Quæstio 3
Tertio quæritur sine argumentis, An Spiritus Sanctus possit dici ingenitus.
Ad quod Thomas: In divinis, inquit, nihil proprie dicitur privative: quia de ratione privationis est, quod sit aliquid aptum habere quod non habet. Quod Deo non competit. Idcirco ingenitus in divinis tantum sumitur negative. Sed quædam negatio negat in genere determinato: et hæc habet aliquid simile privationi, in quantum ponitur aliquod genus determinatum. Est etiam quædam negatio extra genus: et hæc negatio est absoluta, quæ nullum genus determinat. Si ergo ingenitus dicat negationem extra genus, sic convenit omni ei quod est, et non est per generationem ab alio, sive sit ab alio, sive non, et sive sit increatum, sive creatum. Sicque esse ingenitum convenit Patri et Spiritui Sancto ac divinæ naturæ, primis quoque creaturis, quæ non exierunt in esse per generationem. Porro si sit negatio in genere, hoc potest esse dupliciter, secundum quod in divinis accipitur, vel in genere divinæ naturæ, et sic adhuc convenit Patri et Spiritui Sancto ac divinæ essentiæ; vel in genere principii in divina natura, sicque non convenit nisi Patri, et est notio Patris. Principium quippe innotescere potest, aut secundum quod aliquid est ab illo, sicque Pater innotescit per generationem et spirationem activam; aut secundum quod non est ab alio, et sic ingenitus est notio Patris. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Albertus, et concordat Udalricus.
Addit tamen Albertus: Secundum Damascenum libro primo, capitulo octavo, ingenitum per unum n scriptum, est idem quod non genitum;1 ingennitum vero per duo n scriptum, ostendit quod non generatum. Atque in primo sensu, genitum et non genitum seu ingenitum distinguunt inter naturam creatam et increatam: quia divina natura est ingenita, id est increata, secundum quod genitum dicitur a genesi, id est creatione. Ingenitum vero in secunda significatione convenit naturæ creatæ et increatæ: quia aliquis in natura divina est ingenitus, ut solus Pater; et aliqua in natura creata ingenita sunt, ut omnium animalium primæ hypostases, quæ non nata, sed a Conditore sunt facta : ut duo primi asini, duo primi leones, duo primi homines, sicque de aliis. Verumtamen secundum proprietatem linguæ Latinæ, distinctio ista non habet locum : quoniam ingennitum per duo n, non est in usu Latinorum. Hæc Albertus.
Unde constat qualiter Hieronymus dicat Spiritum Sanctum esse ingenitum. — Ægidius tamen affirmat, quod secundum dicta Sanctorum oportet nos dicere quod solus Pater sit ingenitus, quum tamen Magister in textu allegat S. Hieronymum protestantem quod Spiritus Sanctus consistat ingenitus. — Ideo aptius ait Richardus, quod si ingenitus tantum valeat sicut non genitus, sic Spiritus Sanctus ingenitus est. Nam et in communi modo loquendi nomina composita ex præpositione hac in, sic intelliguntur, quod ly in exponitur negative, ut quum dicimus, indoctus, incertus, infirmus. — At vero secundum alios quosdam, ingenitum sumi potest dupliciter, scilicet privative et negative. Privative, ficiant. dupliciter : primo, ut privet actum, non potentiam, ut injustum dictum de peccatore; secundo, ut privet actum atque potentiam, ut injustum dictum de lapide : tamen hæc acceptio est prorsus impropria, quum privationis sit relinquere aptitudinem seu potentiam in subjecto. Negative quoque ingenitum dupliciter dicitur. Primo, ut neget in genere aliquo determinato, et relinquit aliquid, utpote esse ab alio, et solum tollit esse ab alio per generationem : et sic convenit Spiritui Sancto. Secundo, ut neget simpliciter seu extra genus. Sicque nihil relinquit nisi esse, et tollit esse ab alio : et hoc dupliciter, quia vel est negatio pura, et sic convenit divinæ essentiæ; vel est negatio fundata in suo contrario, puta in hoc quod est omnia esse ab illo, et sic convenit Patri. Sed privative nequaquam convenit in divinis, quia privatio omnis dicit indigentiam non habiti, possibilis tamen haberi.
De hac re infra scribunt doctores, ubi de notionibus tractant : ideo hic ista sufficiant.
Footnotes
-
*ἀγένητον *ἀγέννητον ↩
Chapter 124 of 271