Quæstio 3
Tertio quæritur, An Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio in quantum sunt unum.
Videtur quod non. Primo, quoniam actio est suppositi: ergo actus spirandi non convenit Patri ac Filio nisi ut sunt personæ; sic autem sunt duo. — Secundo, quia Spiritus Sanctus procedit a Patre ac Filio ut nexus et unio, communisque et mutuus amor amborum: sed non convenit eis uniri et invicem se amare, nisi ut sunt duo: ergo sic convenit eis spirare. — Tertio, spiratio est actus personalis: actus vero personales personis conveniunt secundum earum esse personale, ergo secundum esse distinctum. — Quarto, quia ut in littera introducitur auctoritas Augustini, Spiritus Sanctus principalius procedit a Patre: ergo non ab utroque ut unum sunt.
In oppositum est auctoritas Augustini quinto de Trinitate, quo docet quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. — Denique, quum agere sit personæ, unus actus spirandi non egreditur a duobus suppositis nisi in quantum sunt unum. — Rursus, Patri et Filio convenit spirare in quantum eamdem habent voluntatem et vim spirativam seu communem notionem.
Ad hoc Thomas respondet: Omnis actus originaliter refertur ad duo, videlicet ad agentem, et ad actionis principium. Porro agens est ipsum suppositum, principium vero actionis seu ratio agendi, est aliqua forma in ipso, substantialis vel accidentalis. Dico ergo quod ly in quantum, potest notare conditionem agentis, vel principium actionis. Si dicat conditionem agentis, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt plures ac distinctæ personæ, quia ab eis pluribus ac distinctis procedit. Si vero dicat conditionem principii actionis, sic procedit ab eis in quantum sunt unum. Quum enim una operatio non sit nisi ab uno principio, oportet esse aliquid unum in Patre et Filio quod sit principium hujus actus qui est spirare, qui est unus et simplex : quo una et simplex persona, videlicet Spiritus Sanctus, producitur ac procedit. Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in prima parte Summæ, quæstione tricesima sexta, articulo quarto, scribit : Pater et Filius in omnibus unum sunt in quibus inter eos relationis oppositio non distinguit. Quumque in hoc quod est esse principium Spiritus Sancti non opponantur relative, sequitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Et quamvis principium designet proprietatem potius quam personam, tamen significat eam per modum substantivi, quemadmodum nomina ista, pater, filius, etiam in rebus creatis. Ideo numerum accipit a forma significata, sicut et alia substantiva. Quemadmodum ergo Pater et Filius sunt unus Deus propter unitatem formæ seu essentiæ significatæ hoc nomine, Deus; ita sunt unum principium Spiritus Sancti propter proprietatis unitatem significatæ nomine isto, principium. Itaque, si attendatur virtus spirativa, Spiritus Sanctus procedit a Patre ac Filio in quantum sunt unum in virtute hac spirativa, quæ quodammodo designat divinam naturam cum proprietate. Nec inconveniens est unam atque eamdem proprietatem in duobus esse suppositis quorum est una natura. Iterum, si considerentur supposita spirationis, sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut sunt plures, quia procedit ab eis ut amor unitivus amborum. Hæc in Summa. — Idem in Summa contra gentiles, libro quarto.
Concordat Petrus : Actus (inquiens) spirandi egreditur a Patre et Filio ut sunt unum in potentia spirativa : in qua unitate intelligitur unitas essentiæ, in hoc quod dicitur potentia; et unitas notionis, in hoc quod dicitur spirativa. In inferioribus autem, in quibus realiter differunt forma substantialis et accidentalis, et forma communis ac propria, unus actus communis aliquorum suppositorum essentialis, est ab una forma essentiali communi, ut in hominibus vivere ab anima; actus vero communis accidentalis, ab una communi forma accidentali, ut scire a scientia : ad quem tamen præexigitur communis forma substantialis, videlicet una anima in specie, seu anima rationalis, et una potentia ejus, videlicet intellectus. Porro actus proprius est a propria forma : ad quem præexigitur communis forma substantialis, non accidentalis. In divinis autem non est forma substantialis et accidentalis, sed essentialis ac relativa; est quoque ibi hujusmodi forma communis ac propria. Forma vero essentialis ac relativa differunt ibi ratione dumtaxat; forma autem relativa communis et propria differunt etiam re, sed non essentia. Denique in divinis est forma essentialis communis tribus, ut divina essentia; formaque relativa communis duobus, sicut vis spirativa; forma etiam relativa propria uni : atque ad utramque præsupponitur forma essentialis. Et juxta differentiam harum formarum sunt in divinis actus differentes. Est enim ibi actus essentialis communis tribus, ut intelligere, velle. Est et alius actus ibi personalis communis duobus, sicut spirare. Est item ibi actus proprius personalis, ut generare, qui secundum rationem et modum intelligendi egreditur a paternitate. Sicque in potentia spirativa una communi et in potentia generativa una propria, cointelligitur una communis divina potentia seu essentia. A — Unde potentia spirativa dicit essentiam et notionem: et ita dicit partim quid absolutum, et partim quid respectivum aut relativum, ut dictum est supra septima distinctione, de potentia generativa. Quemadmodum enim potentia generativa dicit duo, videlicet potentiam quæ est essentialis, et actum qui est notionalis, unde dicit quid essentiale tractum ad significationem personalem; ita potentia spirativa. Hæc Petrus. — Verumtamen de hoc arbitror sentiendum prout supra septima scripsi distinctione.1
Circa hæc ait Richardus: Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum plures sunt in personis, et unum in potentia spirativa: quia potentia spirativa quantum ad modum essendi necessarium ad hoc ut per eam sit actus spirandi, de necessitate præsupponit quoad modum intelligendi, conceptionem Verbi a Patre. Hinc talis distinctio de necessitate requiritur ad actum spirandi. Rursus, quum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio una spiratione, et unam operationem esse oporteat ab una potentia, oportet ut in Patre et Filio sit una potentia spirativa, per quam sint unum principium Spiritus Sancti, non duo principia. Hinc Gregorius decimo extra de Summa Trinitate et fide catholica: Fatemur quod Spiritus Sanctus æternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione, procedit. Porro qui dicunt quod Pater posset spirare quamvis non generaret, quamvis concedant quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, qui plures sunt in persona, et unum in potentia spirativa; attamen negant quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt plures in personis, et in spirativa potentia unum. Quidquid vero sit de hoc, constat quod formalius (ut sic loquar) procedat ab eis ut sunt unum in potentia spirativa, quam in quantum sunt plures in persona.
B — Præterea, si quæratur an potentia spirativa dicat quid vel ad aliquid, respondendum quod sicut potentia generativa dicit divinam naturam cum modo habendi eam non ab alio, et ita cum proprietate innascibilitatis, in qua includitur primitas ad actum gignendi; sic potentia spirativa dicit voluntatem divinam cum modo habendi eam non ab alio per spirationem, et ita cum ratione inspirabilitatis, in qua includitur primitas ad actum spirationis. Sicque potentia spirativa dicit quid et ad aliquid simul, formalius tamen ad aliquid; quia formalius nominare videtur modum habendi voluntatem divinam, quam ipsam voluntatem. Hæc Richardus.
Bonaventura quoque his consonans, ait: Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum sunt unum in fecunditate voluntatis. Una quippe est in Patre Filioque fecunditas voluntatis, sicut et una voluntas, quum sint una substantia. Et ista fecunditas convenit eis quia uterque est improcessibilis. Innascibilitas enim (quæ idem est in Patre quod primitas) et primum et principium, idem sunt; et ratio primitatis est ratio principiandi sive fecunditatis. Quoniam ergo Pater prior est omni emanatione, scilicet processione et generatione, quia non generatur neque procedit: idcirco utroque modo principium est. Et quoniam Filius prior est emanatione processionis, non generationis: idcirco principium est spirandi, non generandi. Quia vero Spiritus Sanctus neutro modo se habet, neutro modo principium est. Hinc quamvis Spiritus Sanctus a duobus procedat, quia tamen procedit ab eis non ut sunt differentes, sed ut in eis est una fecunditas voluntatis, procedit ab eis ut unum sunt. Pater namque et Filius non spirant in quantum Pater et Filius, sed secundum quod voluntatis fecunditas est in eis. — Quum ergo inquiritur: si procedit ab eis in quantum unum sunt, aut ergo in quantum unum sunt in substantia, aut in notione, aut in persona: dicendum quod in quantum unum sunt in fecunditate voluntatis, prout illa voluntas tracta est ad notionem per fecunditatem: quæ fecunditas cum ratione primitatis significatur per hoc quod est improcessibilis. Et hoc est quod in libro de Processione Spiritus Sancti dicit Anselmus, quod Pater et Filius spirant secundum quod uterque est idem Deus, non secundum quod Deus simpliciter, sed secundum quod deitas in utroque: hoc est considerare voluntatem in personis. — Si igitur quæras an spirant in quantum unum in substantia, aut notione, aut persona: responderi potest dupliciter, secundum duas opiniones. Nam aliqui dicunt quod potentia generandi non differt a generatione seu paternitate, nisi in modo loquendi, et ita dicit notionem, videlicet personalem proprietatem, ut generatio, licet alio modo. Similiter isti dicunt quod fecunditas voluntatis seu vis spirativa dicit eamdem notionem quam spiratio, quamvis alio modo: quia vis spirativa dicit ut in ratione aptitudinis, spiratio in ratione actus. Et ita secundum hos, Pater et Filius spirant in quantum sunt unum notione. Alii dicunt quod sicut potentia generandi dicit naturam in persona, et ita essentiam personaliter; sic vis spirativa dicit voluntatem ut voluntas in personis quibusdam fecunda est. Sicque Pater et Filius spirant in quantum unum in essentia seu natura aut voluntate, ut dicatur magis proprie, voluntate considerata in personis. Quælibet harum positionum satis probabilis mihi videtur. Hæc Bonaventura.
Albertus quoque hic protestatur, quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum in quantum sunt unum in virtute spirali seu spirativa: quæ virtus, secundum eum, est media, id est, medio modo se habet, inter essentiam pure (id est penitus) absolute acceptam, et inter personam pure relative sumptam, prout supra septima distinctio dixit potentiam generativam dicere aliquid absolutum et aliquid relativum.2 Atque ut addit, vis generativa et spirativa differunt secundum comparationem ad actus, quia sic differunt quemadmodum spirare et generare. Si autem accipiantur in sua radice, non differunt re, sed ratione: quoniam generativa radicatur in radice (id est in essentia) ut est natura; spirativa vero fundatur in ea secundum quod est voluntas, non quidem comparata ad extra, ut ad creatum, sed ut voluntas amoris communicandi tantum bonum quantum est ipse communicans. Hæc Albertus.
Udalricus demum his quæ a Thoma et Alberto dicta sunt, prorsus concordat.
B Ægidius tamen circa hoc cavillationem inducit, affirmans auctores positionis prætactæ, qua dictum est Patrem et Filium esse principium Spiritus Sancti in quantum unum sunt in virtute spirativa, non autem in persona, ignorare vim verbi: quia ut ait Ægidius, reduplicatio solum est conditio prædicati. — Quæ cavillatio est infirma, quia reduplicatio cadere potest super subjectum prout respicit prædicatum, ut triangulus habet tres angulos in quantum triangulus: imo cadere potest super subjectum secundum se, ut quum dicitur, Homo viator in quantum talis et beatitudinis rationisve particeps.
C Insuper scribit Ægidius: Ex hoc quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, sequitur eos quadrupliciter esse unitos. Primo, in amore spirato, qui est amor unitivus amborum. Secundo, in actu spirandi: quoniam simplex ille amor spiratus, unico actu spirativo producitur. Tertio, in communi notione. Quemadmodum enim Pater ratione generationis refertur ad Filium relatione paternitatis, sic Pater et Filius ratione spirationis referuntur ad Spiritum Sanctum relatione quæ vocatur communis spiratio ac notio. Quarto, in una et eadem vi spirativa: et in hac convenire, communicare et unum esse feruntur, in quantum producunt Spiritum Sanctum. — Consequenter Ægidius solvendo quæstionem qua quæritur, an virtus spirativa dicat quid vel ad aliquid, reprehendit præhabitam responsionem Thomæ, Alberti, Udalrici, Petri, Richardi, asserens inter absolutum et respectivum nil medium esse, et ipsam potentiam spirativam, quemadmodum et potentiam generativam, esse quid pure absolutum. Quo concesso, sequeretur potentiam generativam esse in Filio ac Spiritu Sancto: cujus contrarium supra distinctione septima est probatum. p. 335 A' et s. p. 346 B. — Verumtamen, sicut ibidem tanquam probabilius tenui potentiam generativam esse simpliciter quid relativum, eo quod complexum hoc, potentia generativa, accipiatur pro nomine uno et incomplexo, ita et de potentia spirativa arbitror sentiendum.
Insuper circa hæc loquitur Alexander, quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum nec solum ex hoc quod sunt unum, nec solum ex eo quod sunt differentes, sed ex hoc quod differentes sunt unum. Ex eo enim (ut dicit Augustinus) quod unus est diligens eum qui de ipso est, et unus est diligens eum a quo est, et etiam quia uterque est Deus, necesse est ponere tertium, utpote amorem ex utroque procedentem. — Deinde Alexander ex verbis Richardi de S. Victore in libro suo de Trinitate, declarat quod summus et perfectissimus amor in divinis, fuerit causa seu ratio tam generationis æternæ quam spirationis internæ: quia amor hujusmodi plenissimam communicationem requirit, exigitque dilectum et condilectum. Sed istud tactum est supra. Nec amor est formalis ratio productionis Filii, qui naturaliter intellectualiterque procedit a Patre. Amor vero est velut inclinativum principium communicationis ad intra, imo et ad extra, juxta quod divinus Dionysius fassus est, quod amor Dei non reliquit Deum sine germine esse. p. 182 D, etc.3
Circa hæc Scotus declarat tria. Primum, quod Pater et Filius sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum. Secundum, utrum unitas principii sit immediatior ratio in productione Spiritus Sancti, quam distinctio aliqua. Tertium, an concedendum sit cum reduplicatione, quod Pater et Filius in quantum unum, spirant Spiritum Sanctum. — In declaratione primi ac tertii satis concordat præhabitis.
A Siquidem ad quæstionem qua quærit an voluntas in divinis ut voluntas, sit sufficiens principium spirandi Spiritum Sanctum, respondet: Si potentia dicatur forma super quam fundatur ratio potentiæ, sic verum est quod voluntas est potentia spirandi Spiritum Sanctum. Si vero loquimur de potentia proxima spirationis, sic voluntas absolute non est potentia spirandi Spiritum Sanctum: sed sicut in creaturis potentia proxima dicitur, quando impedimentum excluditur estque approximatio apta passi; sic voluntas divina ut est cum convenientia agentis suppositi, est proximum spirationis principium.
B De secundo refert: Dicunt aliqui: Primo intelliguntur in divinis duo supposita; secundo, voluntas in eis; tertio, ut voluntas habet concordiam duorum concordantium in voluntate. Concordia autem requirit distinctionem. Idcirco concordia hæc necessario exigitur ad spirandum Spiritum Sanctum. Sicque est ibi distinctio aliqua, ut voluntas spirat Spiritum Sanctum quia fecunda concordia. Sic autem non est de sapientia, quia sapientia perfecte potest intelligi in uno supposito; sed voluntas perfecte fecunda et concors non est nisi in duobus suppositis. Quod probant per Richardum, in libro suo de Trinitate dicentem: Plenitudo sapientiæ est in una persona, non autem plenitudo voluntatis seu concordiæ; et rursus: Amor non est jucundissimus, nisi transeat ab uno in alium. Et multa dicuntur ibi a Richardo pro ista opinione, ut quod summe diligenti non sufficit nisi summe dilectus rediligens. Quum ergo spiratio consistat in mutuo amore, sequitur quod spirent ut distincta non solum supposita, sed etiam quia voluntas non est fecunda nisi ut concors, et ibi connotatur distinctio in vi concordandi. — Hæc Scotus. quatenus
D Qui quamvis pluraliter recitet, specialiter tamen notat Doctorem solennem, cujus est præfata positio. Contra quam multipliciter Scotus arguit, inter cetera dicens: Augustinus dicit quod Pater et Filius sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum: cujus dictum authenticum est, quoniam ponitur in Decretalibus (videlicet de Fide catholica, capitulo Firmiter credimus), similiter in concilio Lugdunensi. — Præterea, si amore mutuo quo Pater et Filius se diligunt, produceretur Spiritus Sanctus, tunc esset alius Spiritus Sanctus prius productus. Quod ita probatur: Quandocumque in aliquo supposito aut suppositis convenientibus actioni est perfectum principium producendi, in illo instanti possunt producere per illud principium. Sed in eo instanti in quo Pater et Filius habent voluntatem et divinam essentiam huic voluntati præsentem, tunc est principium perfectum producendi amorem infinitum, etiam in suppositis convenientibus actioni: tunc enim habent principium sufficiens ad producendum amorem adæquatum essentiæ. Ergo in eo signo in quo habent voluntatem cui per intellectum repræsentatur divina essentia, habent totum quod requiritur ad productionem Spiritus Sancti, qui est amor infinitus. Sed in isto signo adhuc non intelligitur Filius amare Patrem, nec econtrario, sed tantum divina essentia voluntati præsentata: ergo si Spiritus Sanctus produceretur actu amoris quo mutuo se diligunt, Spiritus Sanctus esset ante Spiritum Sanctum. Et confirmatur hæc ratio. Ante repræsentationem talis mutui amoris, est essentia repræsentans*, ut objectum indifferens ad tres:4 et sicut essentia est divino intellectui ratio atque principium intelligendi omnia, sic est objectum voluntatis et ratio amandi omne amabile in isto instanti seu signo, quoniam amatur ut est in se, antequam amatur ut in Patre aut Filio, quia relationes formaliter non dicunt perfectiones, nec sunt ratio amandi. Ex quo ergo ibi est actus amandi infinitus, et a principio infinito, actus quoque perfectissimus, producetur amor adæquatus, qui est Spiritus Sanctus. Non ergo per mutuum illum amorem aut per repræsentationem amoris producitur Spiritus Sanctus.*
A Multa hujusmodi Scotus inducit. Verum in hac materia de superbeatissima Trinitate et modo emanationis ad intra, nimium velle profundare considerationem, videtur incautum et periculosum, quum dicat Scriptura: Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria;5 et, Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Verumtamen dictum illud Henrici videtur subtile et verax, nec tantum Richardo, sed irrefragabili quoque Doctori ac aliis magnis doctoribus consonum, imo et specialiter viro desuper uncto, quamvis idiotæ et illitterato, sed divinitus erudito, Joanni Ruysbroeck, qui in libris suis frequenter loquitur juxta modum illum Henrici.6 — Porro argumenta hæc Scoti, quantum capio, debilia sunt, et inconsiderato fundamento ac medio infinituntur. Sic quippe assumit: Quandocumque est principium perfectum producendi, etc. Quocirca videtur dicendum, quod sicut Pater æternus producit unigenitum Filium suum intelligendo se ipsum propriamque essentiam, non tantum nec nut de ut est essentia sua seu ipsemet Deus Pater intelligens, sed etiam ut est exemplar, idea seu ratio omnium creabilium et creatorum omniumque verorum et entium (propter quod Unigenitus Dei, Verbum æternum, per appropriationem quamdam appellatur mundus archetypus, ars rationibus plena, exemplar, species, ratio et idea universorum, utpote in quo cuncta slucent); sic Pater æternus et unigenitus Filius ejus producunt Spiritum Sanctum amando divinam essentiam, non nude nec tantum ut est divina essentia, sed etiam ut est ipse Pater amans et Filius ipse amatus, et ratio amandi quodcumque amabile. Ideo adorandus et supergloriosus Spiritus Sanctus est amor fontalis, origo, causa et ratio omnis amoris. Sicque Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, non solum ut amantes amore essentiali, primo aut simplici, sed item ut mutuo se amantes, atque concordi voluntate spirantes. Denique, quantumcumque imbecillitas humani ingenii divina et superessentialia in sua
B Divinitus erudito, Joanni Ruysbroeck, qui in libris suis frequenter loquitur juxta modum illum Henrici. — Porro argumenta hæc Scoti, quantum capio, debilia sunt, et inconsiderato fundamento ac medio infinituntur. Sic quippe assumit: Quandocumque est principium perfectum producendi, etc. Quocirca videtur dicendum, quod sicut Pater æternus producit unigenitum Filium suum intelligendo se ipsum propriamque essentiam, non tantum nec nut de ut est essentia sua seu ipsemet Deus Pater intelligens, sed etiam ut est exemplar, idea seu ratio omnium creabilium et creatorum omniumque verorum et entium (propter quod Unigenitus Dei, Verbum æternum, per appropriationem quamdam appellatur mundus archetypus, ars rationibus plena, exemplar, species, ratio et idea universorum, utpote in quo cuncta slucent); sic Pater æternus et unigenitus Filius ejus producunt Spiritum Sanctum amando divinam essentiam, non nude nec tantum ut est divina essentia, sed etiam ut est ipse Pater amans et Filius ipse amatus, et ratio amandi quodcumque amabile. Ideo adorandus et supergloriosus Spiritus Sanctus est amor fontalis, origo, causa et ratio omnis amoris. Sicque Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, non solum ut amantes amore essentiali, primo aut simplici, sed item ut mutuo se amantes, atque concordi voluntate spirantes. Denique, quantumcumque imbecillitas humani ingenii divina et superessentialia in sua
C De ut est essentia sua seu ipsemet Deus Pater intelligens, sed etiam ut est exemplar, idea seu ratio omnium creabilium et creatorum omniumque verorum et entium (propter quod Unigenitus Dei, Verbum æternum, per appropriationem quamdam appellatur mundus archetypus, ars rationibus plena, exemplar, species, ratio et idea universorum, utpote in quo cuncta slucent); sic Pater æternus et unigenitus Filius ejus producunt Spiritum Sanctum amando divinam essentiam, non nude nec tantum ut est divina essentia, sed etiam ut est ipse Pater amans et Filius ipse amatus, et ratio amandi quodcumque amabile. Ideo adorandus et supergloriosus Spiritus Sanctus est amor fontalis, origo, causa et ratio omnis amoris. Sicque Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, non solum ut amantes amore essentiali, primo aut simplici, sed item ut mutuo se amantes, atque concordi voluntate spirantes. Denique, quantumcumque imbecillitas humani ingenii divina et superessentialia in sua simplicitate, puritate et æternitate capere non valentis, imaginetur in Deo ac superaltissima Trinitate diversa signa sive instantia prioritatis et posterioritatis, ibi revera et ex natura rei nihil est prius aut posterius, sed superpura ac infinita simplicitas ac superperfecta æternitas: idcirco ex infirma imaginatione humana non sequitur in Deo supersubstantiali uno ac trino aliquid esse prius sive posterius. Hinc una et eadem indivisibili et invariabili repræsentatione æterna, repræsentatur divina essentia voluntati Patris ac Filii, et ut divina essentia, et ut realiter ipse Pater et ut realiter Filius, et ut causa aut ratio omnis amabilis ac amabilitatis: sicque Pater et Filius volunt ac diligunt eam, et ipsa volitione quomodolibet omniformiterque perfecta producunt Spiritum Sanctum, intuendo, volendo complacentialiterque et mutuo diligendo se ipsos et omne quod diligunt. — Præterea, quod Scotus ait, quod relationes in divinis non sunt ratio diligendi quia non dicunt perfectiones; et quod essentia in divinis non amatur ut in Patre et Filio propter relationem subintellectam: nonne facillime exsufflatur? Nonne Deus Pater diligit Filium suum quia Filius ejus est? Filius quoque Patrem, quoniam Pater suus est? Nonne relationes ipsæ sunt subsistentes personæ, imo et ipsa divina essentia, quæ est perfectio infinita? Nonne infinitæ dignitatis et gloriæ est, esse Unigenitum Patris æterni et Patri esse æqualem? itemque habere Filium Deum infinite perfectum ac supersapientem? Nonne similitudo causa aut ratio est amoris, quæ tamen relatio perhibetur? Hæc in tantum tetigisse sufficiat, quæ tamen copiose ac evidenter queunt probari ex dictis in decima distinctione, ubi allegata sunt verba S. Hieronymi, asserentis: Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium et Filii in Patrem; verba quoque Augustini, dicentis: Spiritus Sanctus caritas est, amborum nexus, unio, vinculum pacis Patris ac Filii. Ex quibus habetur propositum. Sed et multa similia ibi sunt, sicut illud quod ait Petrus: Pater et Filius non solum sunt unum in natura et naturali voluntate, sed etiam in amicitia voluntateque liberali, etc.: et hoc dupliciter, utpote amore unius in alterum, et ipso amore spirato.
Amplius, circa hæc dicit Durandus: Omnis vera reduplicatio dicit causam inhærentiæ prædicati cum subjecto, ut quum dicitur: Ignis in quantum calidus calefacit, et in quantum levis ascendit. Ideo verum est quod Pater et Filius spirant in quantum sunt unum in virtute spirativa: quia principium quo agens agit, est ei ratio cur actio convenit sibi. Hoc autem principium est vis spirativa in Patre ac Filio. Si vero reduplicatio notet conditionem agentis suppositi, sic Pater et Filius spirant in quantum sunt plures propter realem suppositorum pluralitatem, secundum quosdam, ut dictum supra est. — Hæc Durandus, qui positionem suam bene declarat: ex qua etiam patet veritas eorum quæ in hac quæstione contra Ægideium sunt inducta.
Argumentorum quoque solutio patet ex dictis.
Footnotes
Chapter 116 of 271