Quæstio 1
Circa quam quæritur primo, An divinæ et superbenedictæ personæ sint sibi invicem coæquales, et in quibus hæc ipsa consistat æqualitas.
Videtur quod non sint sibi ad invicem coæquales. Primo, quia æqualitas consequitur quantitatem, quantitas vero materiam, ut quinto Metaphysicæ dicitur. Sed in supersimplicissima Trinitate non est quantitas neque materia, ergo neque æqualitas. — Ad idem possent rationes multæ induci quæ præhabitæ sunt supra in quæstionibus quibusdam quibus argumentatum est quod Pater sit dignior, major et aliquo modo prior Filio, quoniam dedit ei esse et potestatem, nec quidquam habet Filius nisi a Patre. Sicque Pater se habere videtur ad Filium, sicut agens ad actum et passum, et sicut prius ad posterius. — Rursus, ubi æqualitas, ibi commensuratio, ergo et mensura. Sed divinæ personæ sunt infinitæ, ergo incommensuratæ.
In contrarium est auctoritas fidei, et illud in Symbolo: Totæ tres personæ coæternæ sibi sunt et coæquales.
Ad hoc Thomas respondet: Sicut quinto Metaphysicæ ait Philosophus, unum in substantia facit idem, in quantitate æquale, in qualitate simile. Quamvis autem in divinis non sit quantitas aut qualitas secundum communem generis rationem, sunt tamen ibi aliquæ species qualitatis secundum proprias rationes quantum ad differentias constitutivas, similiter aliquæ species quantitatis secundum id quod est proprium eis, ut magnitudo, duratio: propter quæ ponitur in divinis æqualitas et similitudo. Quemadmodum autem ea quæ significantur per modum qualitatis, ut sapientia, justitia, non sunt aliud a divina essentia; sic similitudo et identitas in divinis differunt solum secundum rationem, et idem dicendum de æqualitate. — Hinc similitudo et æqualitas diversimode sunt in divinis personis et in rebus creatis. In creaturis namque æqualibus non est eadem quantitas secundum essentiam, sed solum secundum commensurationem; et similiter una qualitas specie, non numero, quia in eis est aliud qualitas quam essentia: quæ essentia respicit esse tanquam proprium actum. Qualitas autem et quantitas non dicuntur per respectum ad esse, sed dicunt solum alicujus generis quidditatem. Propter quod dici potest una quantitas, ubi non est unum esse; sed non potest absolute dici una essentia, nisi ubi est unum esse, et hoc est ubi est una numero essentia. Hinc ad rationem æqualitatis, unitas secundum numerum non requiritur; sed ad identitatem exigitur unitas secundum numerum. Porro in divinis personis magnitudo et sapientia idem sunt quod natura: unde æqualitas et similitudo personarum attenditur secundum eamdem numero magnitudinem et sapientiam.
Itaque quum identitas dicat unitatem in essentia secundum numerum, Filius non potest dici idem Patri, sumendo idem masculine, sed neutraliter tantum. Æqualitas vero et similitudo, quæ important unitatem quantitatis vel qualitatis non secundum essentiam vel esse, quantum est de earum significatione, non important unitatem quantitatis vel qualitatis in numero; sed sufficit quod sit unum seu idem in specie. Ideo dicimus Filium Patri similem vel æqualem, non tamen eumdem. Idcirco Magister determinat de æqualitate magis quam de identitate, quoniam in identitate importatur tantum unitas essentiæ. Nec etiam secundum quemlibet modum convenit divinis personis, quia non masculine; sed in æqualitate divina importatur utrumque, videlicet unitas essentiæ per modum quantitatis significatæ, et personarum distinctio. Denique, quamvis etiam in similitudine in divinis importetur horum utrumque, quia nil dicitur simile sibi ipsi; tamen æqualitas supra similitudinem aliquid addit et eam includit quum dicitur de divinis personis. Quum etenim in divinis non sit nisi quantitas virtutis, quæ fundatur in qualitate, in unitate talis quantitatis ponitur unitas qualitatis et privatur intensionis excessus. Unde quæcumque æqualia sunt in colore, sunt et similia, sed non convertitur. Hinc convenientia ista in divinis in essentialibus, potius appellatur æqualitas quam similitudo.
Est quoque in divinis personis mutua æqualitas, similitudoque mutua, quum in unaquaque earum sit perfecta magnitudo, bonitas et sapientia. Quum enim æqualitas fundetur in unitate quantitatis, et similitudo in unitate qualitatis, idem est aliquid esse æquale alteri, quod habere quantitatem seu magnitudinem ejus; et idem est esse simile alteri, quod habere qualitatem ipsius: et quando quantitas seu qualitas est in utroque perfecta, utrumque dicitur alteri simile aut æquale. Quandoque autem qualitas in uno est plene et proprie, in alio autem imperfecte et imitative: et tunc qualitas illa non dicitur utriusque, sed ejus quod habet eam perfecte; et quod habet eam imperfecte, dicitur simile habenti eam perfecte, non econtrario: sicut pictura imagove hominis dicitur similis homini, non econtra. Assimilari vero, supra id quod est simile esse, dicit quemdam motum atque accessum ad veritatem qualitatis; et similiter adæquari, ad quantitatem. In divinis autem personis non est motus; sed loco motus est ibi acceptio qua una persona ab alia accipit esse. Unde non est ibi assimilatio nec adæquatio nisi ratione acceptionis. Propterea persona accipiens potest dici assimilari et adæquari personæ divinæ a qua accipit, non econtra. Hinc inter personas est mutua similitudo atque æqualitas, non mutua assimilatio nec adæquatio. — Si autem objiciatur, quia nono de Divinis nominibus capitulo S. Dionysius ait: In causis et causatis non recipimus conversionem similitudinis et æqualitatis. Nam quamvis creatura dicitur similis Creatori, non tamen econtra. Quamvis autem in divinis personis non sint causa et causatum, est tamen ibi principium et quod est a principio. Quamvis ergo Filius est Patri similis et æqualis, non tamen econtra. Dicendum, quod B. Dionysius loquitur de creatis et causatis, quæ non recipiunt perfecte similitudinem suæ causæ. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summæ, quæstione quadragesima secunda, conscribit: Secundum Philosophum decimo Metaphysicæ, æquale dicitur per negationem majoris et minoris. In divinis autem personis non est gradus majoritatis aut minoritatis: ideo sunt æquales. — Sed objici potest, quia nulla relatio est communis tribus personis; æqualitas autem relatio quædam est: non est ergo æqualitas eis conveniens. Respondendum, quod in divinis personis nihil consideratur nisi essentia, in qua communicant, et relationes, in quibus distinguuntur. Æqualitas autem utrumque importat, videlicet: distinctionem personalum, quum nihil sit sibi ipsi æquale; et unitatem essentiæ, quia ex hoc personæ invicem sunt æquales, quia unius magnitudinis sunt atque essentiæ. Idem autem non refertur ad se ipsum reali relatione; nec iterum una relatio refertur ad aliam per aliquam aliam relationem. Hinc æqualitas et similitudo in divinis personis, non est aliqua realis relatio distincta a relationibus personalibus, sed in suo intellectu includit tam relationes distinguentes personas, quam essentiæ unitatem, ut infra patebit. Hæc Thomas in Summa.
Circa hæc Bonaventura: Æquale, inquit, et inæquale est propria passio seu proprietas consequens quantitatem. Quantitas vero dupliciter dicitur, scilicet quantitas molis, et translative quantitas virtutis. Æqualitas ergo utramque consequitur quantitatem. Quumque quantitas ista virtutis, id est perfectionis, sit maxime in divinis (non enim repugnat sed consonat simplicitati), idcirco secundum eam est æqualitas in personis. — Est quoque in eis summa æqualitas. Quod Augustinus ostendit removendo a personis omnem inæqualitatem, quum ait: Nulla personarum præcedit aliam æternitate, nec excedit magnitudine, nec superat potestate. Quarum sufficientia sic accipi potest: Res considerari potest tripliciter. Primo, in comparatione ad suam originem, et sic unum majus est altero, quando origo ejus præcedit: contra hoc adscribitur personis coæternitas. Secundo, in se ipsa, et sic aliquid dicitur majus, quia majoris est extensionis aut majoris valoris: quocontra adscribitur æqualitas magnitudinis, quæ attenditur non tantum quantum ad locum, sed etiam quoad sapientiam et bonitatem, et ad omne quo aliquid dicitur alio majus aut melius. Tertio, per comparationem ad suum effectum, sicque dicitur majus, quia potentius: contra quod attribuitur personis æqualitas potestatis. — Præterea advertendum, quod dupliciter contingit loqui de æqualitate: primo, prout dicit respectum æquiparantiæ; secundo, prout ultra respectum concernit actum coæquationis. Primo modo est in divinis æqualitas cum conversione seu reciprocatione, non autem secundo modo. Non enim Pater coæquatur Filio, quia non imitatur Filium, sed econtra. Et est simile si dicatur: Hoc cum illo. Quod intelligi potest dupliciter. Primo, ut dicat duorum conjunctionem, sicque recipit reciprocationem: quia si hoc vadit cum illo, sequitur quod illud vadat cum hoc. Secundo, ut dicat associationem, et ita in associante notat quamdam subauctoritatem: et sic dicitur quod miles vadit cum rege, non econtrario, quia miles associat regem, et non econtra. Hinc innotescit quomodo verificetur quod ait Chrysostomus super illud ad Hebræos, Qui quum sit splendor gloriæ:1 Filius, inquit, est æqualis Patri, non Pater Filio; et quod ait Hilarius: Imago si perfecte implet id cujus est imago, coæquatur ei, non illud imagini. Idem dicendum ad verba Augustini, qui ait: In Patre unitas, in Filio æqualitas. Hæc Bonaventura.
Ex quibus patet trium solutio quæstionum. Prima est, an in divinis sit æqualitas; secunda, an sit ibi summa æqualitas; tertia, an sit ibi æqualitas cum reciprocatione.
Petrus quoque his consonans: Æqualitas, inquit, attenditur penes unum in quantitate. Quod potest esse dupliciter: primo, penes simpliciter et indivisibiliter unum; secundo, penes unum secundum quid seu proportionabiliter. Primo modo attenditur æqualitas ista in Deo, secundo modo in creaturis. Quum ergo in Deo sit summe unum, et id quod in ipso accipitur per modum quantitatis, sit virtus seu divina perfectio, quæ est omnino una in singulis indivisibiliter et perfecte, patet quod in ipso sit summa æqualitas. Siquidem id in quo consistit æqualitas, est æqualiter in qualibet persona, atque æquale personæ cuilibet; quælibet quoque persona est illi æqualis, et cuilibet alteri personæ et omnibus aliis simul. — Si autem objiciatur, quod summa æqualitas exigit similitudinem actionis: quum ergo Spiritus Sanctus non producat personam ad intra, non videtur prorsus æqualis Patri ac Filio. Respondetur, quod divina perfectio est in qualibet persona secundum proprietatem personæ: ideo non oportet quod in qualibet persona habeat actum eumdem ad intra. Nam et anima est in qualibet corporis parte, non tamen actum habet eumdem in eis. Nec est ex impotentia Spiritus Sancti, quod non producit interius, sicut ostensum est, et infra dicetur. Hæc Petrus.
Præterea Richardus prædictis concordans, quærit an in tribus personis sit æqualitas una et eadem numero. Respondet quod imo, quoniam proximum fundamentum hujus æqualitatis est virtus divina, quæ in tribus supersanctis superreverendissimisque personis est numero una. Verumtamen istud verum videtur quantum ad hoc quod æqualitas includit unitatem essentiæ; sed prout includit personales relationes, non ita apparet, quum nulla personalis relatio sit tribus personis communis.
Amplius Alexander quærit, an æquale et simile, æqualitas et similitudo, dicantur in divinis secundum substantiam, an relative. Videtur quod secundum substantiam, quia secundum Lombardum in primo Sententiarum, tricesima prima distinctione, similitudo est indifferens essentia. Deinde respondet: Circa hoc est triplex opinio. Una, quod æqualis et similis, solum remotive accipiuntur in Deo, ut quum dicitur, Pater et Filius sunt æquales et similes, sensus sit, quod non sunt inæquales neque dissimiles. Hujus opinionis videtur fuisse Lombardus, quia in prima editione Sententiarum ait, Similitudo est indifferens substantia; et in secunda quasi hoc corrigens, dixit, Similitudo est indifferentia: quasi diceret, Pater et Filius sunt similes, quia non sunt differentes. Sed contra, quia in Præfatione habetur: Et in majestate adoretur æqualitas. Si ergo æqualitas est adoranda, aliquid ponit. Item, Arius hæreticus negans hanc, Pater et Filius sunt æquales, aliquid removet. Ergo Catholicus dicens, Pater et Filius sunt æquales, aliquid ponit. — Secunda opinio est, quod sunt quædam relationes essentiales, ut similis et æqualis; aliquæ personales, ut Pater et Filius. Sed contra, æqualis et similis aut dicunt essentiam, aut relationem: si essentiam, ergo essentia dicitur relative; si relationem, ergo non conveniunt tribus personis. — Tertia ergo positio est, quod partim essentialiter et partim relative dicuntur, ita quod nec sunt pure essentialia, nec pure relativa. Divina namque essentia interdum significatur ut substantia, quandoque ut quantitas, quandoque ut qualitas, aliquando ut relatio. Dum enim significatur absolute, significatur ut substantia, quantitas seu qualitas. Potest quoque significari ut in tribus personis communis illis, sicque significatur ut relatio, ut quum dicitur, similitudo, æqualitas: quæ nomina principaliter designant divinam essentiam, sed distinctionem connotant personarum. Nempe æqualitas in divinis est aliquorum distinctorum in uno communi essentiali convenientia indifferens. Verumtamen nomina ista, æqualis et similis, æqualitas et similitudo, differenter significant: quia æqualis et similis, in intellectu suo includunt relationem in recto, essentiam in obliquo; æqualitas vero et similitudo, econtrario. Ideo æqualis et similis, plus relative dicuntur; æqualitas vero et similitudo, plus essentialiter: omnia tamen partim essentialiter, et partim relative dicuntur. — Hæc Alexander.
Insuper ad quæstionem prætactam, an divinæ personæ æquales et similes sibi invicem queant dici cum reciprocatione, Alexander respondet: Æqualis et similis multipliciter capiuntur. Quandoque enim dicunt unitatem naturæ cum differentia personarum solummodo: sicque dicuntur de qualibet trium personarum respectu alterius cum conversione. Secundo, ultra unitatem naturæ et pluralitatem personarum, important respectum ad aliquid prius secundum rationem intelligendi, secundum quod Filius dicitur similitudo Patris atque imago. Sicque dicitur similis a similitudine, et æqualis ab imagine; et sic Filius est Patri similis et æqualis, non econtrario: quia secundum hunc modum similis et æqualis dicuntur esse ab alio, Pater autem a nullo est.
Insuper Alexander quærit de istis nominibus, talis, qualis, quæ aliquando dicuntur in respectu Creatoris ad creaturam, aliquando in respectu personæ ad personam. Quæritur ergo, an ista sit concedenda: Qualis est Deus, talis est Petrus. Videtur quod sic, quoniam Deus est justus, et Petrus est justus: ergo qualis Deus, talis et Petrus. Solutio. Secundum Præpositivum, propositio illa est vera, quoniam æquipollet huic, Petrus est similis Deo, quoniam particeps est bonitatis atque justitiæ Dei.
Si rursus quæratur, quid nomina ista, talis, qualis, significant, quum dicitur, Qualis est Deus, talis est Petrus : respondet Præpositivus, quod qualis ibi designat divinam naturam et etiam talis, attamen differenter : nam qualis ibi divinam naturam significat secundum quod ipsa est Deus, talis vero eamdem significat secundum quod Petrus est particeps ejus. Aliter dici potest, videlicet quod qualis ibi designet divinam naturam ut qualitatem exemplarem, hoc est ut sapientiam, justitiam, bonitatem; talis vero formam significat exemplatam in Petro, quæ est qualitas, scilicet justitia aut sapientia. Qualis itaque non significat qualitatem in Deo, sed per modum qualitatis. — Deinde quæritur, quid designent talis et qualis, quum dicitur : Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Ad quod aliqui dicunt, quod significant effectus operum divinorum circa creaturas, ut sit sensus : Qualis est effectus Patris erga creaturas, talis est effectus Filii. Sed non videtur hoc bene expositum, quia in Symbolo post verba illa mox subditur : Increatus Pater, increatus Filius, etc. In quibus verbis non est mentio de effectibus Dei. Item, secundum hoc non fuisset ab æterno talis Pater qualis Filius. Ad quod dicendum, quod sicut alibi dici solet, nominales demonstrationes aliud demonstrant, aliudque appellant. Et ita hoc nomen, talis, demonstrat Filium, sed appellat Patrem : divinam tamen naturam significat, nec supponit pro Filio, sed pro Patre. — Hæc Alexander.
Concordat præinductis Albertus, inter cetera loquens : Nomina ista, æqualis, similis, similitudo, æqualitas, in suo intellectu claudunt duo, videlicet distinctas personas et unitatem essentiæ : sed concretive accepta, significant personas in recto, et essentiam in obliquo; abstractive vero sumpta, significant converso. Alia multa hic scribit, quæ sententialiter sunt inducta.
Udalricus etiam his concordans in Summa sua, tertio libro : Æqualitas (inquit) divina secundum quod dicit relationem rationis tantum, vocatur, qua idem sibi ipsi æquale est secundum quod semper in eadem permanet quantitate. Sed est insuper æqualitas proprie dicta divinarum personarum ad invicem, quæ implicat realem relationem unius personæ ad aliam : quia æqualitas est unum nominum divinorum implicitam relationem habentium, quæ logici vocant relativa intrinsecus, quoniam claudunt in se ea ad quæ referuntur. Quod verum est, quando nomen æqualitatis subitur in plurali, ut quum dico, Isti sunt æquales; quum vero in singulari accipitur, tunc est relativum extrinsecus, et exigit determinationem extra, ut quum dicitur, Filius est æqualis : quia addere tunc oportet, Patri. Et idem dicendum de simili. — In Deo autem est quantitas virtutis prout virtus non solum dicit operativam potentiam, quæ tanto dicitur major quo potest in plura et difficiliora; sed etiam virtutem essendi, secundum quod ait Philosophus primo Cœli, quod aliqua habent virtutem ut semper sint : et hæc virtus est ipsa æternitas. Tertio, designat virtutem ambiendi continendique omnia : quæ virtus est immensitas Dei, qua ipse ubique et in omnibus exsistens, manet in se ipso incircumscriptibilis, incomprehensibilis, ac omnibus superextentus. Quarto, virtus dicitur ultimum potentiæ perfectionisque rei, id est, quod res in ultimo seu in summo habet, et omne in quod potest esse suæ perfectionis, tam in nobilitate et perfectione naturæ, quam in omnibus consequentibus naturam. Quemadmodum enim primo Cœli ait Philosophus, quod virtus est ultimum de potentia, sic et septimo Physicorum testatur, quod virtus quædam perfectio est : unumquodque enim tunc maxime est perfectum, quum attingit propriam virtutem, seu maximum in quod potest atque extremum suæ perfectionis. Æqualitas ergo divinarum personarum est unitas quantitatis virtutis secundum omnes hos modos : ideo dicit personarum æquipotentiam et coæternitatem, et æquiparantiam immensitatis æquipollentiamque perfectionis in qua dignitas atque nobilitas Dei consistit. Denique divinarum personarum est una numero quantitas virtualis, quæ est ipsa divina essentia. Hinc in divinis realiter idem est æqualitas et identitas neutraliter dicta, et includit ipsam in quantum dicit perfectionem naturæ. Includit quoque similitudinem in quantum similitudo dicit perfectionem consequentium naturam quæ se habent per modum qualitatis, ut sapientia, justitia, pietas. — Hinc constat quod æqualitas, similitudo, identitas, aliquid ponunt in Deo, nec in sola privatione consistunt, quum et unitas virtutis, super quam fundantur, sit aliquid positivum. Nec obstat quod ait Philosophus, quod æquale opponitur privative magno et parvo, quemadmodum unum multo: hoc namque intelligitur de æqualitate penes id quod accidit ei secundum quod est principium in genere proportionum, sicut unum in genere numerorum. Unde et alia quæ prima principia sunt, per negationem definiuntur. Sic et nos definimus æquale, dicendo illud esse æquale, quod nec majus nec minus est. Ratione quoque hujus negationis consequentis, opponitur privative magno et parvo: quam tamen negationem necesse est fundari super affirmationem; ideo adhuc redit quod æqualitas affirmative aliquid dicit. Hæc Udalricus.
Qui his verbis aliqua addit quæ non videntur bene sonare: In divinis (inquiens) æqualitas dicit relationem rationis tantum, fundatam super indifferentem essentiam in tribus personis exsistentem, non ut essentia est, sed ut quantitas virtualis. Si enim diceret relationem realem, plures relationes quam quatuor essent in divinis, essetque ibi realis relatio præter relationes originis. Et quia æqualitas nil addit supra essentiam, quidam dixerunt nomine æqualitatis nihil poni in divinis, sed tantum removeri majus et minus. Eadem ratio est de eodem et simili. Hæc Udalricus.
A Hæc verba præhabitis verbis Alberti, Thomæ, et aliorum, exstant contraria, imo et verbis ipsius Udalrici prætactis, quibus ait: Est insuper æqualitas divinarum personarum ad invicem, quæ implicat realem relationem unius personæ ad aliam. Ideo verba illa Udalrici non sunt accipienda ut sonant, præsertim quum ipsemet protinus addat eisdem: Præter has relationes rationis, important etiam nomina illa, æqualis et similis, personales relationes et indeterminatas tantum, et cum hoc designant divinam essentiam. Quum enim æqualitas sit rerum differentium eadem quantitas, et similitudo sit rerum differentium eadem qualitas, res illæ in divinis sunt personæ. Distinctio autem, quæ est in Deo loco differentiæ, importat relationes distinguentes in communi, non determinando hanc aut illam. Porro unitas quantitatis dicit unam divinam essentiam prout ipsa est quantitas virtualis. Similiter unitas qualitatis dicit unam divinam essentiam prout ipsa significatur nominibus significantibus secundum suam rationem consequentia substantiam: ut sunt, bonitas, sapientia, scientia, atque hujusmodi. Unde constat quod nomina æqualis et similis, important hæc omnia. Hæc Udalricus. — Ex quibus innotescit, quod non intendit absolute negare quod nomina ista dicant realem relationem in Deo, sed quod non dicant realem relationem distinctam et aliam a relatione personali reali, ita quod relatio quam præter illam important, sit relatio rationis dumtaxat.
D Hoc quoque pensandum, quia ut Alexander testatur, dum æqualitas et similitudo definiuntur sicut modo expressum est, non est prædicatio formalis et propria, nec definitio per essentiam, sed per causam, vel quasi per causam. Æqualitas namque non est quantitas ipsa, sed quantitas est fundamentum et causa seu ratio æqualitatis. Similiter similitudo non est essentialiter et proprie qualitas, sed qualitas est fundamentum, causa seu ratio similitudinis. Et quamvis in divinis sit realiter idem, magnitudo et æqualitas, sapientia quoque et similitudo; tamen secundum modum et rationem intelligendi, magnitudo est fundamentum et ratio seu quasi causa æqualitatis, et sapientia ac similes proprietates sunt ratio similitudinis: tamen hæc omnia sunt divina essentia. Itaque non valet, si taliter arguatur, Æqualitas est magnitudo, sed magnitudo non est relatio, ergo nec æqualitas; aut sic, Similitudo est qualitas, qualitas non est relatio, ergo nec similitudo. Et istud tam in Deo quam in creaturis ita se habet suo modo.
Durandus demum circa hæc asserit: In hoc identitas differt a simili et æquali, quod quamvis identitatis fundamentum primo et principaliter sit substantia, potest tamen esse res cujuscumque alterius generis: quemadmodum enim Socrates idem est sibi ipsi, ita albedo et linea. Fundamentum autem similitudinis est qualitas, et quantitas æqualitatis, attamen differenter: quia ad similitudinem sufficit participatio ejusdem qualitatis secundum speciem; ad æqualitatem vero non sufficit participatio quantitatis ejusdem secundum speciem (alioqui omnes lineæ essent æquales, quum unius sint speciei), sed requiritur quod non participetur secundum majus et minus. Præterea advertendum, quod quamvis æqualitas penes quantitatem molis considerata non requirat similitudinem nec econtra (possunt enim æquales quantitates esse dissimiles qualitate), tamen ubicumque est æqualitas secundum magnitudinem virtutis seu perfectionis, ibi æqualitas necessario præsupponit similitudinem, et addit super eam gradus paritatem, seu potius privationem excessus et defectus. — Unde hæc tria, æqualitas, similitudo, adæquatio, se habent per ordinem. Æqualitas etenim addit supra similitudinem privationem intensionis et remissionis: nam æqualiter alba sunt, quæ participant albedinem non magis aut minus. Adæquatio autem addit super æqualitatem imitationem. Hæc Durandus.
Præterea Scotus circa hæc scribit satis consonanter præhabitis, et valet quod scribit pro declaratione acutiorique intelligentia prædictorum. Primo, inquit, videndum est hic de æqualitate proprie sumpta. Secundo, de ipsa generaliter sumpta. — Itaque quinto Metaphysicæ distinguit Philosophus tres relationes fundatas super unum, videlicet idem, æquale et simile: quæ (loquendo stricte et proprie) appropriantur distinctis generibus entis, ut identitas substantiæ, æqualitas quantitati, similitudo qualitati. Et forsan similiter possent aliæ relationes fundari super rationes generum aliorum, ut proportionabilitas super relationem duarum proportionum. Et hoc videtur Avicenna dicere saltem de tribus his relationibus communibus, quas expresse ponit Philosophus. Dico tamen quod fundamentum relationum istarum remotum, est res illius generis, puta, æqualitatis fundamentum est res de genere quantitatis, et similitudinis, res de genere qualitatis, et identitatis fundamentum, res de genere substantiæ. Proximum tamen fundamentum seu ratio proxima fundamenti relationum istarum, est unitas talis rei. Nam super rem talis generis ut diversa est, fundantur relationes disparatæ et non communes. Hæc de æqualitate proprie sumpta. — Porro de æqualitate generaliter sumpta dico, quod quodcumque ens et est in se aliquid, et habet in se aliquem determinatum gradum in entibus, et est forma vel habens formam. Idcirco comparari potest tripliciter, atque secundum hoc potest super ipsum triplex fundari relatio communiter sumpta: quia identitas fundatur super quodcumque ens in quantum est quid; æqualitas vel inæqualitas, super quodcumque ens in quantum habet magnitudinem seu gradum aliquem perfectionis, quæ dicitur quantitas virtutis; similitudo vero seu dissimilitudo, super quodcumque ens in quantum est quale quoddam essentiale. Hinc quinto Metaphysicæ ait Philosophus, quod unus modus qualitatis est differentia substantiæ, id est differentia substantialis: sicque individua ejusdem speciei sunt essentialiter similia. Sic quoque communiter sumendo istas relationes communes, ait decimo Metaphysicæ, quod omne ens omni seu cuicumque enti comparatum, est idem vel diversum : imo et sic omne ens omni enti comparatum, est æquale aut inæquale, utpote magis aut minus perfectum, seu paris imparisve virtutis. Quemadmodum igitur fundamentum identitatis et æqualitatis ac similitudinis hoc modo communiter sumptum, est ens in communi comparatum ad quodcumque ens in communi; sic et istæ relationes sunt transcendentes, quamvis non convertibiles, attamen distincte dividentes ens, sicut dividitur in necessarium atque possibile.
Itaque dico, quod in divinis personis est perfecta æqualitas, tum quoniam ibi est virtus perfecta, scilicet infinita, sed et simplicissima unitas virtutis illius : sicque fundamentum æqualitatis illius tam proximum quam remotum, est summe perfectum, et ex consequenti æqualitas in eis fundata. Verumtamen genera rerum et passiones ac species generum, non dicuntur de Deo formaliter seu univoce cum creaturis. — Est autem hic dubium unum, quia quum magnitudo in Deo transeat in essentiam, videtur æqualitas illa super essentiam esse fundata, nec ab identitate differre. Dicendum, quod fundatur super essentiam in quantum est magnitudo virtualis. — Hæc Scotus.
Quocirca videtur dicendum, quod dum relationes istæ dicuntur fundari super unitatem substantiæ et super unitatem quantitatis unitatemque qualitatis, unitas illa substantiæ non ponit in numerum cum substantia, sed realiter idem est cum ipsa natura substantiæ. Idem videtur dicendum de unitate quantitatis et qualitatis. Ideo quod Scotus affirmat, fundamentum remotum identitatis esse substantiam rei, fundamentum vero propinquum unitatem substantiæ, pariformiter quoque de fundamento duplici quantitatis ac qualitatis : non censetur magni momenti, nisi forsitan æqualitatis et similitudinis secundum quamdam rationis considerationem formalem, ita quod substantia in quantum substantia, non est fundamentum identitatis, sed ut una; et pari modo de fundamentis æqualitatis et similitudinis occurrit dicendum. Vere enim realiter ipsa albedo Joannis et Pauli est immediatum fundamentum similitudinis eorumdem, tamen in quantum est una in specie; nec unitas illa albedinis, ab albedine realiter est distincta.
B Ex dictis patet ad objecta solutio, præterquam ad illud de commensuratione. Ad quod Bonaventura respondet : Æqualitas in creaturis duo importat, videlicet conterminationem et excessus privationem. Primum est imperfectionis ratione limitationis, secundum perfectionis: ideo ratione hujus secundi transfertur ad divina, non ratione primi. — Potest etiam responderi, quod infinitum quamvis sit incomprehensibile et incommensurabile omni finito, est tamen comprehensibile et commensurabile infinito, videlicet Pater Filio, et unaquæque divina persona unicuique personæ divinæ.
Footnotes
-
Hebr. 1, 3. ↩
Chapter 153 of 271