Skip to the text

Quæstio 2

S Ecundo quæritur, Qualiter processio locum habeat in divinis, hoc est, secundum quam significationem conveniat emanationi divinæ ad intra.

Ad quod breviter respondet sine argumentis Udalricus in Summa sua, libro tertio: Si hoc nomen, processio, sumatur secundum id cui nomen imponitur, sic primo et propriissime est in Deo: quia processio personarum in Deo, est exemplar et causa processionis creaturarum. Ideo nomen conveniens causæ et causatis, perfectius convenit causæ. Si vero sumatur processio secundum id a quo nomen imponitur, sic ex creaturis transumptum est ad divina. Sic enim dicitur processio quasi porro vel procul cessio unius ab alio. Sicque importat distantiam unius ab alio, sive secundum naturam, ut in processione causali, qua effectus procedit a causa, sive secundum locum aut spatium, ut in processione et motione locali. Hæc autem distantia proprie est in rebus creatis, non in personis divinis, sed secundum similitudinem quamdam. Et processio illa divina secundum aliquid convenit cum utraque processione creaturarum: cum processione quippe causali convenit in ratione principiandi; et cum processione locali, in distinctione et perfectione. Denique causalis processio duplex est: una a causa separata; alia a causa vel principio quodammodo consubstantiali, sicut fluit linea a puncto, et tempus a nunc temporis: atque cum hac processione potissime convenit divina processio, omni imperfectione sublata. Quumque processio ex sua ratione nil dicat in Deo nisi principiationem, communis est generationi atque spirationi. Quæ communitas quamvis secundum rationem nominum sit communitas univocationis, quum sit communitas generis ad species; tamen prout nomina ista sumuntur in Deo, in quo non est ratio superioris et inferioris, seu communis ac specialis, est communitas proportionis. Attamen prædicatio qua processio prædicatur de generatione et spiratione divina, communis est per omnimodam identitatem prædicati cum subjecto, sic tamen quod prædicatum in modo significandi differt a subjecto: qui modus est intentio communitatis proportionis ad actum utriusque processionis. Illa namque proportionis ratio una est, quemadmodum tribus personis commune est hoc nomen, persona. — Nihilo minus processio appropriatur spirationi Spiritus Sancti. Propter quod in notificatione personæ Spiritus Sancti ait Salvator:1 Spiritum veritatis qui a Patre procedit. Notificatio autem fieri debet per propria vel appropriata. Potest quoque auctoritas illa intelligi, quod Spiritus Sanctus proprie procedit a Patre, ita quod procedere ei sit proprium eo modo quo Sancti appropriata consueverunt propria appellare: unde quintodecimo de Trinitate Augustinus ait Filium Dei proprie Sapientiam dici. Ratio vero appropriationis non est analogica, quoniam illa non est in divinis propter personarum æqualitatem, nec etiam convenientia cum proprio Spiritus Sancti: quia secundum nominum significationem magis appropriaretur processioni secundum actum naturæ, quæ prima est et realis et simpliciter dicta processio, quam processioni amoris, in qua non nisi secundum quid et per similitudinem est processus affectionis in amatum: quoniam nomen potius convenit ei de quo simpliciter dicitur, quam ei de quo dicitur secundum quid. Sed ratio est, quia secundum rationem, processio naturalis addit supra rationem processionis determinationem perfectionis: ex qua speciale nomen sortitur, et vocatur generatio. Processio autem amoris nil addit perfectionis, sed potius de ratione perfectionis diminuit: idcirco commune retinet nomen, et vocatur processio. Tamen in quantum per modum suum distinguitur contra generationem, sortitur speciale nomen, quod est spiratio, et sic Filius non procedit. Hæc Udalricus.

Hinc ait Durandus: Nomen processionis primo videtur fuisse impositum ad significandum motum progressivum animali-

B C D um, quo movent se ipsa: et sic dicitur processio quasi propria virtute incessio. Inde translatum est ad significandum omnem motum etiam localem, et ultra ad omnem motum et mutationem quæ est ex quodam in quiddam, et postremo ad omnem emanationem secundum quam aliquid est ab aliquo ut a suo principio. Et ita solum convenit in divinis, et hoc, exclusis imperfectionibus quæ sunt in emanationibus creaturarum, quæ sunt ex parte motus seu mutationis aut diversitatis essentiæ: quibus exclusis, de ratione processionis solum est quod sit procedens ab alio. Exclusis enim omni motu, mutatione et innovatione ab actione, remanent soli respectus a quo aliquid et quod ab aliquo. Hæc autem in divinis reperiuntur. Hinc constat quod processio in divinis solum dicitur de emanatione passiva, quoniam illi soli convenit procedere cui convenit ab alio esse: quod non convenit nisi producto. Processio tamen appropriatur emanationi Spiritus Sancti. Emanatio enim Filii proprium habet nomen. Ratio autem appropriationis est triplex. Prima est penuria nominum in his quæ pertinent ad Spiritum Sanctum: ideo emanatio ejus retinet sibi nomen commune, quum deficiat proprium. Secunda est convenientia nominis processionis. Significat enim primo voluntarium motum, accipiendo voluntatem pro appetitu sequente cognitionem. Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis procedit: ideo appropriatur ei hoc nomen. Tertia, quoniam Spiritus Sanctus procedit a non procedente et procedente, hoc est a Patre et Filio: sicque processio amplius ei convenire videtur. Hæc Durandus.

Porro Thomas in Scripto addit alias duas rationes appropriationis istius: Quum (inquiens) processio dicatur dupliciter, puta secundum motum localem, et secundum exitum causati a causa, uterque modus aliquo modo competit origini Spiritus Sancti. In quantum enim procedit ut persona distincta, sic sua processio similitudinem habet ad exitum causati a causa; in quantum vero procedit ut amor qui tendit in alterum non sicut in recipiens, sed sicut in objectum, habet similitudinem cum processione locali, quæ est ex aliquo in aliquid. Pater namque amat Filium amore qui est Spiritus Sanctus. Alia ratio, ut credo, est melior, quia in rebus creatis invenimus aliquid in se subsistens procedere per modum naturæ, quod dicimus generari: sicque potuimus processionem Filii proprio nomine designare. Non autem invenimus in creaturis aliquid subsistens procedere per modum amoris: ideo processionem Spiritus Sancti per modum amoris procedentis, non potuimus significare proprio nomine, sed communi. Hæc Thomas.

Concordat Richardus, inter cetera scribens: Procedere, uno modo idem est quod ab alio esse, et ita secundum rationem commune est Filio atque Spiritui Sancto. Alio modo sumitur procedere pro esse ab uno in alium ut in objectum, quemadmodum amor est ab amante in amatum: sicque proprium est Spiritui Sancto. Et quamvis procedere primo modo sit commune Filio atque Spiritui Sancto, tamen Spiritui Sancto appropriatur, quoniam a duobus procedit: unde expressius convenit ei processio, quemadmodum nomen accidentis, quod commune est accidenti communi ac proprio, appropriatur accidenti communi, quia plus habet de ratione accidentalitatis. Verumtamen, sicut est nomen specialiter significans emanationem Filii, quod est generatio; ita est nomen specialiter significans emanationem Spiritus Sancti, quod est spiratio. Hæc Richardus.

Petrus quoque: Quamvis (ait) in divinis non sit genus et species, seu universale et particulare, attamen ibi est proprium et commune: commune vero dupliciter, scilicet secundum rem, sicut essentia est communis tribus personis; aut secundum rationem, ut processio generationi et spirationi. Verum in quantum processio dividitur contra generationem, generatio non est processio: quoniam generatio est per modum naturæ, quæ importat unum principium; emanatio autem Spiritus Sancti est per modum voluntatis et amicitiæ, amicitia vero est plurium, quorum quilibet est principium ejus. Hæc Petrus.

Ægidius autem dicit præfatam expositionem significationis nominis hujus, processio, non recte procedere: quia nos, inquit, non quærimus de translatione nominum, sed dubitamus an ibi, scilicet in divinis, sit processio personarum. — Ad quod dico, quod reprehensio ista inepta est, quia ad intelligendum qualiter processio sit in Deo, multum confert illa distinctio.

Addit demum Ægidius: Processio in divinis, secundum Boetium, naturalis est vel substantialis, quoniam per utramque processionem communicatur divina substantia seu natura. Utramque etiam intelligere melius non valemus, quam per ea quæ sunt in mente nostra, videlicet per emanationem verbi ab intelligente, et amoris a diligente. Verumtamen in emanationibus istis in Deo et mente creata, quantum ad distinctionem, est modus contrarius. Verbum namque creatum ab intelligente distinctum est secundum naturam, non secundum hypostasim: quoniam alia est natura verbi, alia intelligentis, sicut alia est natura substantiæ et accidentis; non tamen est hypostasis alia, quoniam verbum creatum non est subsistens, sed inhæret hypostasi seu personæ intelligentis. Sed in Deo eadem est natura Verbi ac Patris dicentis, distincta vero hypostasis. Hanc differentiam ponit Damascenus libro primo, capitulo sexto. Idem dicendum est de amore creato et Spiritu Sancto. Hæc Ægidius.

Footnotes

  1. Joann. xv, 26. ↩

Chapter 123 of 271