Quæstio 1
Hic quæritur, Qualiter processio Spiritus Sancti a generatione æterna distincta sit, et qualiter nomina ista, Processio et Ingenitus, in divinis sumantur.
Et videtur quod processio Spiritus Sancti sit generatio nuncupanda. Primo, quia descriptio generationis divinæ competit ei: quam descriptionem libro primo po-
Anit Damascenus, et supra exposita est. Cf. p. 293 A'.
Quum etenim generare sit de substantia sua similem sibi in natura producere, apparet quod Spiritus Sanctus, qui de substantia Patris spiratur, et ei in veritate divinæ essentiæ assimilatur, ita quod ejus productio ad substantiam terminatur divinam, debeat dici natus ac Filius. — Secundo, quædam intellectuales creaturæ vocantur in Scripturis filii Dei, propter similitudinem naturæ vel gratiæ seu gloriæ quam habent cum Deo: sed Spiritus Sanctus incomparabiliter similior est Deo Patri quam hujusmodi creaturæ, quum veram habeat deitatem. Ergo competit ei esse Filium Dei. — Tertio, generatio est per quam alicui esse substantiale communicatur: sed per processionem communicatur Spiritui Sancto esse divinum et increatum ac Deitatis natura. Ergo processio illa generatio est censenda. — Quarto, emanationes quæ ad naturam terminantur eamdem, videntur esse rationis ejusdem, quum omnis effluxio sicut et motus, non men et rationem sortiatur a termino ad quem. Sed sicut generatio Verbi est ad divinam naturam, ita processio Spiritus Sancti. Qua igitur ratione una emanationum istarum generatio appellatur, etiam altera.
In oppositum est veritas fidei, et Augustinus in littera. — Præterea supra ostensum est, quod duæ emanationes ad intra conveniunt Deo: una per modum naturæ et intellectus; alia per modum voluntatis et liberalitatis, ac doni atque amoris.
Ad hoc respondet Albertus: Inter generationem et processionem septem differentiæ colliguntur. Prima est ex parte principii a quo: quoniam una est a potentia generandi in Patre, alia a potentia spirativa. Secunda, quod Filius est ab uno, Spiritus Sanctus a duobus: non quasi a patre et matre, sed ut spirantibus una et eadem potentia spirativa. Tertia, quia processio Spiritus Sancti est ex communione consensus Patris ac Filii distinctorum; Filius autem, penes communicationem naturæ. Quarta est penes procedentes: quia Filius procedit ut distinctus in esse, Spiritus Sanctus autem per modum bene esse distinctorum. Quod tamen a Spiritu Sancto non tollit naturæ perfectionem, quoniam in divinis quidquid est secundum bene esse vel esse, totum perfectum in substantia atque hypostasi est. Hinc asserit Augustinus, quod Spiritus Sanctus est jucunditas delectatioque amborum, sicque ad bene esse pertinere videtur. Quinta, quoniam Filius dicit rationem accipientis naturam, Spiritus Sanctus denotat rationem accipientis et nectentis eos ad invicem a quibus procedit. Sexta sumitur penes aptitudinem procedentium: quoniam Filius per hoc quod Filius est, dicit relationem ad Patrem: idcirco non includit aptitudinem ad hoc quod donetur. Porro Spiritus Sanctus per hoc quod procedit ut amor ex liberalitate Patris, ponit aptitudinem ad hoc quod ipse donetur. Ideo loquitur Augustinus, quod ab æterno processit tanquam donabilis. Donum enim est Patris ac Filii, quod sibi invicem gratuito impendunt amore; est quoque donabilis nobis, quamvis nunquam daretur. Septima est quam tangit Augustinus quartodecimo de Trinitate, quod amor est in mente non ut natus, sed ut spiratus: quoniam appetitus ejus tenuis quidem est in mente, etiam antequam gignat notitiam suam: qui tamen appetitus fit amor notitiæ jam natæ, ideo ipse potius est unio parentis ac prolis quam natus. Et ista differentia Augustini fundatur super hoc, quod uniens aliqua duo, necessario distinguitur ab utroque: idcirco nec nomen nec ratio Patris aut Filii convenit ei. — Hæc Albertus. Cujus verbum quo ait Spiritum Sanctum esse donum quod Pater et Filius sibi invicem gratuito amore impendunt, videtur quibusdam obscurum: quia secundum Richardum de S. Victore, amor Filii ad Patrem est debitus: quoniam quidquid Filius habet, a Patre accepit; et rursus non videtur Pater aliquid accepisse a Filio.
Hæc eadem in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus, et aliqua addit: Ad hujus, inquiens, ineffabilis processionis aliqualem intellectum, dicimus quod realiter differunt istæ duæ processiones, per hoc quod generatio Filii est a solo Patre, et processio Spiritus Sancti est a Patre et Filio. Ideo oppositio secundum relationes originis, est inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti eadem quæ est inter Filium et Spiritum Sanctum, quia uterque eorum est sua processio. Hæc autem oppositio realem distinctionem in divinis inducit. Nec differunt hæ duæ processiones se ipsis quemadmodum proprietates personales, sed per differentias assignatas. Denique quum in omni natura nobili non solum sit communicatio qua quilibet eorum qui sunt in illa natura dat alii de suo proprio, sed etiam communicatio in societate vitæ, in amore et amicitia, cujus principium est voluntas; utraque communio est etiam in divinis: et generatio est communicatio cujus principium est natura; processio autem est communicatio consensus Patris ac Filii, cujus principium est voluntas. Nec huic differentiæ obest quod natura et voluntas in Deo sunt idem: quoniam unumquodque ibidem suam servat proprietatem. Ideo personæ illæ realiter distinguuntur, quarum ipsa natura et voluntas consistunt principia non ut unum, sed secundum proprietatem rationum suarum. — Itaque generatio est processio ex cujus propria ratione communicatur natura : quia generatio est ex substantia generantis produci secundum substantiam, ut Damascenus affirmat. Processio autem hoc ex sui natura non habet, quia sic haberet hoc in omni natura; sed habet hoc ex perfectione divinæ naturæ in qua est : quemadmodum de perfectione generationis est, quod communicetur alicui eadem natura : quia quum generans intendat sui conservationem, potius vellet se conservare in propria persona, quam in simili secundum speciem. Hinc talis communicatio est in generatione divina, quia in Deo est omne quod perfectum est. Ita quoque de perfecta communicatione amoris est communicatio naturæ in amore. Unde et in hominibus dum amans communicat et impendit alicui intimum suum affectum, libenter vellet quod in affectu illo substantia sua in illum procederet, quem diligit sicut se ipsum, ita quod in suo amore esset sua substantia. Ideo ista perfectio est in processu divini amoris in Deo, non ut amor est, sed in quantum amor habet rationem nexus. Hinc descriptio generationis prætacta non convenit processioni Spiritus Sancti. Nempe quum ait, Generatio est opus naturæ, intelligitur sub ratione naturæ, ita quod per propriam rationem ejus communicetur natura. Hæc Udalricus.
Verum in his aliter pro parte videtur sentire Thomas : Quidam (inquiens) dicunt, quod istæ duæ processiones, videlicet generatio et processio seu spiratio, realiter distinguuntur, nec oportet quærere quo distinguantur, quia sunt prima distinguentia ipsas personas ; sicut non quærimus quo distinguantur rationale et irationale. Sed hoc non videtur conveniens, quia generatio et processio nullam habent oppositionem ad invicem : omnis autem distinctio formalis, est secundum aliquam oppositionem. Præterea, processio et generatio significantur per modum operationum. Non autem convenit ut per operationem aut motum distinguantur operantia vel operata; sed potius econtrario : quoniam actiones differunt specie secundum formas agentium, ut calefacere et infrigidare; motus vero, secundum terminos. Hinc alii dicunt, quod differentia processionum istarum sumitur ex hoc quod generatio est processio naturæ, spiratio autem processio voluntatis. Sed hoc quoque non competit, quoniam natura et voluntas in Deo sola differunt ratione. Unde ex illa non potest in Deo esse realis distinctio, quia principium non est debilius principiato. Præterea, secundum hoc processio intellectus secundum quam dicitur Verbum, esset alia a processione naturæ secundum quam dicitur Filius. — Idcirco dicendum, quod in divinis non potest esse realis distinctio atque pluralitas nisi secundum relationem originis. Idcirco secundum hoc oportet nos investigare pluralitatem procedentium et processionum. Ideo secundum hoc dico, quod in divinis est quædam processio secundum quam una persona procedit ab una : et hæc est generationis processio, secundum quam Filius est a Patre. Ideo dicitur esse per modum naturæ et intellectus (procedit namque ut Filius et ut Verbum), quoniam in utroque modo processionum istarum, puta naturæ et intellectus, est processio unius ab uno. Item est quædam processio in divinis quæ simul est a duobus, videlicet ab eo qui procedit, et ab eo a quo procedit. Et ista a prima distinguitur secundum originem : quia processio hæc est a procedente qui procedit per modum naturæ. Hinc secunda ista processio dicitur esse per modum voluntatis, quia per consensum a duobus volentibus potest unus amor procedere. Atque secundum hos diversos modos originis, producuntur in divinis duæ distinctæ personæ, relatione originis distinctæ, videlicet Filius, qui est a
Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque. Nec possunt ibi esse plures processiones quam hæ, hoc est unius ab uno non procedente, et item unius a procedente ac non procedente. Itaque distinguuntur processiones illæ divinæ et penes principium et penes terminum. Quamvis enim divina natura sit principium generationis in Patre, non tamen absolute sub ratione naturæ, sed sub ratione paternitatis. Similiter a natura quæ per generationem accipitur in Filio, non habet Filius quod sit Filius in quantum natura, sed secundum quod in Filio est ipsa filiatio. Sicque relationes se habent aliquo modo ut principium, et aliquo modo ut terminus ad ipsas processiones. Dicendum ergo, quod quum secundum processiones distinguantur personæ realiter plures, non potest dici quod processiones non differant re, sed ratione dumtaxat. Nulla quippe distinctio major est, loquendo formaliter, quam ea quæ est causa seu ratio sua. Verum quemadmodum proprietates personales secundum quod comparantur ad essentiam, sunt idem re, quia sunt divina essentia; secundum autem quod ad aliquid dicuntur, sunt secundum rem plures : ita est etiam de processionibus ipsis dicendum, quia secundum quod comparantur ad naturam tanquam ad principium aut terminum, non distinguuntur nisi ratione, secundum quod in Deo natura et voluntas ratione sola distingui dicuntur; sed quoniam comparantur etiam ad proprietates relativas sicut ad principium vel terminum, idcirco ex hoc differentiam habent realem.
Quum ergo objicitur quod ipsæ relationes consequuntur processiones : nam eo Filius est, quia a Patre procedit; sicque diversæ processiones causare videntur diversitatem relationum magis quam econtrario, vel ad minus erit circulatio ibi. Dicendum, quod relatio in divinis non solum habet quod sit relatio, sed etiam quod sit personalis, id est distinguens personam; et ex hoc habet quasi actum differentiæ constitutivæ ac propriæ formæ ipsius personæ cujus operatio est generatio aut spiratio. Ideo non est inconveniens quod secundum rationem relationis ipsæ relationes consequantur ipsas processiones, atque ab eis differentiam sumant; secundum autem quod sunt formæ propriæ personarum, causent differentiam processionum. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione vicesima septima, primo declarat, quod præter productionem Verbi, quæ generatio appellatur, sit in Deo productio alia, quæ amoris processio atque spiratio nuncupatur. Deinde ostendit ibidem, quod spiratio illa non sit generatio nominanda : Hæc, inquiens, est differentia inter intellectum et voluntatem, quod intellectus est in actu per hoc quod res intellecta consistit in intellectu secundum similitudinem suam; voluntas autem est in actu, non per hoc quod aliqua similitudo voliti est in volente, sed ex hoc quod voluntas habet inclinationem quamdam tendentiamque in volitum ac unionem cum illo. Hinc processio quæ est secundum intellectum, est secundum rationem similitudinis : unde et convenit ei ratio generationis, quoniam omne generans gignit simile sibi. Processio vero secundum actionem voluntatis, non ita attenditur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis, moventis seu tendentis in aliquid. Ideo quod procedit in Deo per modum amoris, non procedit ut genitum, neque ut Filius, sed magis ut Spiritus : quo nomine quædam vitalis motio atque impulsio designatur, prout quis ex amore fertur impelli, inclinari aut moveri ad aliquid faciendum. — Præterea, si quis instet, quod sicut de ratione Verbi, ita de ratione amoris sit similitudo, juxta illud Ecclesiastici : Omne animal diligit simile sibi. Si ergo ratione similitudinis Verbo convenit generari, eadem ratione Spiritui seu amori. Dicendum, quod diversimode similitudo pertinet ad horum utrumque. Pertinet namque ad Verbum, in quantum ipsummet Verbum est similitudo rei intel-
Eccl. xiii, 13. lectæ, quemadmodum genitum similitudo est generantis; sed ad amorem spectat, non quod ipse amor sit similitudo amati aut voliti, sed in quantum similitudo principium est amandi, tanquam incitatio ad amandum. Unde non sequitur quod amor sit genitus, sed quod genitus principium sit amoris. — Hæc in Summa. Et eadem scribit in Summa contra gentiles, libro quarto, ut allegatum est supra.1
At vero Petrus pro horum concordantia scribit: Concordando primam et tertiam opinionem, quoniam utraque vera est, quamvis prima sit diminuta, dicendum quod istæ processiones differunt se ipsis formaliter, non originaliter; sed penes supposita et formas a quibus hi actus egrediuntur, videlicet penes paternitatem et spirationem communem, quas oportet differre se ipsis, differunt utroque modo, utpote formaliter et originaliter. Hæc Petrus.
Insuper Bonaventura: Generatio, inquit, et spiratio activa differunt non solum secundum rationem dicendi, sed et secundum differentiam originis et habitudinis; talis autem differentia uni essentiæ non repugnat. Quod si quæratur ratio differentiæ emanationum istarum, dicendum quod prima ratio differendi non potest assignari ex parte terminorum: quia earum termini sunt personæ, quæ non important rationem differendi active, sed passive. Si ergo personæ differunt, quæritur quibus; et necesse est ad emanationes et relationes redire, quæ sunt generatio et processio: sicque in hac assignatione circulus erit. Similiter ex parte principiorum. Si namque dicantur emanationes istæ differre secundum duplicem fecunditatem naturæ et voluntatis, quæritur quomodo differat fecunditas a fecunditate. Si dicas quod fecunditas naturæ in solo sit Patre, fecunditas vero voluntatis in Patre et Filio, quæritur ultra unde veniat differentia ista: et oportet ad hoc venire, quod fecunditas naturæ est in uno, quia imago procedens per illam nata est esse solum ab uno; fecunditas vero voluntatis, in duobus: nexus namque seu processio per modum nexus, in duobus consistit. Sicque differentia redit in principium, et est ibi ratio circularis. Hinc sequitur quod prima harum emanationum differentia non est sumenda ex parte terminorum neque principii. — Sed pensandum quod contingit loqui de emanationibus istis quantum ad esse, et quantum ad distingui. Si quantum ad esse, sic habent rationem essendi a suis perfectis principiis et fecundis. Quia enim in Deo perfectissima est natura, ideo perfecta fecunditas naturæ in hypostasi habente rationem principii: unde veram et propriam habet emanationem, quæ generatio appellatur. Similiter intelligendum de spiratione quantum ad voluntatem. Hinc ratio quare hæ emanationes sunt in Deo, est fecunditas naturæ et voluntatis. Si autem loquimur de eis quantum ad differre, dicendum quod differunt se ipsis: quoniam omnis distinctio in divinis venit a modis originis et relationis; et sicut distinctiones differentiarum innotescunt nobis per alias differentias quæ oriuntur ab illis, ita et in divinis. Nam quoniam generatio et spiratio distinguuntur se ipsis, ad eas consequuntur secundum rationem intelligendi aliæ differentiæ duæ. Prima, quod generatio est ab uno, spiratio a duobus. Quum enim generatio sit emanatio per modum perfectæ assimilationis, ideo ad unum principium respicit; quia vero spiratio est emanatio per modum connexionis, ideo est a duobus. Alia est differentia quoad rentiarum innotescunt nobis per alias differentias quæ oriuntur ab illis, ita et in divinis. Nam quoniam generatio et spiratio distinguuntur se ipsis, ad eas consequuntur secundum rationem intelligendi aliæ differentiæ duæ. Prima, quod generatio est ab uno, spiratio a duobus. Quum enim generatio sit emanatio per modum perfectæ assimilationis, ideo ad unum principium respicit; quia vero spiratio est emanatio per modum connexionis, ideo est a duobus. Alia est differentia quoad nos. Quum etenim Spiritus Sanctus procedat ut nectens, et ita ut in alterum tendens, ideo procedit ut donabilis. Filius vero generatur: generatio autem non respicit tertium. Per has differentias patet concomitantia emanationum istarum: quia spiratio dat præintelligere generationem, non enim nectuntur nisi distincti ac similes; similiter generatio dat consequenter intelligere spirationem, quia necesse est distinctas omnino consimiles delicioso amore conjungi. Hæc Bonaventura.
Porro Richardus circa hæc scribit diffuse: Hæc (dicens) quæstio, utrum spirattio sit idem quod generatio, dupliciter potest intelligi. Primo, an spiratio Spiritus Sancti sola ratione differat a generatione Filii. Ad quod dico, quod realiter distinguantur: quod innotescit nobis per terminos earumdem, qui sunt Filius et Spiritus Sanctus, realiter distincti ab invicem. Distinguunturque duæ illæ emanationes se ipsis formaliter, extendendo nomen formæ ad notionem. Distinguuntur etiam inter se per aliquid originaliter, scilicet per potentiam generativam ac spirativam. Potentia namque generativa non solum dicit divinam naturam, sed et innascibilitatis proprietatem, quæ primitatem includit ad actum generandi. Potentia quoque spirativa non solum dicit voluntatem divinam, sed etiam inspirabilitatem, quæ includit primitatem respectu actus spirandi. Et talis differentia in potentiis sufficit, secundum quosdam, ad emanationum distinctionem. Clarius tamen assignatur earum distinctio per hoc quod non generatio, sed spiratio est a Filio. — Secundo potest intelligi quæstio, an ratio generationis competat spirationi Spiritus Sancti. Et dico quod non, quoniam generatio est productio rei similis in natura per modum naturæ. Quamvis autem Pater et Filius spirando producant sibi similem in natura, hoc tamen non est per modum naturæ, sed voluntatis: ideo spiratio non habet in se generationis rationem. Veluti si voluntas mea esset tam potens quod solo imperio voluntatis possem de mea substantia facere hominem, illa factio non esset generatio: quia non esset a me per modum naturæ, sed voluntatis.
Si vero quis arguat, quod unius naturæ non est nisi unus modus communicandi. Propter quod octavo Physicorum asserit Commentator: Si esset possibile quod homo generaretur non ex semine, ille sic procreatus diceretur homo æquivoce. Unde contra Avicennam dicentem esse possibile hominem generari ex terra, sed convenientius in matrice, subjungit quod iste sermo ab homine qui se dat philosophiæ, est fatuus valde. Aitque ibi, quod mures generati ex putrefactione, non sunt ejusdem speciei cum muribus ex semine natis. Ergo divina natura non nisi uno modo potest communicari. — Dicendum, quod verbum istud Commentatoris, secundum quosdam, non est universaliter verum : quia ut libro de Trinitate asserit Augustinus, multa animalia pariunt alia coeundo, quum ipsa nullis parentibus coeuntibus orta sint. Nihilo minus in multis naturis verum est, quod non convenit eis per virtutem creatam et naturalem nisi unus modus communicandi se. Divinæ vero naturæ ob suam infinitam virtutem et perfectionem, convenit communicare se per modum naturæ et voluntatis. — Hæc Richardus.
Denique Ægidius circa hæc scribit prolixe: Quidam (inquiens) dicunt, quod in divinis sunt plures processiones propter pluralitatem modorum procedendi per modum naturæ et voluntatis. Quod stare non valet, quia natura et voluntas sola ratione differunt in divinis. Propter hoc quidam dixerunt, quod processiones in divinis distinguuntur eo quod una, scilicet generatio, sit ab uno, alia a duobus. Sed contra hoc est, quod Spiritus Sanctus non procedit a Patre et Filio in eo quod plures, sed in eo quod unum sunt. Hinc quidam dixerunt processiones istas distingui propter ordinem voluntatis ad intellectum, quoniam intellectus voluntatem præcedit. Sed hoc stare non potest, quum in Deo sint idem voluntas et intellectus. Ideo quidam dixerunt, quod processiones istæ, quum per modum motus se habeant, distinguantur penes terminos suos. Sed neque hoc sufficit. Terminus enim in processionibus dupliciter potest sumi: uno modo, persona procedens; alio modo, natura per processionem communicata. Motus autem non diversificantur penes terminos qui sunt ipsa supposita, sed qui sunt natura seu forma; quumque per omnem processionem in divinis communicetur natura, non esset nisi una processio in divinis secundum hunc modum. — Ideo advertendum, quod quum tota distinctio in divinis per relationes sumatur, processiones illæ realiter distinctæ esse non poterunt nisi quia vel relationes sunt, vel prout secundum nostrum modum intelligendi, ad origines vel relationes ordinantur in quibus utroque modo distinctionem ponere possumus. In divinis autem supposita per relationes oppositas realiter distinguuntur; relationes vero se ipsis ab invicem sunt distinctæ. Sed qualiter origines in divinis, etiam ut relationes sunt, habeant esse distinctum, est dubium, quum disparatas videantur importare relationes. Idcirco scendum, quod nisi ea in quibus tales relationes sunt, realiter differrent, ipsæ relationes realiter distinctæ non essent. Relatio autem in aliquo dupliciter potest intelligi: primo, ut in radice ac fundamento; secundo, tanquam in supposito aut subjecto. Primo modo, similitudo est in albedine; secundo modo, in albo aut simili. Si ergo relationes disparatæ realiter differre debent, oportet supposita in quibus sunt, differre realiter, vel radices in quibus radicantur. Porro divinæ personæ non distinguuntur secundum modum suppositorum in creaturis, in quibus est diversum esse, sed magis secundum modum unius suppositi cui competit esse, quoniam divinarum personarum est unum esse eademque natura. Verumtamen ista distinctio in Deo et creaturis est modo opposito, quoniam in eodem creato supposito est unitas secundum hypostasim, pluralitas secundum naturam substantiæ et accidentium. Propter quod in eodem supposito possunt esse plures relationes disparatæ, ita ut ratione magnitudinis dicatur æquale; ratione qualitatis, simile. In Deo autem est suppositorum pluralitas, unitasque naturæ. Ideo in pluribus suppositis divinis possunt esse plures relationes dissimiles sive oppositæ propter pluralitatem suppositorum, quemadmodum in uno supposito humano possunt esse plures disparatæ relationes propter pluralitatem naturarum, extendendo nomen naturæ ad omnem formam sive essentiam. Similes autem nec in pluribus personis divinis, neque in uno creato supposito, possunt esse plures, propter unitatem in esse. Et quia supposita divina sunt realiter distincta, quamvis sit in eis una natura, plures processiones ibi esse queunt, non similes, sed disparatæ, propter realem differentiam suppositorum. Et quamvis processiones divinæ in se oppositionem non habeant directe, tamen quum sint in suppositis realiter distinctis propter relationes oppositas, possunt differre realiter. Sicque patet qualiter processiones in divinis realiter plurificantur secundum quod relationem important; sed prout ad relationes ordinantur juxta modum intelligendi, sic distinguuntur secundum quod ipsæ relationes. Quemadmodum enim differt filiatio, quæ est proprietas relativa Filii, a proprietate relativa Spiritus Sancti, quam habet ex eo quod per modum spirationis procedit; sic processio Filii differt a processione Spiritus Sancti. Hæc Ægidius.
Circa cujus dicta occurrunt multa dicenda. Primus enim modus distinguendi inter processiones divinas penes pluralitatem modorum producendi per modum naturæ et voluntatis, est evidenter Anselmi, ut distinctione patuit præcedenti: et ibi ostensum est, quod verus rationabilisque consistat. Unde Henricus et Scotus approbant ipsum. Secundus quoque modus dicendi, quem Ægidius reprobat, probabiliter potest teneri: et Ægidius insufficienter improbat illum. Quamvis enim Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio prout aliquo modo sunt unum, utpote in una voluntate ac vi spirativa communicantes; tamen etiam procedit ab eis prout aliquo modo distinctæ sunt ac duæ personæ, juxta sensum in præcedenti distinctione expressum. Præterea, tertius modus dicendi potest probabiliter observari; nec Ægidius sufficienter improbat eum. Quamvis enim p. 467 D'; cf. dist. II, q. 6.23 in alterationibus et motibus directe tendingibus ad formas accidentales, termini ad quem sint non supposita, sed potius formæ hujusmodi; in generationibus tamen proprie dictis, quæ non nisi substantiis (imo substantiis animatis) conveniunt, termini ad quem non sunt proprie formæ substantiales, sed ipsa composita atque supposita, ut manifeste docet Philosophus. Ideo in divinis generatio, quæ est substantialis, imo potius, juxta divinum Dionysium, supersubstantialis, et spiratio, quæ nequaquam est accidentalis, sed ad veram et supersubstantialem terminatur personam, possunt uno ac suo modo distingui penes terminos ad quem. Nec verum est quod divina essentia sit terminus ad quem divinæ generationis atque spirationis, quasi ipsa generetur sive spiretur, quamvis per generationem et spirationem communicetur. Qualiter autem esse terminum ad quem in divinis diversimode conveniat essentiæ et personis, ante est declaratum. Hinc Albertus et Udalricus omnes prætactos modos dicendi et distinguendi inter generationem et spirationem divinam, et etiam alios quosdam, conflant in unum; atque ex eis collectis, inter processiones illas distinguunt. Modus quoque distinguendi quem ponit Ægidius, partim patet calumniæ. Sed brevitati studens, pertranseo.
Insuper Scotus hic scribit: In hoc omnes doctores conveniunt, quod generatio et spiratio sunt distinctæ productiones; sed a quo accipiatur earum distinctio, sunt variæ opiniones. Aliqui namque dicunt, quod distinguuntur per terminos. — Alii, per principia sua, intellectum et voluntatem, quæ tantum distinguuntur secundum rationem, et quod earum distinctio causatur per operationem intellectus Dei. Contra, quamvis major distinctio atque pluralitas habeant reduci ad minorem ac unitatem, nunquam tamen realis distinctio reducitur ad distinctionem secundum rationem, ita quod aliqua secundum rationem tantum distincta, sint causa distinctorum realiter, et quod idem sub diversis rationibus sit causa distinctionis realis: quia ens rationis non necessario præexigitur distinctioni reali. Præterea, si essentia sub ratione aliqua sit causa seu principium alicujus productionis: aut ergo totum aggregatum ex essentia et ratione, aut illa ratio tantum, aut essentia tantum. Non totum illud aggregatum, quum sit ens per accidens: quod non potest esse principium productionis in divinis, quum illa sit prima ac simplicissima, propter quod simplicissimum habet principium. Nec rationio tantum, quum ratio illa sit causata per operationem intellectus negotiantis circa rem, nec est formaliter infinita. Ergo essentia tantum. — Est ergo opinio tertia, quæ ponit emanationes distingui ab uno principio omnino indistincto re et ratione, quod est divina essentia: quæ (ut dicunt) sine omni distinctione rei et rationis, est principium proximum diversarum emanationum, et hoc est ex ejus infinitate. Quemadmodum enim si harum emanationum essent duo principia realiter distincta, ita divina essentia ex sua infinitate continens ista principia fundamentaliter, licet non formaliter, est principium emanationum istarum. Istud quoque confirmant per hoc, quod si ponantur in divina essentia diversæ perfectiones, ut intellectus, voluntas, sapientia, oportet tamen quod ibi sint ordine quodam: principium quippe est esse, quod est quasi pelagus infinitum substantiæ, secundum Damascenum, et deinde alia ordine suo. Ergo si hujusmodi actus primi possunt causari ab essentia, ita quod divina essentia sit immediatum principium quo istæ perfectiones quodam ordine oriuntur, multo magis potest esse immediatum proximumque principium actuum secundorum ut diversarum emanationum. Contra, secundum istam opinionem non esset ratio cur una emanatio divina esset naturalis et alia libera. — Hæc Scotus. Et contra opinionem eamdem valent quæ præcedenti distinctione inducta sunt contra Durandum, cujus imaginatio cum opinione illa coincidit.
Deinde Scotus tenet quod generatio atque spiratio in divinis distinguuntur penes sua principia, videlicet intellectum et voluntatem, juxta modum præhabita distinctione digestum, et prout secundum ipsum intellectus et voluntas in Deo non solum differunt ratione, sed formaliter quoque ex natura rei juxta opinionem suam, quæ supra secunda distinctione recitata est et reprobata.45
Denique argumentatio Scoti, qua probat emanationes illas divinas ad intra non distingui ex parte intellectus et voluntatis prout sola differunt ratione, convincitur esse invalida, quia sic arguit: Quamvis major distinctio reduci habeat ad minorem, nunquam tamen realis distinctio reducitur ad distinctionem secundum rationem. Cujus assumpti error hinc innotescit, quod omnis ordo, distinctio, multitudo ideatorum rerumve creatarum, reducitur ad divinæ mentis ideas, imo ad unam ac simplicissimam sapientiam Dei, quæ est causa ordinis totius universi. Verum ad hæc Scotus nititur respondere, dicendo quod Deus non producit mediante idea sicut mediante principio productivo. Quod est manifeste contra Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum dicentem, quod idea est mentis divinæ exemplar, principium factivum, non factum: quod quum neque oriatur neque intereat, tamen secundum ipsum fit omne quod oritur et interit, prout hoc infra suo loco plenius ostendetur. — Porro quod arguit, Si divina essentia sub aliqua ratione est principium productionis, aut ergo totum aggregatum, etc., dico quod istud est infirmissimum argumentum ex erroneo intellectu procedens. Nempe dum dicimus quod divina essentia sub ratione intellectus ut est in Patre, est principium productivum Verbi generativumque Filii, juxta sensum frequenter præhabitum, et ipsa sub ratione voluntatis ut est in Patre ac Filio, est principium productionis Spiritus Sancti et origo spirandi, non sumitur ratio pro actu seu consideratione mentis humanæ neque angelicæ, sed pro ipsa proprietate, perfectione, virtute seu attributo divinæ essentiæ, prout in ea fundabilis est aut fundatur consideratio mentis vel creatæ vel increatæ, secundum quod sanctus testatur Bernardus, quod Deus in quantum sapientia regit ac providet, in quantum potentia causat, etc. Vel si ratio accipiatur pro consideratione mentis humanæ, intelligendum est quod divina essentia sub ratione intellectus est principium prolationis Verbi quantum ad manifestationem seu innotescentiam qua nobis id innotescit, quia aliter capere non valemus qualiter essentia Dei sit principium sic gignendi, nisi considerando eam ut intellectum, seu intellectualem vel intelligentem. Ratio autem in modo loquendi doctorum, valde multipliciter sumitur. Hinc imperitum est et rude ita arguere: Si essentia sub ratione illa aut illa est principium productionis, aut ergo totum aggregatum ex essentia et ratione, etc. Dico enim quod divina essentia nulli rei componibilis est neque miscibilis; nec divina perfectio, proprietas, virtus, attributum, aliquid superaddit divinæ essentiæ, ut inde quid aggregatum resultet; neque ex creatæ mentis consideratione quidquam adjungitur divinæ essentiæ. Idcirco sola essentia sub tali aut tali perfectione, proprietate, virtute, seu attributo vel ratione, est productionis principium eo modo quo actio solet adscribi naturæ, quum utique actio aliter essentiæ seu naturæ, aliterque personæ conveniat. — Postremo, dum Scotus assumit quod totum illud aggregatum est ens per accidens atque ens rationis, dico (sicut nunc tactum est) quod divina essentia una cum sua perfectione attributali, proprietate seu virtute, non est aliquid compositum nec aggregatum, nec ens per accidens, sed primum simplicissimumque principium. Nec est ens rationis, nisi forsitan objective, quia consideratur a ratione: proprie vero ens rationis vocatur quod fabricatur et dependet ab ea, neque in se habet esse positivum extra animam et reale. tescentiam qua nobis id innotescit, quia aliter capere non valemus qualiter essentia Dei sit principium sic gignendi, nisi considerando eam ut intellectum, seu intellectualem vel intelligentem. Ratio autem in modo loquendi doctorum, valde multipliciter sumitur. Hinc imperitum est et rude ita arguere: Si essentia sub ratione illa aut illa est principium productionis, aut ergo totum aggregatum ex essentia et ratione, etc. Dico enim quod divina essentia nulli rei componibilis est neque miscibilis; nec divina perfectio, proprietas, virtus, attributum, aliquid superaddit divinæ essentiæ, ut inde quid aggregatum resultet; neque ex creatæ mentis consideratione quidquam adjungitur divinæ essentiæ. Idcirco sola essentia sub tali aut tali perfectione, proprietate, virtute, seu attributo vel ratione, est productionis principium eo modo quo actio solet adscribi naturæ, quum utique actio aliter essentiæ seu naturæ, aliterque personæ conveniat. — Postremo, dum Scotus assumit quod totum illud aggregatum est ens per accidens atque ens rationis, dico (sicut nunc tactum est) quod divina essentia una cum sua perfectione attributali, proprietate seu virtute, non est aliquid compositum nec aggregatum, nec ens per accidens, sed primum simplicissimumque principium. Nec est ens rationis, nisi forsitan objective, quia consideratur a ratione: proprie vero ens rationis vocatur quod fabricatur et dependet ab ea, neque in se habet esse positivum extra animam et reale.
Nunc tangenda sunt dicta Durandi, hic asserentis: Processio in divinis non est quid medium inter personam producentem et procedentem, sed solum dicit respectum, ut quod est ab alio, cui correspondet respectus oppositus, ut a quo est alius: qui respectus constituunt et distinguunt divinas personas. Hinc passiva generatio est filiatio; spiratio autem, sive active sive passive sumatur, est idem cum relationibus correspondentibus sibi. Nisi enim velimus gratis contendere, non est aliud quærere de diversitate processionum istarum secundum rem, quam quærere de diversitate relationum, quamvis aliam habeant intelligendi rationem hæ et illæ, quia relationes significantur per modum actionis aut passionis. Possumus ergo comparare generare ad generari, et spirare ad spirari. Sicque manifesta est horum realis diversitas, quum includant oppositionem formalem, sicut et manifesta est realis differentia inter paternitatem et filiationem, et inter relationem spirationis activæ ac relationem spirationis passivæ, quæ directe invicem opponuntur.
Possumus quoque comparare generare ad spirare, et generari ad spirari. Sicque difficilius est assignare qualiter distinguantur, quum non opponantur formaliter: quemadmodum difficile est exponere quomodo differant paternitas et communis spiratio, et similiter quomodo differant filiatio et spiratio passiva. Dicuntque aliqui quod generare et spirare non differunt realiter; generari vero et spirari dicunt differre realiter. Primo, quia quæ sunt in divinis in eodem supposito, non distinguuntur secundum rem: generare vero et spirare sunt in Patre. Secundo, quia in divinis non est realis distinctio nisi per relationes oppositas. Generare autem et spirare non dicunt relationes hujusmodi, quum sint in eadem Patris persona: quod relationibus oppositis non competit in divinis. Denique confirmatio ac declaratio primæ rationis est, quod quidquid est in Deo, est realiter idem cum eo, nec potest esse inhærens: ideo est persona subsistens. Si ergo generare et spirare realiter differunt, utrumque est subsistens persona; quumque utrumque sit in Deo Patre, essent in Patre duæ personæ, quarum nulla esset Filius aut Spiritus Sanctus. Et quoniam quidquid est in Patre, est Pater, sequeretur quod Pater esset duæ personæ. Præterea, quod in divinis commune est pluribus personis, non ponit in numerum realem cum his quibus commune est, ut patet de divina essentia et personis. Sed activa spiratio communis est Patri ac Filio. Ergo non ponit in numerum cum eisdem, neque cum aliquo quod est in aliquo ipsorum. — Eodem modo probatur, quod generari et spirare non differunt realiter, quia utrumque inest et convenit Filio. Insuper, quæ non habent inter se oppositionem relationum originis, non distinguuntur realiter in divinis. Sed inter generare et spirare, similiter inter generari et spirari, non est oppositio originis, quum unum horum non oriatur ex alio. Verum inter generari et spirari ponit opinio ista realem distinctionem, quia spiratus est a genito.
Huic opinioni objicitur primo sic: Ea quæ non possunt convenire eidem respectu ejusdem, non sunt idem realiter, saltem re relativa: quia relationis esse, est ad aliud vel alium esse. Generare autem et spirare non conveniunt alicui divinæ personæ respectu ejusdem; similiter nec generari nec spirari. Generare namque Patri competit respectu Filii, spirare vero respectu Spiritus Sancti, non Filii. — Amplius, duabus relationibus disparatis specie vel quasi specie differentibus, correspondent duæ relationes specie vel quasi specie differentes: quoniam una secundum speciem relatio non opponitur pluribus relationibus specie distinctis. Sed generari et spirari sunt duæ relationes specie differentes. Ergo relationes eis correspondentes, videlicet generare et spirare, differunt specie aut quasi specie: et ita distinguuntur realiter, quum sint relationes rei, non rationis. — Rursus, quæcumque uni et eidem sunt eadem, sunt eadem inter se, saltem eo modo quo eadem sunt in tertio illo: nam hujus oppositum implicat. Si ergo secundum prætactam opinionem, generare et generari idem sunt cum spirare, non solum re absoluta, sed etiam relativa, sequitur quod generare et generari idem sunt inter se, etiam re relativa. Quo dato, paternitas et filiatio non erunt realiter distinctæ ab invicem, imo nec Pater et Filius. — Adhuc, duæ passiones non videntur immediate oriri ab una actione. Quum ergo generari et spirari sunt duæ emanationes passivæ, non sunt ab una Patris actione; sed sicut generari est a generare, ita spirari a spirare. Idem autem judicium est de emanationibus et relationibus in divinis.
Est ergo dicendum, quod generare et spirare realiter differant; similiter generari et spirari. Et ratio distinctionis hujusmodi sumenda est ex natura oppositionis: quoniam licet omnia opposita sint distincta, non tamen omnia distincta sunt opposita, neque in absolutis, neque in relationibus: quia distingui est communius quam opponi. Quum ergo relationes secundum propriam rationem maneant in divinis, poterit in eis inveniri distinctio non proveniens ex aliqua oppositione, ut inter paternitatem et communem spirationem, vel inter generare atque spirare. Et si quæratur ratio distinctionis illorum, dicendum quod distinguuntur se ipsis, quum sint quædam prima et simplicia. Verumtamen in his est quædam varietas: quoniam omnes relationes se ipsis differunt realiter; quædam vero differunt specialiter secundum suppositum: et illæ sunt tantum inter quas est oppositio directe, ut inter generare et generari, et inter spirare et spirari; seu inter quas est oppositio indirecte et concomitanter, quemadmodum inter generare et generari ex una parte, et spirari ex alia: in quibus est oppositio non ratione realis distinctionis simpliciter, sed tantum ratione illius distinctionis quæ est secundum suppositum specialiter, propter incompossibilitatem oppositorum in eodem supposito. — Hæc Durandus.
Hæc demum Durandi positio dictis Richardi concors videtur quantum ad principalem conclusionem. Attamen in decisione hujus quæsiti, atque in argumentorum solutione, multa affirmat quæ aliena videntur a veritate: inter cetera scribens, quod subsistere et inhærere solis conveniunt absolutis; et item, quod relatio non subsistit per se, nec fundamento suo inhæret; itemque, quod divina essentia ponit in numerum realem cum relationibus. Quorum videtur oppositum, quoniam in divinis personæ non absolute, sed relative dicuntur et sunt, et tamen vere subsistunt. In creaturis quoque relatio tam vere inhæret subjecto, quam vere est accidens. Insuper ex dictis doctorum frequenter præhabitum est, quod in divinis relationes sunt subsistentes: quia nec aliquid superaddunt essentiæ, nec realiter differunt a personis. Essentia quoque divina non videtur in numerum realem ponere cum relationibus, quum realiter idem sit quod ipsæ relationes, et quod omnes simul et quod unaquæque earum: quemadmodum ipsa essentia idem est quod Trinitas adoranda, et quod quælibet increata, superbenedicta et supergloriosa persona. Porro ea ponunt in numerum realem, quæ ab invicem realiter distinguuntur.
Ad objecta igitur respondendum. Et primum jam evidenter solutum est. Quamvis enim Spiritus Sanctus procedendo vere accipiat divinam naturam, non tamen secundum rationem similitudinis neque per modum naturæ procedit, sed per modum voluntatis et liberalitatis ac doni: idcirco non filius, sed amor spiratus rite vocatur. — Ad secundum, quod utique Spiritus Sanctus Patri ac Filio consubstantialis, incomparabiliter eis similior est quam creata; non tamen dicendus est filius Dei, quia nec naturalis filius Dei potest vocari ob causam prætactam, nec filius adoptivus, quum essentialiter felix sit, et Deo consimilis in natura perfecte et plene, non participative neque per gratiam. Et dato quod ob similitudinem in natura posset aliquo modo Dei filius appellari nisi aliunde esset impedimentum, tamen nequaquam nuncupandus est filius Dei, ne in superadoranda et superordinatissima Trinitate videatur esse quædam confusio, duabus personis nomen filii Dei habentibus. Unde secundum Augustinum et Bernardum, non decuit Patrem nec Spiritum Sanctum incarnari, ne in divinis duo filii nominarentur.
Ad tertium Thomas respondet, quod processio amoris in quantum hujusmodi, non habet quod per ipsam natura amantis communicetur; sed hoc habet secundum quod est in divinis, ubi non potest esse aliquid imperfectum. Ideo Spiritus Sanctus secundum rationem processionis, communiter loquendo, non habet quod sibi communicetur natura: propter quod talis processio non potest generatio nominari secundum suam propriam rationem. — Huic solutioni objici potest, quia si processio amoris in quantum est seu secundum quod est in divinis, habet quod procedenti communicetur natura, apparet quod processio illa divina, generatio sit vocanda, quum ei in quantum divinæ conveniat quod communicetur divina essentia. Et respondendum, quod argumentum procederet, si ei conveniret hoc ipsum secundum rationem, similitudinem et proprietatem ac modum naturæ. Itaque ad rationem generationis divinæ non sufficit quod sit emanatio per quam communicatur esse substantiale atque natura, sed oportet ut hoc sit secundum rationem et proprietatem similitudinis ac naturæ.
Ad ultimum, quod non eodem modo nec eadem ratione utraque illa emanatio terminatur ad divinam naturam: idcirco utraque non potest generatio appellari.
Postremo respondendum jam esset ad argumenta quibus in his quæ ex Durando sunt introducta, probatum est quod generare et spirare non distinguuntur realiter.
Ad quod ex his quæ infra dicentur de relationibus et notionibus oppositionibusque earum, patebit responsio. Nunc vero in tantum tangendum, quod spiratio illa activa atque communis Patri ac Filio, et generatio activa Patris, sunt emanationes distinctæ ab invicem et a paternitate; similiter spiratio activa et generatio passiva Filii distinguuntur sicut spiratio passiva et filiatio. Verumtamen sicut generatio activa est realiter Pater gignens, sic activa spiratio Patris est Pater spirans: qui tamen non est spirans in quantum pater, sed secundum rationem prætactam. Similiter activa spiratio Filii est Filius spirans: sicut et activa illa communis spiratio videtur idem esse quod Pater et Filius spirantes communiter, seu ut unum spirativum principium ac unus spirator, juxta sensum præhabitum: quemadmodum divina essentia est Trinitas et tres personæ, ac quælibet divina persona; ipsaque Trinitas est una res summa, puta divina essentia et unus Deus. Non tamen Pater est duæ personæ, nec Filius est duæ personæ, nec Pater et Filius sunt una persona, prout in divinis persona proprie sumitur relative: quia communis spiratio non est proprietas relativa et personalis, seu constitutiva personæ; sed juxta modum quo concipere valemus divina, est quasi proprietas, relatio aut notio adveniens Patri et Filio jam constitutis in esse personali per paternitatem et filiationem. Atque secundum doctores, quantum ad hoc, communis spiratio habet se quasi per modum formæ accidentalis, quamvis nequaquam sit accidens. Et per hæc videntur posse solvi omnia argumenta ibi inducta. Hæc tamen infra clarius exponentur. spiratio Patris est Pater spirans: qui tamen non est spirans in quantum pater, sed secundum rationem prætactam. Similiter activa spiratio Filii est Filius spirans: sicut et activa illa communis spiratio videtur idem esse quod Pater et Filius spirantes communiter, seu ut unum spirativum principium ac unus spirator, juxta sensum præhabitum: quemadmodum divina essentia est Trinitas et tres personæ, ac quælibet divina persona; ipsaque Trinitas est una res summa, puta divina essentia et unus Deus. Non tamen Pater est duæ personæ, nec Filius est duæ personæ, nec Pater et Filius sunt una persona, prout in divinis persona proprie sumitur relative: quia communis spiratio non est proprietas relativa et personalis, seu constitutiva personæ; sed juxta modum quo concipere valemus divina, est quasi proprietas, relatio aut notio adveniens Patri et Filio jam constitutis in esse personali per paternitatem et filiationem. Atque secundum doctores, quantum ad hoc, communis spiratio habet se quasi per modum formæ accidentalis, quamvis nequaquam sit accidens. Et per hæc videntur posse solvi omnia argumenta ibi inducta. Hæc tamen infra clarius exponentur. sentia et unus Deus. Non tamen Pater est duæ personæ, nec Filius est duæ personæ, nec Pater et Filius sunt una persona, prout in divinis persona proprie sumitur relative: quia communis spiratio non est proprietas relativa et personalis, seu constitutiva personæ; sed juxta modum quo concipere valemus divina, est quasi proprietas, relatio aut notio adveniens Patri et Filio jam constitutis in esse personali per paternitatem et filiationem. Atque secundum doctores, quantum ad hoc, communis spiratio habet se quasi per modum formæ accidentalis, quamvis nequaquam sit accidens. Et per hæc videntur posse solvi omnia argumenta ibi inducta. Hæc tamen infra clarius exponentur.
Footnotes
Chapter 122 of 271