Quæstio 4
Quarto quæritur, An Pater et Filius sint unus spirator Spiritus Sancti.
Videtur quod sic. Primo, quia sunt unus creator rerum, ergo et unus spirator. — Secundo, sunt unum principium Spiritus Sancti, ergo et unus ipsius spirator. — Tertio, quia uno actu spirandi et una vi spirativa producunt Spiritum Sanctum, ut in præcedenti patuit quæstione: ergo sunt unus spirator.
In contrarium arguitur, quia eadem ratione essent unus spirans: quod non conceditur.
Ad hoc respondet Udalricus in Summa sua, libro tertio: Quoniam actus spirandi distinctorum est suppositorum, ideo quantumcumque significetur per modum actus, sive hoc sit per verbum, sive per participium, sive per nomen verbale, semper debet dici de eis in plurali: quoniam actus sicut et omne accidens, numerum accipit a suppositis, etiam si actus ille in se unus sit. Ait enim Salvator:1 Ego et Pater unum sumus. Idcirco dicendum est, Pater et Filius spirant; non, Spirat. Itemque, Pater et Filius sunt spirantes et spiratores; non, Spirans, neque, Spirator. Hæc Udalricus.
Idem videtur sentire Albertus, dicens in solutione argumenti cujusdam: Pater et Filius non sunt unus spirans, quia ad pluralitatem suppositorum sequitur pluralitas actuum etiam in divinis, saltem quoad modum exprimendi. Propter quod non dicitur: Ego et Pater unum sum; sed, Unum sumus. Attamen unum sunt in spirando, quoniam spirans actum dicit suppositorum, et non dicit ita principaliter comparationem ad spiratum, vel ad vim spirativam in Patre et Filio. Sunt tamen unum principium Spiritus Sancti: quia principium nominat notionem secundum comparationem ad personam spiratam, et in comparatione ad spirativam virtutem. Dico quoque quod Pater et Filius non sunt unus qui sit principium Spiritus Sancti, nec unus spirans: quia ly unus adjectivum esset aut substantivum, et in utroque sensu falsa esset locutio, quia sic unus semper diceret unitatem personæ spirantis. Hæc Albertus.
Idem videtur sentire Thomas in Scripto, dicens: Actus recipit numerum a suppositis. Unde et verbum significans substantiam per modum actus, dicitur de pluribus personis pluraliter, quamvis sit una essentia. Porro actus significatur tam in verbo, quam in participio ac nomine verbali, quamvis participium plus accedat ad substantiam quam verbum, et nomen verbale plus quam participium. Idcirco non possumus dicere, quod Pater et Filius spiret, vel sint spirans, sive quod sint spirator; sed quod spirent, sintque spirantes ac spiratores. Quamvis ergo actus spirandi sit unus, tamen dum significatur ut actus a pluribus personis egrediens, oportet ut significetur pluraliter, quoniam a suppositis numerum trahit. Denique creatio est actus trium personarum, non secundum quod distinctæ sunt, sed prout in essentia uniuntur: quoniam etiam per intellectum remota distinctione personarum, adhuc manet creatio. Ideo dicimus quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus creator, quamvis non dicamus quod sunt unus creans: quia nomen verbale plus quam participium recedit ab actu, id est a significatione per modum actus. Spiratio autem est actus conveniens pluribus personis aliquo modo, prout distinguuntur secundum sensum præhabitum: ideo etiam in nomine verbali oportet quod actus pluraliter designetur. Hæc Thomas in Scripto. — Ex quibus habetur ad argumenta solutio.
Verumtamen idem doctor in prima partite Summæ suæ, quæstione tricesima sexta, articulo quarto, in solutione argumenti ultimi loquitur: Quidam dicunt quod Pater et Filius quamvis sint unum principium Spiritus Sancti, sunt tamen duo spiratores propter suppositorum distinctionem, sicut sunt duo spirantes. Non tamen sunt duo creatores: quia Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio prout sunt distinctæ personæ; non autem creaturæ procedunt a tribus personis prout sunt distinctæ, sed prout sunt in essentia unum. Verumtamen melius dicendum videtur, quod quia spirans adjectivum est, et spirator substantivum, possumus dicere quod Pater et Filius sunt duo spirantes, propter pluralitatem suppositorum, non autem duo spiratores, propter unam spirationem. Adjectiva etenim nomina sortiuntur numerum secundum supposita, substantiva vero a se ipsis secundum formam signatam. Et si objiciatur illud Hilarii, secundo de Trinitate, Spiritus Sanctus a Patre et Filio auctoribus confitendus est: dicendum quod ponit substantivum pro adjectivo. — Porro dum Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti, principium non supponit pro una persona tantum, sed indistincte pro duabus. Hæc Thomas in Summa.
Huc responsioni concordat Scotus, dicendo: Pater et Filius sunt unus spirator, quia nomen verbale videtur significare agendi principium sub ratione qua concernit suppositum, ut lector; participium vero, ut legens, designat in fieri; lectio autem actionem illam significat. Unde nomen verbale significat principium agendi per modum quietis, prout natum est denominare suppositum activum: et quoniam una est vis spirativa in duobus suppositis, ideo dicuntur unus spirator, quia si dicerentur duo spiratores, vis spirativa videretur numerari in eis. Hæc Scotus.
Richardus recitat utramque opinionem cum suis motivis, nec declinat ad aliquam: magis tamen approbare videtur quod Pater et Filius dicantur unus spirator. Ad quod allegat quod dicitur in commento super vicesimam quartam propositionem de Maximis theologiæ: Non est concedendum Patrem et Filium esse principia Spiritus Sancti, sed principium; nec spiratores Spiritus Sancti, sed potius spirantes Spiritum Sanctum.
Ægidius vero tenet quod Pater et Filius dici debeant spiratores, non spirator Spiritus Sancti. Et ait: Sicut tres personæ creant non in eo quod plures, sed in eo quod uniuntur in aliquo absoluto, puta in deitate; sic Pater et Filius spirant non in eo quod plures, sed in eo quod in absoluto aliquo uniuntur, quod est deitas ipsa: diversimode tamen. Deitas namque in qua uniuntur, creat, non spirat: ideo dici non possunt tres creatores, quum una sit deitas creans. Sed Pater et Filius dici queunt duo spiratores, quoniam deitas ipsa non spirat, sed personæ. Hæc Ægidius.
In cujus opinione inepte dictum videatur, quod Pater et Filius spirant secundum quod uniuntur seu unum sunt in aliquo absoluto, puta in deitate, quum jam secundum omnes præallegatos doctores inductum sit, quod spirant secundum quod unum sunt in vi spirativa: quod et ipse Ægidius in alia quæstione fatetur, sicut in quæstione claruit præcedenti. Denique, si Patri et Filio competit spirare in quantum sunt unum in deitate, conveniret et Spiritui Sancto, quum et in ipso sit deitas vera. Nec Anselmus vult dicere, quod deitas sit formalis et proxima ratio spirationis. Quum ergo et iste Ægidius alibi dicat, quod Pater et Filius spirant in eo quod unum sunt in vi spirativa, fit consequens ex verbis ejus, quod Pater et Filius sint unus spirator, præsertim quum et vis spirativa spiret saltem tanquam principium quo spirandi, seu formalis ratio spirationis, et una permaneat. Unde et verius reor, quod Pater et Filius sint unus spirator Spiritus Sancti.
Footnotes
-
Joann. x, 30. ↩
Chapter 117 of 271