Skip to the text

Distinctio 15

A. Utrum Spiritus Sanctus a se ipso detur.

HIC considerandum est, quum Spiritus Sanctus detur hominibus a Patre et Filio, quod est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti, utrum etiam a se ipso detur. Si datur a se, et procedit vel mittitur a se. Ad quod dicimus, quia Spiritus Sanctus et Deus est et donum sive datum, et ideo dat et datur. Dat quidem in quantum Deus, et datur in quantum donum sive datum. Quum autem donatio sive datio Spiritus Sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus Sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a se ipso. Unde Augustinus in quintodecimo libro de

Trinitate dicit, quod se ipsum dat. Sicut, inquit, corpus carnis nihil est aliud quam caro, sic donum Spiritus Sancti nihil est aliud quam Spiritus Sanctus. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini datur: quia Deus erat Patri et Filio coæternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant et ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Dei donum, ut etiam se ipsum det sicut Deus. Non enim dici potest non esse suæ potestatis, de quo dictum est: Spiritus ubi vult spirat. Ecce aperte dicit quod Spiritus Sanctus se ipsum dat.1 Si enim Spiritus Sanctus se ipsum dare non potest, et eum Pater dare potest et Filius, potest itaque Pater dare aliquid et Filius, quod non potest Spiritus Sanctus. Item, si Pater et Filius dant Spiritum Sanctum, nec ipse dat: aliquid ergo Pater operatur et Filius, quod non operatur Spiritus Sanctus. Dat ergo Spiritus Sanctus se ipsum. Si autem se ipsum dat, tunc a se ipso procedit et mittitur: quod utique verum est. Nam processio temporalis Spiritus Sancti vel missio, ipsius est donatio et ipsa Dei operatio. Procedit ergo Spiritus Sanctus temporaliter a se, et mittitur a se, quia datur a se.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 19.

B. Non est mirum si Spiritus Sanctus dicatur mitti vel procedere a se, quum etiam Filius dicatur mitti a se.

Ne autem mireris quod Spiritus Sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Nam et de Filio dicit Augustinus in secundo libro de Trinitate, quod non tantum a Patre missus est, sed etiam a se ipso et a Spiritu Sancto: quærens quomodo Filius vel Spiritus Sanctus sit missus, quum uterque sit ubique tanquam Deus. Nam uterque, inquit Augustinus, legitur missus. De Spiritu Sancto enim legitur: Quem mittet Pater in nomine meo;2 et iterum, Si abiero, mittam eum ad vos. Et Filius de se dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum.34 Et Apostolus dicit: Misit Deus Filium suum. In Propheta autem scriptum est ex persona Dei:5 Cœlum et terram ego impleo. Itaque si ubique Deus est, ubique ergo est Filius, ubique etiam est Spiritus Sanctus.6 Illuc ergo missus est Filius et Spiritus Sanctus ubi erant.

Aug. de Trinitate, lib. II, c. 5.

C. Quomodo intelligenda sit missio utriusque, scilicet Filii et Spiritus Sancti.

Quocirca quærendum est, quomodo intelligatur missio Filii vel Spiritus Sancti. Pater enim solus, ut inquit Augustinus in eodem, nusquam legitur missus, sed Filius et Spiritus Sanctus. Et de Filio primo videamus quomodo missum eum Apostolus dicat: Misit Deus Filium suum factum ex muliere;7 ubi satis ostendit, eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu Sancto non potuit, quia Pater intelligitur misisse eum, quum fecit ex femina: quod utique non fecit sine Spiritu Sancto. Ecce hic dicit Filium missum a Patre et Spiritu Sancto.

Aug. ubi supra.

D. Quod a Spiritu Sancto Filius sit missus, auctoritatibus confirmatur.

Aug. de Trinitate, lib. II, c. 5.

Ambr. de Spirit. S. lib. III, c. 1.

Ibid. c. 2.

Ambr. op. cit. c. 1.

Et quod a Spiritu Sancto Filius sit missus, ut ait Augustinus in eodem, auctoritatibus confirmatur. Ipse Christus dicit per Isaiam: Nunc misit me Dominus et Spiritus ejus. De hoc Ambrosius in libro tertio de Spiritu Sancto ita ait:8 Quis est qui dicit, Me misit Dominus et Spiritus ejus? nisi qui venit a Patre ut salvos faceret peccatores, id est Christus. Ergo et Pater Filium misit et Spiritus Sanctus. Idem in eodem: Datus est a Patre, ut Isaias dicit: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia et a Spiritu Sancto missus est.9 Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me, prædicare captivis remissionem, etc.10 Quod quum de libro Isaiæ legeret, ait in Evangelio, Hodie completa est hæc scriptura in auribus vestris, ut de se dictum esse signaret.11 Bene autem dixit, Super me: quia quasi Filius hominis et unctus est et missus ad prædicandum. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo. Ecce his verbis ostendit Ambrosius Filium esse missum et datum nobis non tantum a Patre, sed etiam a Spiritu Sancto.

E. Quod Filius sit datus etiam a se ipso.

Ibid. c. 2.

Deinde ostendit esse datum etiam a se ipso, ita dicens in eodem libro: Quum non definitum fuerit per Prophetam a quo datus sit Filius, ostenditur datus gratia Trinitatis, ut etiam ipse Filius se dederit. Ecce hic dicit, quod Filius se dedit quia Trinitas eum dedit. Si autem Filius a se datus est, a se ergo missus est, et a se processit. Et hoc utique verum est et concedi oportet, quum ejus missio sit divina operatio.

F. Quod Filius sit missus a se.

Aug. de Trinitate, lib. II, c. 5.

Quod autem a se mittatur, Augustinus adstruit in libro secundo de Trinitate, dicens: Forte aliquis cogat ut dicamus, etiam a se ipso missum esse Filium, quia Mariæ conceptus et partus, operatio Trinitatis est. Sed, inquit aliquis, quomodo Pater eum misit, si ipse se misit? Cui respondeo, quærens ut dicat quomodo eum Pater sanctificavit, si et ipse se sanctificavit.12 Utrumque enim Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum.13 Et alibi: Ego pro eis sanctifico me ipsum. Item quæro: Quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit? Utrumque enim legitur. Credo quod respondebit, si probe sapit: Quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic igitur intelligat, illam incarnationem et ex Virgine nativitatem in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non inde separato Spiritu Sancto. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur, id est, incarnatus hominibus appareret. Non enim missus est mutando locum, quia in mundo erat. Quapropter et Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili eumdem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est : qui si ita visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam mittens cum Patre, inveniretur. Quum vero sic est accepta forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei; manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio, id est, ab invisibili Patre cum invisibili Filio idem ipse Filius visibilis mitteretur.14

Aug. de Trinitate, lib. II, c. 5.

Filio Joann. I, 10.

G. Summatim colligit quæ ex prædictis adstruuntur.

Ex prædictis aperte monstratur, quod Filius missus est a Patre et a Spiritu Sancto et a se ipso; et quæ sit ipsa missio, scilicet incarnatio, id est, quod factus est homo, per quod visibilis apparuit : quod est opus commune Patris et Filii et Spiritus Sancti.

H. Quæstio cur dicit : A me ipso non veni.

Sed ad hoc opponitur : Si Filius a se ipso missus est, cur ergo ait, me ipso non veni?15 Ad hoc Augustinus respondet in secundo libro de Trinitate, dicens hoc dictum esse secundum formam servi, secundum quam non fecit ut mitteretur, id est, non est operatus incarnationem, sed secundum formam Dei.

Aug. op. cit. n. 9.

I. Utrum semel tantum missus sit Filius, an sæpe.

Hic quæritur, utrum semel tantum missus sit Filius, an sæpe mittatur. Si enim missio Filii, ipsius tantum incarnatio est, quum semel tantum incarnatus sit, et semel tantum videtur missus. At si sæpe mittitur, est et alia ejus missio quam incarnatio. Sed quæ est illa? Numquid æterna genitura missio ejus dicenda est, an etiam alia missio quærenda est?

K. Quod duobus modis dicitur Filius mitti.

Ad quod dicimus, quod duobus modis dicitur Filius mitti, præter illam æternam genituram quæ ineffabilis est : secundum quam etiam missus posset dici, ut videtur quibusdam; sed melius ac verius secundum eam dicitur genitus. Præter eam ergo duobus modis dicitur mitti, scilicet, vel quum visibiliter mundo apparuit carne indutus, vel quum se in animas pias sic transfert ut ab eis percipiatur ac cogno-16

Aug. de Trinitate, lib. IV, c. 20. scatur. Hos duos missionis modos aperte Augustinus distinguit in quarto libro de Trinitate, dicens : Non eo ipso quod de Patre natus est, missus dicitur Filius : sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum (unde dicit : A Patre exivi, et veni in mundum);17 vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, sicut dictum est de Sapientia : Emitte illam de cœlis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, id est, doceat me laborare.1819 Et tunc unicuique mittitur, quum a quoquam cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectæ in Deo animæ rationalis.

L. Quod secundum alterum semel, secundum alterum sæpe sit missus ; et secundum alterum ut sit homo, et secundum alterum ut sit cum homine.

Aug. op. cit. n. 27.

Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii, et secundum alterum semel tantum missus est Dei Filius, et secundum alterum sæpe missus est et mittitur quotidie. Nam secundum alterum missus est ut sit homo, quod semel tantum factum est; secundum alterum vero mittitur ut sit cum homine, quo modo quotidie mittitur ad Sanctos, et missus est etiam ante incarnationem et ad omnes Sanctos qui ante fuerunt et etiam ad angelos. Unde Augustinus de Filio, id est de Sapientia Patris, loquens, in quarto libro de Trinitate ait : Aliter mittitur Sapientia ut sit cum homine, aliter missa est ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas constituit, sicut implet etiam sanctos angelos.20 Sed quum venit plenitudo temporis, missa est non ut impleret angelos, nec ut esset angelus, nec ut esset cum hominibus vel in hominibus, ut antea in patribus erat et in Prophetis;21 sed ut ipsum Verbum fieret caro, id est homo.

M. Quod secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum alterum non.

Aug. op.22 cit. n. 28.

Præterea notandum est, quod quum his duobus modis mittatur Filius, secundum alterum dicitur missus in mundum, secundum alterum vero non. Eo enim modo missus dicitur in mundum, quo visibilis mundo apparuit. Unde Augustinus in eodem libro ait : Quum ex tempore cujusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum. Non enim sensibiliter apparet, id est, corporeis sensibus præsto est. Nam et nos, secundum quod mente aliquid æternum capimus, non in hoc mundo sumus; et omnium justorum spiritus, etiam in carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Ex prædictis liquet, quod præter ineffabilem genituram duobus modis mittitur Filius, scilicet, quum visibiliter apparuit, vel invisibiliter percipitur mente.

N. Cur Pater non dicitur missus quum ab aliquo cognoscitur, ut Filius.

Hic quæritur, cur Pater non dicitur missus quum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut Filius. Ad quod dicimus, quia in eo est principii auctoritas, quæ non habet de quo sit, a quo Filius est et Spiritus Sanctus. Pater enim est, ut ait Augustinus in eodem libro, principium totius divinitatis, vel (si melius dicitur) deitatis : quia principium est Filii et Spiritus Sancti. Nam ut ait Augustinus in eodem, si voluisset, etiam Deus Pater per subjectam creaturam visibiliter appareret; absurdissime tamen aut a Filio, quem genuit, aut a Spiritu Sancto, qui de illo procedit, missus diceretur. Congruenter autem ille missus dicitur qui in carne apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit.

Aug. de Trinitate, lib. IV, c. 20, n. 29.

Ibidem, c. 21, n. 32.

O. Putaverunt quidam Filium et Spiritum Sanctum minores fuisse Patre, quia missi dicuntur.

Ideoque putaverunt quidam hæretici, quum Pater non sit missus, sed Filius et Spiritus Sanctus, Patrem esse majorem, ac Filium minorem esse et Spiritum Sanctum; atque Patrem quasi majorem, misisse utrumque quasi minorem. Quod Augustinus improbat in quarto libro de Trinitate, illis contradicens : Non ideo, inquit, arbitrandum est minorem esse Filium, quod missus est a Patre; nec ideo minorem Spiritum Sanctum, quod et Pater eum misit et Filius. Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii auctoritatem vel commendationem, non propter inæqualitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiæ, in Scripturis hæc posita intelliguntur. Non ergo ideo dicitur Pater misisse Filium vel Spiritum Sanctum, quod ille esset major et illi minores; sed maxime propter auctoritatem principii commendandam, et quia in visibili creatura non sicut ille apparuit. Ecce ostensum est, quæ sit missio Filii, et quibus modis mittatur.

Ibidem.23

SUMMA

DISTINCTIONIS QUINTÆDECIMÆ

DECLARATO in præcedenti distinctione quod Spiritus Sanctus temporaliter procedat, mittatur ac detur a Patre et Filio, jam quærit Magister, an etiam a se ipso ita procedat, mittatur et detur. Et auctoritatibus ac rationibus probat quod imo; deinde probat hoc a simili, quia et Filius misit se ipsum. Quocirca tractat de duplici Filii missione, et qualiter secundum unam missus est semel tantum, secundum aliam sæpe. Postremo docet quod Pater non sit missus ab aliquo. Quocirca excludit errorem opinantium Filium aut Spiritum Sanctum esse Patre minorem, quia missi sunt, et non Pater. Denique prima rationum qua probat Spiritum Sanctum dari et mitti a se ipso, est ista : Quidquid potest Pater et Filius, potest et Spiritus Sanctus. Sed Pater et Filius possunt dare Spiritum Sanctum : ergo et ipse Spiritus Sanctus hoc potest. Secunda est : Quidquid operatur Pater et Filius, operatur et Spiritus Sanctus : sed datio seu missio Spiritus Sancti est operatio Patris et Filii, ergo et Spiritus Sancti, quum opera summæ Trinitatis sint indivisa. Ista est summa sententiæ distinctionis istius.

Footnotes

  1. Joann. III, 8. ↩

  2. Joann. XIV, 26. ↩

  3. Joann. XVI, 7. ↩

  4. Ibid. 28. ↩

  5. Galat. IV, 4. ↩

  6. Jer. XXIII, 24. ↩

  7. Galat. IV, 4. ↩

  8. Is. XLVIII, 16. ↩

  9. Is. IX, 6. ↩

  10. Luc. IV, 18. ↩

  11. Is. ix, 21. ↩

  12. Joann. x, 36. ↩

  13. Joann. xvii, 19. ↩

  14. Philipp. II, 7. ↩

  15. Joann. VIII, 43. ↩

  16. Sap. VII, 27. ↩

  17. Joann. XVI, 28. ↩

  18. Sap. IX, 10. ↩

  19. Joann. I, 14. ↩

  20. Sap. VII, 27. ↩

  21. Galat. IV, 4. ↩

  22. Joann. I, 14. ↩

  23. illi ↩

Chapter 128 of 271