Quæstio 2
S Ecundo quæritur, An Spiritus Sanctus distingueretur a Filio si non procederet ab eo.
Videtur quod non, quia ut dictum est, sola oppositio relativa penes originem sumpta, est ratio distinctionis personalis in divinis.
In oppositum est quod Filius eo ipso quo Filius, et quo per intellectum emanat a Patre ut Verbum, distinguitur a Spiritu Sancto, prout ille procedit a Patre per voluntatem ut amor spiratus, et per modum liberalis donationis, nec revera est Filius.
In hujus quæstionis determinatione doctores magni diversimode sentiunt: quia ut in præcedenti patuit quæstione, Thomas, Albertus, Petrus, Udalricus, tenent quod non. Idem tenent Ægidius, Durandus, et alii multi. Verum Henricus Quodlibeto quinto tenet oppositum, et consentit ei in hoc Scotus. Porro motiva Henrici et Scoti infra tangentur.
Ait ergo Doctor solennis: Hic oportet intelligere primo, quum personarum distinctio in Deo non sumatur nisi penes emanationes ad intra, quod ipsæ emanationes aliter respiciunt id a quo emanant, et aliter id ad quod terminantur. Nam ex parte ejus a quo emanant, sufficit quod in ipso sint distinctæ rationes atque principia secundum quæ dicuntur emanare. Ex parte vero ejus ad quod terminantur, requiritur illarum diversitas et distinctio in esse, ut sint emanationes distinctæ. Verbi gratia, generare hominem et depingere imaginem suam, sunt emanationes diversæ, quæ ab eodem supposito procedunt penes diversas rationes et principia in ipso: quæ sunt natura et ars. Ad idem tamen terminari non queunt, sed necessario ad diversa. Transferendo ergo ea quæ in creaturis videmus, quantum possibile est, ad divina: quum generatio Verbi et processio Spiritus Sancti sint emanationes penitus diversæ in Deo, quamvis ambæ procedant ab eadem persona, videlicet Deo Patre, secundum distinctas rationes in ipso personaliter indistinctas, quæ sunt natura et voluntas; tamen necessario requirunt veram distinctionem terminorum in esse perfecto emanantium, qui sunt Filius et Spiritus Sanctus. Talis autem distinctio non potest esse nisi secundum rem aliquam in Deo, quæ non est nisi personalis. Oportet ergo ut Spiritus Sanctus personaliter distingueretur a Filio quamvis non procederet ab eo, quum emanationes istæ nequaquam ad eamdem valeant terminari personam. Sicque oportet fateri Spiritum Sanctum distingui a Filio in quantum ambo diversimode procedunt a Patre, etiam si a Filio non procederet. Quamvis enim ex parte principii non exigatur personarum distinctio, requiritur tamen ex parte termini: quoniam terminos emanationum oportet esse perfectos in esse subsistentiæ; non autem principia, sed sufficit quod sint in eodem perfecto ut distinctæ rationes agendi. Ideo quamvis Spiritus Sanctus non emanaret a Filio, adhuc tamen per comparationem ad Filium distingueretur ab ipso. Si enim sic non distinguitur a Filio, hoc est vel quia sunt unum in substantia, aut tantum unus in persona. Non primo modo, quoniam sic nec a Patre distingueretur. Ergo quia essent unus in persona. Quod sic reprobatur: Solum per id habet res essentialiter personaliterque distingui a quolibet alio, per quod essentialiter et personaliter constituitur in esse. Sed Pater constituitur in esse personalitatis proprietate paternitatis, et non alia: quoniam communis spiratio activa nullius est personæ constitutiva, quum quasi sequatur personas in esse personali jam constitutas. Ergo Pater sola paternitate a quolibet alio distinguitur, imo et a Spiritu Sancto distingueretur, quamvis a Patre non procederet ipse Spiritus Sanctus, dum tamen esset procedens a Filio: sic et Spiritus Sanctus quamvis non procederet a Filio, Filius tamen proprietate suæ filiationis ab ipso esset distinctus. Hæc Henricus.
Cui concordans Scotus sic arguit: Augustinus quinto de Trinitate, Ex hoc, inquit, apparet quod Filius non sit Spiritus Sanctus, quoniam Filius non exit a Patre quomodo datus, sed ut natus; Spiritus Sanctus vero exit non ut natus, sed ut datus. — Præterea, unumquodque eodem formaliter constituitur in esse et distinguitur ab omni alio: quia eodem quo in se est ens, est divisum ab aliis. Filius autem non activa spiratione, sed filiatione in esse constituitur personali: ergo per illam differt ab alio omni. Sed dato quod Spiritus Sanctus ab ipso non procederet, adhuc stat et manet in eo formale illud principium suæ distinctionis ab aliis: et sic per illud personaliter distingueretur a Spiritu Sancto. Item, si Pater per impossibile non spiraret, adhuc distingueretur a Spiritu Sancto: ergo et Filius. — Præterea, emanationes per modum naturæ et voluntatis sunt ita distinctæ, quod impossibile et incompossibile est unam esse aliam. Si autem emanationes sunt incompossibiles, non possunt eumdem habere terminum seu ad unum terminari suppositum; et quamvis Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nihilo minus alia esset emanatio qua Filius per modum naturæ procedit a Patre, et Spiritus Sanctus per modum voluntatis ab eodem. Ergo et termini processionum istarum, videlicet Filius et Spiritus Sanctus, personaliter distinguerentur, quamvis unus eorum non esset ab alio. — Amplius, si Filio non spirante Spiritum Sanctum, vis generativa in Patre et vis spirativa in eo, non sufficerent ad agendum realem distinctionem in emanationibus illis, ergo nec modo vis spirativa in Patre et Filio, et vis generativa in Patre, ad hoc sufficerent: quoniam tantum differt vis generativa in Patre a vi spirativa in ipso, quantum a vi spirativa in ipso Patre ac Filio, quum eadem sit vis spirativa in ambobus. Ideo dico quod non sequitur formaliter, Si Spiritus non est a Filio, non distinguitur ab eo: quamvis hoc sequatur concomitanter. Filius enim habet eamdem voluntatem non infecundatam ad spirandum, quam habet Pater. Ideo si Filius non spiraret, nec Patre. Sicque concomitanter sequitur, Si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, ergo non differt ab eo: quia nec esset, quum nec a Filio neque a Patre procederet. Hæc Scotus.
Circa hæc multa scribit Durandus, fortiter tenens quod Spiritus Sanctus non posset distingui a Filio nisi procederet ab eo, quia secundum Anselmum in libro de Processione Spiritus Sancti, in divinis est unitas ubi non obviat aliqua relationis oppositio. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nulla oppositio relationis esset inter eos. Item Augustinus sexto de Trinitate, capitulo secundo, dicit quod Pater non distinguitur a Filio nisi quia referitur ad ipsum. Ergo similiter Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio nisi referretur ad ipsum: non autem referretur ad Filium nisi ab ipso procederet, quum in divinis non sunt relationes reales nisi originis. Opinio quoque aliorum stare non valet, quoniam diversi modi emanandi non sufficiunt ad personalem productorum distinctionem; sed sicut Pater est una persona habens duas proprietates per quas est gignens et spirans, sic esset tantum una persona emanans a Patre, quæ duas haberet proprietates, et diceretur genita ac spirata. Ubicumque namque est causa formalis atque sufficiens distinctionis, ibi oportet esse distinctionem: sed plures relationes disparatæ sunt in Patre, nec distinguunt ipsum in plures personas. Ergo relationes disparatæ non sunt ratio sufficiens distinctionis personarum. Si autem Spiritus Sanctus non procederet a Filio, inter eos non essent relationes nisi disparatæ: ergo personaliter differre non possent, sed solum sicut una persona differt a se ipsa secundum proprietates diversas. Verum ad hoc dicunt non oportere tantam esse distinctionem in principiis ut in principiatis: ideo relationes disparatæ sufficiunt ad distinguendum personas productas, et non ad distinguendum personam producentem in duas. — Hæc Durandus, qui contra solutionem istam disceptat, et positionem suam prosequitur.
Richardus vero tangit utriusque opinionis motiva, et manet neutralis.
Porro ad argumenta Henrici et Scoti, quum dicunt, Si Spiritus procederet tantum a Filio, non a Patre, adhuc distingueretur a Patre, et rursus dato quod solum procederet a Filio, adhuc manet distinctus a Patre et Filio proprietate personali: respondent Durandus et alii quidam, quod suppositio illa non solum non est possibilis, sed etiam incompossibilis et contradictionem includens, ideo mirum non esse, si falsa et impossibilia ex ea sequantur. Quum enim de ratione Filii sit esse a Patre, impossibile est aliquid procedere a Filio quod non procedat a Patre saltem mediate. Conformiter quum dicitur, Dato quod non procedat a Filio, etc., dicunt quod suppositio ista tollit rationem distinctionis Spiritus Sancti a Filio, veluti si dicatur quod si homo non sit rationalis, adhuc differt a bruto. — Sed contra hoc arguit Scotus: Ista responsio peccat primo, eo quod quædam sunt consequentiæ naturales, in quibus consequens est per se de intellectu antecedentis; et quædam sunt consequentiæ accidentales quæ tenent per loca extrinseca, in quibus antecedens non potest esse verum sine consequente, consequens tamen non est per se de intellectu antecedentis: ut quandocumque antecedens causa est consequentis sicut subjectum causa est passionis, et per locum a simili. Positio ergo potest includere opposita consequentia naturali, et ita nil ponit. Si vero ponit sive includit unum oppositum consequentia naturali, et aliud consequentia accidentali: sic aliquid ponit, et ea permissa*, concedendum est quod naturali consequentia sequitur, atque negandum quod sequitur consequentia accidentali, quum non sit per se de intellectu antecedentis, imo repugnat ei: ut si ponatur quod homo non sit risibilis, et arguatur, Si Socrates est homo, est risibilis; neganda est consequentia, quia destruitur per hoc quod consequens non includitur in antecedente. Sic autem est in proposito. Nam Spiritus Sanctus non est inclusus in Filio, quia Filius non habet spirationem activam simul, ita quod Filius et Spiritus Sanctus non distinguantur per relationes oppositas. [Attamen in proposito Filius et Spiritus Sanctus distinguuerentur per relationes disparatas.] Istud probat prolixe, et efficaciter, ut apparet.*
Quum ergo in ista quæstione sit tanta magnorum doctorum dissensio, tantaque difficultas, advertendum diligenter quid de hac re sensit Anselmus, vir illuminatus, subtilis et sanctus. Itaque in libro suo de Processione Spiritus Sancti, inter cetera protestatur: Quamvis Græci negent Spiritum Sanctum a Filio procedere, credunt tamen et confitentur Deum de Deo esse nascendo, ut pote Filium a Patre, et Deum esse de Deo procedendo, videlicet Spiritum Sanctum a Patre. Sed quum dicitur, Filius est de Patre, et Spiritus Sanctus est de Patre, insinuatur quod id quod est Filius et quod est Spiritus Sanctus, habent de Patre; sed alio modo intelligitur Filius esse de Patre, et aliter Spiritus Sanctus. Filius enim est de Patre suo, quia est Pater ejus. Spiritus Sanctus autem non est de Deo Patre suo, sed tantum est de Deo qui est Pater. Ergo Filius secundum quod est de Deo, dicitur Filius ejus; et ille de quo est, dicitur Pater ejus. Spiritus Sanctus vero non secundum quod est de Deo, est Filius ejus; nec is de quo est, est Pater ejus. Hæc itaque sola causa pluralitatis est in Deo, quoniam his duobus modis est Deus de Deo: quod totum potest dici relatio. Nam quoniam Filius existit de Deo nascendo, et Spiritus Sanctus procedendo, ipsa diversitate nativitatis et processionis referuntur ad invicem, ut diversi atque ab invicem alii. Filius ergo, ut interim aliam causam taceam, quoniam nondum constat quod Spiritus Sanctus de illo sit ac procedat, ideo non est Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctus est Filius: quia Filius nascendo habet esse de Patre; Spiritus Sanctus vero non nascendo, sed procedendo. Supra dicta itaque relationis oppositio ex hoc nascens, prædictis duobus modis prohibet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum de se invicem dici, et propria singulorum aliis tribui. Quamobrem Spiritus Sanctus, qui est de Patre procedendo, non est ille qui est de Patre nascendo. — Rursus Anselmus in eodem apertissime scribit tractatu: Habent utique a Patre esse Filius et Spiritus Sanctus, sed modo diverso: quoniam alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint per hoc ad invicem, ut est dictum. Idcirco quum nascitur unus, non potest cum eo nasci ille qui per hoc est alius ab eo: quia non similiter nascitur, sed procedit. Nam etsi per aliud non essent plures Filius et Spiritus Sanctus, per hoc solum essent diversi quia alter nativitate, alter processione est de Patre. — Hæc Anselmus, cujus positio rationabilis esse vide præmissa tur. Unde in hac parte positio Henrici et cundo, quod illæ relationes obviant unitati
Potissimum vero argumentum alterius opinionis, videlicet quod in divinis non est distinctio nisi per relationis originem, Scotus solvit, dicendo: De facto relationes multiplicant Trinitatem. Et si ponatur quod Spiritus Sanctus non est a Filio, distinguerentur non per relationes oppositas, sed disparatas. Unde dico quod sicut hæc relatio, in quantum hæc relatio, et non per suppositum aut fundamentum suum, distinguitur a relatione opposita, ita distinguitur ab omni relatione disparata per rationem suam formalem, sicut albedo distinguitur a dulcedine et sapore.
Hinc ait Richardus: Non est Anselmi intentio quin ad personalem distinctionem sufficeret relationum disparatio, quæ esset inter Filium et Spiritum Sanctum etiam si Spiritus Sanctus non esset procedens a Filio: quod satis expresse videtur sentire Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti. Hæc Richardus.
Et potest his ratio addi. Quum enim C Spiritus Sanctus non procedat a Patre et Filio in quantum sunt duo seu distincti, sed in quantum sunt unum et sub eadem ratione seu secundum eumdem modum processionis, non magis distinguitur Spiritus Sanctus a Filio per hoc quod procedit a Patre et Filio, quam si a solo procederet Patre, quamvis multiplicior sit ratio distinctionis Spiritus Sancti a Filio per hoc quod procedit ab eo. Itaque dico cum Scoto, verum esse quod personarum distinctio in divinis non est nisi per oppositas relationes originis: et hoc, de facto, quia videlicet revera sic est, quod Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedit. Nihilo minus quod jam dictum est, veritatem sortitur.
Hinc Henricus: Dictum, inquit, illud Boetii, quod omnia in divinis sunt idem ubi non obviat relationis oppositio, dupliciter potest intelligi. Primo, quod illæ relationes sibi invicem obviant per contrarietatem, sicut paternitas et filiatio. Se-
Chapter 115 of 271