of 271