Skip to the text

Distinctio 13

A. Quare Spiritus Sanctus, quum sit de substantia Patris, non dicatur genitus vel filius, sed tantum procedens.

POST hæc considerandum est, quantum a talibus quales nos sumus intelligi potest, quum Spiritus Sanctus procedat de Patre et sit de substantia Patris, cur non dicatur esse natus, sed potius procedere, et cur non dicatur filius. Quare autem Spiritus Sanctus non dicatur vel sit natus, et ideo non sit filius, Augustinus ostendit in quintodecimo libro de Trinitate, ita dicens: Si Spiritus Sanctus filius diceretur, amborum utique filius diceretur: quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Absurdissime ergo filius diceretur amborum, id est Patris et Filii. Amborum enim filius diceretur, si eum ambo genuissent: quod abhorret omnium sanorum sensus. Non ergo ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. His verbis ostenditur, cur Spiritus Sanctus, quum sit de Patre, non tamen dicatur genitus vel filius.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 27.

Ibidem.

Ibid. c. 26.

B. Quum Spiritus Sanctus non dicatur genitus, cur Filius dicatur procedere.

Quum autem Spiritus Sanctus non dicatur genitus, sed tantum procedens, quæri solet, cur Filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens, sicut ipse in evangelio Joannis ait: Ego ex Deo processi vel exivi, et veni in mundum.1 Non ergo tantum Spiritus Sanctus procedit a Patre, sed etiam Filius. Ad quod dicimus, quod quum uterque procedat a Patre, dissimiliter tamen. Nam Spiritus Sanctus, ut ait Augustinus in quinto libro de Trinitate, procedit a Patre, non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum; Filius autem processit nascendo, exiit ut genitus. Ac per hoc illud elucescit ut potest, scilicet cur Spiritus Sanctus etiam non sit filius,

Aug. de Trinitate, lib. v, c. 14. quum et ipse a Patre exeat. Ideo Spiritus non dicitur filius, quia neque natus est, sicut Unigenitus, neque factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur, sicut nos.

C. Quod non potest distingui a nobis inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti.

Inter generationem vero Filii et processionem Spiritus Sancti, dum hic vivimus, distinguere non sufficimus. Unde Augustinus Maximino præmissam quæstionem refricanti, scilicet quærenti cur Spiritus Sanctus non diceretur filius quum de Patris esset substantia, respondens, sic ait : Quæris a me, si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus Sanctus, cur unus filius sit, et alius non sit filius. Ecce respondeo, sive capias, sive non capias. De Patre est Filius, de Patre est Spiritus Sanctus; sed ille genitus est, iste procedens. Ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus est utriusque, quoniam de utroque procedit. Sed ideo quum de illo loqueretur, ait, De Patre procedit, quoniam Pater processionis ejus auctor est, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut etiam de ipso procederet Spiritus Sanctus.2 Nam nisi procederet etiam de ipso, non diceret discipulis, Accipite Spiritum Sanctum, eumque insufflando daret, ut a se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, quod spirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur, sine dubio filius diceretur amborum.3 Ac per hoc, quia filius amborum nullo modo esset, non oportuit nasci eum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus Sanctus, procedendo de ambobus.

Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 14.

Ego

D. Hic dicit quod non valet inter illa duo distinguere.

Aug. ubi supra.

Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens, explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur : sicut non omne quod bipes est, homo est, quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio; distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc, quia et illa et ista est ineffabilis, sicut Propheta de Filio loquens, ait, Generationem ejus quis enarrabit?4 ita de Spiritu Sancto verissime dicitur, Processionem ejus quis enarrabit? Satis sit ergo nobis quia non est a se ipso Filius, sed ab illo de quo natus est; non est a se ipso Spiritus Sanctus, sed ab illo de quo procedit, et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus. De Spiritu Sancto quomodo ipse Deus sit de Deo, nec tamen ipse filius sit, quoniam procedendo, non nascendo, legitur esse de Deo : jam superius, quantum visum est, disputavimus.

E. An Spiritus Sanctus debeat dici ingenitus.

Nunc considerandum est, quum Spiritus Sanctus non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus. Ad quod dicimus, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum debere dici. Unde Augustinus ad Orosium ait: Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat:5 quia si dixerimus ingenitum, duos Patres videbimur affirmare; si autem genitum, duos credere Filios culpamur. Sicut enim solus Filius dicitur genitus, ita et solus Pater dicitur ingenitus, eo quod ab alio non sit. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate: Pater (inquit) solus non est de alio:6 ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium et de retanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est, et Spiritus Sanctus de Patre principaliter et communiter de utroque procedit. Ideoque quum Spiritum Sanctum genitum non dicamus, dicere tamen ingenitum non audemus, ne in hoc vocabulo vel duos Patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de aliquo, quispiam suspicetur. Ecce his verbis aperte ostendit, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum debere dici.

F. Quod Hieronymus dicit Spiritum Sanctum ingenitum: quod videtur prædictis adversari.

Hieronymus tamen in Regulis definitionum contra hæreticos, dicit Spiritum Sanctum ingenitum esse, his verbis: Spiritus Sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus.7 Pater non est, quia Patris est et in Patre est; processionem habet ex Patre, et non nativitatem. Filius autem non est, quia genitus non est. Ecce his verbis dicitur Spiritus Sanctus esse ingenitus: quod videtur adversari præmissis verbis Augustini.

G. Determinatio. Secundum diversas acceptiones dicit eos locutos.

Sed ut istam quæ videtur repugnantiam de medio abigamus, dicimus quod Hieronymus aliter accepit nomen ingeniti, et aliter Augustinus. Accepit enim Augustinus ingenitum, qui vel quod de alio non est: et secundum hoc de solo Patre dicitur. Hieronymus vero ingenitum dicit non genitum: et secundum hoc de Spiritu Sancto potest dici, quum Spiritus Sanctus non sit genitus.

H. Ex verbis Hieronymi ostenditur ex quo sensu dixit Spiritum Sanctum ingenitum.

Quod autem Hieronymus ita acceperit, ostenditur ex verbis suis, quibus in eodem tractatu utitur, faciens talem divisionem:8 Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Est ergo quod nec natum est, nec factum; et est quod natum est, et factum non est: et est quod nec natum est, nec factum est; et est quod factum est, et natum non est: et est quod factum est, et natum est, et renatum est; et est quod factum est, et natum est, et renatum non est. Nunc præpositorum singulis rebus subsistentiam destinemus. Quod ergo nec natum nec factum est, Pater est: non enim ab alio aliquo est. Quod autem natum est et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est, non factus. Quod iterum nec factum nec natum est, Spiritus Sanctus est, qui a Patre procedit. Quod etiam factum est et natum non est, cœlum et terra ceteraque insensibilia sunt. Quod autem factum et natum et renatum est, homo est. Quod vero factum et natum est, et renatum non est, animalia sunt. Ecce his verbis ostendit Hieronymus se ingenitum accipere non genitum. Aliter enim non esset præmissa divisio vera, scilicet, omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Atque in divisionis hujus prosecutione, in assignatione ingeniti ubique ponit non natum.

SUMMA

DISTINCTIONIS TERTIÆDECIMÆ

IN hac distinctione docetur quantum mentis humanæ imbecillitati est possibile, qualiter processio Spiritus Sancti a generatione Verbi æterni distinguitur, et utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus; cur etiam nomen processionis commune sit emanationi Filii ac Spiritus Sancti, quum nomen proprium emanationis Verbi, puta nativitas seu generatio illa ad intra, non conveniat emanationi Spiritus Sancti.

Footnotes

  1. Joann. xvi, 27. ↩

  2. Joann. xv, 26. ↩

  3. Joann. xx, 22. ↩

  4. Is. LIII, 8. ↩

  5. Aug. et Orosii dialog. quæst. II. ↩

  6. Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 26. ↩

  7. Ambrosius in Symbol. Apost. c. 3. ↩

  8. Ibidem. ↩

Chapter 121 of 271