Skip to the text

Quæstio 2

S Ecundo quæritur, Utrum magnitudo conveniat divinis personis, et an ratione infinitæ magnitudinis earumdem, quælibet sit in alia per circumincessionem.

Videtur quod magnitudo non competat eis, quum unaquæque earum sit simplicissima unitas, indivisibilis prorsus; magnitudo autem, divisibilis. — Deinde videtur quod una persona non sit in alia. Philosophus namque quarto Physicorum ponit octo modos essendi in, quorum nulus potest aptari ad hoc quod una divina persona in alia sit. Nec enim hoc est sicut totum in partibus, nec econtra; nec sicut genus in speciebus, nec econtrario; nec sicut locatum est in loco, nec sicut forma est in materia; nec sicut motum in movente, sicut regnum est in rege; nec sicut res in optimo fine. Quod totum possit faciliter probari. — Præterea, si Pater est in Filio, et econtra, sequitur quod Pater sit in Patre. Si enim Filius est in Patre, ergo quidquid est in Filio, est in Patre. Sed Pater est in Filio: ergo Pater est in Patre. — Item, si quælibet persona est in alia, videtur confusio magna.

In oppositum est quod Filius ait, Ego in Patre, et Pater in me est.1 Et ad hoc multæ auctoritates Sanctorum allegantur in littera. — Damascenus etiam loquitur quod quælibet persona divina est in alia per circumcessionem: quælibet enim est infinita, et trium personarum est una essentia.

Ad hoc respondet Albertus, quod una persona est in alia, sicut jam dictum est; atque in tali locutione præpositio in duplicem habitudinem notat, puta originis seu relationis, et identitatis: et quoad habitudinem relationis, non eodem modo dicitur Pater esse in Filio et econtra, et idem de Spiritu Sancto dicendum. Pater namque in Filio est sicut principium Filii, et sicut in Verbo suo atque imagine; Filius autem in Patre, sicut in suo principio et proferente. — Si autem quæratur, an Pater possit dici esse in divina essentia, aut Filius seu Spiritus Sanctus: dicendum quod non proprie; imo plus proprie diceretur divina persona esse in natura, vel Filius in essentia Patris. Et si aliquo modo concedatur persona esse in essentia, intelligendum est sicut quis dicitur esse in eo quo est. Persona enim secundum modum intelligendi, est quasi formaliter sua essentia, id est per essentiam suam, sicut Joannes est homo humanitate. Hæc Albertus.

Præterea secundum Udalricum et secundum Albertum, in divinis (ut patuit) est magnitudo virtutis et perfectionis, imo et infinitatis atque æternæ durationis, et summa excellentia in omnibus istis.

Et addit Udalricus in Summa, tertio libro: Quamvis secundum rem Pater et Filius sint divina essentia, tamen sumendo essentiam et personam secundum proprias nominum rationes, Filius seu Pater est in essentia, sicut suppositum naturæ est in sua natura; essentia quoque est in Patre et Filio, sicut natura in suo supposito. Verumtamen hoc aliter est in Creatore et creaturis: quia in creaturis quando aliqua diversa sunt in una natura, tunc sunt in illa sicut partes integrales in toto, vel sicut partes subjectivæ in uno communi, vel sicut in una materia ex qua constant. Nihil autem talium est in divinis, sed essentia est in distinctis personis, et econtrario distinctæ personæ sunt in una essentia per omnimodam identitatem essentiæ cum persona et econtrario, et habitudo præpositionis in servatur in sola differentia rationis. Quum ergo Filius sit divina essentia quæ est in Patre, Filius est in Patre in quantum ipse Filius est; et in quantum realiter distinctus a Patre, est apud Patrem. De utroque harum fertur

Joannis primo: In principio erat Verbum, id est, in Patre fuit Verbum seu Filius, quoniam Verbum est essentia quæ est in Patre. Et Verbum (in quantum est persona prolata ab intellectu paterno) erat apud Deum, sicut alius apud alium, secundum Augustinum, et econtrario.2 Simili ratione Pater et Filius sunt in Spiritu Sancto, et Spiritus Sanctus in utroque. Et ita exponunt hæc verba Augustinus, Ambrosius atque Hilarius. Damascenus vero affirmat Patrem esse in Filio et econtra secundum habitudinem relationis originis, ita ut Pater dicatur in Filio sicut principium in principiato, et Filius in Patre sicut principiatum in principio, juxta modum loquendi Græcorum, qui etiam dicunt Patrem esse causam Filii. Sicque modus essendi in quo Pater asseritur esse in Filio et econtra, reducitur ad modum illum essendi in quo secundum Philosophum dicitur causa in causato esse, et econtrario. — Ex his ita probatur propositum: Quæcumque sunt mutuo in se ipsis per hoc nec vis generativa Patris est defectiva, nequod sunt in una essentia, non sicut pars in toto integrali, nec sicut substantia seu inferiora in toto universali, nec sicut in materia ex qua constent, sed per omnimodam rei identitatem, sunt æqualis magnitudinis seu immensitatis, tam propter mutuam comprehensionem, tam propter essentiæ unitatem, cujus formalitatem sequitur illa immensitas. Sed taliter est Pater in Filio, et econtra; Pater quoque et Filius in Spiritu Sancto, et econtrario. Hinc magnitudo spiritualis, id est magna et infinita perfectio, eadem numero convenit divinis personis. Hæc Udalricus.

Circa hæc Thomas scribit qualiter Deo conveniat quantitas virtutis, et qualiter virtus tribus modis dicatur: quod totum in præcedenti quæstione ex Udalrico inductum est.3 Deinde declarat qualiter una divina persona dicitur esse in alia et econtra dupliciter. Primo, propter essentiæ unitatem in tribus: ubicumque enim est personæ essentia, ibi est et persona, quæ non relinquit suam essentiam. Secundo, penes relationis rationem: quoniam in uno relativorum intelligitur aliud, quamvis unum ab altero sit distinctum, sicut illud ex Alberto et Udalrico est declaratum.

Verum in prima parte Summæ suæ, quæstione quadragesima secunda, super his plenius scribit: Necesse est, inquiens, Filium Patri esse æqualem in magnitudine. Magnitudo enim Dei non est aliud quam perfectio naturæ ipsius. Hoc est autem de ratione paternitatis et filiationis, quod filius per generationem attingat ad habendum perfectionem naturæ quæ est in Patre, sicut hanc habet pater. Sed quoniam in hominibus generatio est transmutatio exeuntis de potentia in actum, non mox a principio generationis factæ, homo natus est patri suo æqualis: imo per congrua incrementa ad æqualitatem perducitur, nisi aliter accidat propter defectum principii generationis. In divinis autem vere et proprie sunt paternitas ac filiatio; nec vis generativa Patris est defectiva, neque divina generatio mutationi aut successioni fuit admixta. Ideo Filius ab æterno est Patri æqualis.

Sed objici potest illud Joannis, Pater major me est;4 et quod ad Corinthios fatetur Apostolus, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia.5 — Secundo, quia paternitas ad Patris pertinet dignitatem, nec convenit Filio. Ergo Filius non est tantæ dignitatis seu magnitudinis et perfectionis ut Pater.

Dicendum ad primum, quod illæ auctoritates loquuntur de Filio secundum naturam assumptam. Vel ut ait Hilarius, Pater major est auctoritate donantis, non tamen minor est Filius, cui unum esse donatur, id est idem esse quod habet Pater. Unde in libro de Synodis dicitur, quod subjectio Filii, pietas est naturæ, id est recognitio auctoritatis paternæ; subjectio autem ceterorum, creationis infirmitas. — Ad secundum, quod æqualitas et similitudo in divinis penes essentialia attenditur, nec ex distinctione relationum argui potest inæqualitas aut dissimilitudo in Deo. Unde Augustinus in libro contra Maximinum Arianum disseruit: Originis quæstio est, quis de quo sit; quæstio autem æqualitatis est, qualis aut quantus sit. Paternitas ergo est dignitas Patris, sicut et Patris essentia. Dignitas namque est absolutum et ad essentiam pertinens. Sicut ergo eadem essentia quæ in Patre est paternitas, in Filio est filiatio; ita eadem dignitas quæ in Patre est paternitas, in Filio est filiatio. Ideo vere dicitur quod quidquid dignitatis habet Pater, habet et Filius. Nec sequitur, Pater habet paternitatem, ergo et Filius habet paternitatem: quia mutatur quid in ad aliquid. Eadem namque est essentia et dignitas Patris ac Filii; sed in Patre est secundum relationem dantis, in Filio secundum relationem accipientis. — Hæc Thomas.

Insuper de exsistentia unius divinæ personæ in alia, scribit ibidem: In Patre et Filio tria considerantur, quæ sunt, essentia, relatio et origo; atque secundum quodlibet horum Pater est in Filio, et econtra. Secundum essentiam, quoniam Pater est sua essentia, et eam communicat Filio. Quum ergo Pater sit sua essentia, et illa sit in Filio, constat quod Pater in Filio sit. Similiter quum Filius sit eadem essentia, patet quod et ipse sit in Patre. Secundum relationem quoque, quia unum oppositorum relative, est in altero secundum intellectum. Secundum originem etiam certum est quod emanatio Verbi est solum ad intra in divinis, et manet in mente dicentis; sed et id quod exprimitur verbo, continetur in verbo. Pater autem se ipsum exprimit intra se suo Verbo, ideo est in eo. Hæc idem in Summa. — Concordat Petrus.

Richardus quoque præhabita planius exprimens: Virtus, ait, est summum seu ultimum in quod res potest. Divina autem virtus primo secundum rationem comparatur ad sui esse durationem, sicque maximum in quod potest est sua duratio tota simul sine initio et fine: et secundum hoc, quantitas virtutis in Deo est sua æternitas. Comparatur quoque ad exteriorem operationem, et sic maximum in quod potest, est quod potest in omne quod contradictionem non implicat: et ita quantitas virtutis in Deo est omnipotentia ejus. Comparatur item ad suam perfectionem intrinsecam, et sic maximum in quod potest, est perfectionis immensitas: sicque quantitas virtutis in Deo sub ratione qua est essentia, est essentiæ suæ infinitas, quæ in textu dicitur magnitudo. Unde divinæ magnitudo essentiæ est infinita, quæ non est nisi infinita bonitas ac perfectio sua. Quæ etiam magnitudo dicitur infinita, in quantum tota simul attingeret spatium infinitum si esset. Hæc Richardus.

Præterea Bonaventura: In divinis, inquit, est summa et perfecta circumincessio, qua unus dicitur esse in alio plene, et econtrario; et proprie ac perfecte non invenitur nisi in Deo. Circumincessio namque in essendo ponit distinctionem simul et unitatem: et quia in solo Deo est unitas essentialis cum personali distinctione, ita quod distinctio est inconfusa et unitas indistincta; hinc circumincessio ista solis divinis personis est propria. — Si autem objiciatur, quod una essentia non potest esse in alia nisi per illapsum. Si ergo divinæ personæ sunt in alterutra circumincessibiliter, sequitur quod una illabitur alteri, sicut illabitur Deus creaturis: quod esse non valet, quum divinæ personæ sint æque spirituales et simplices. Respondeatur, quod non est simile: quoniam ubi exsistit essentiarum diversitas, si una est in alia, oportet quod una sit aliquo modo materialis respectu alterius; sed quando personæ sunt distinctæ, salva essentiæ unitate, una est in alia, quia essentia unius est essentia alterius: et ita, sicut idem non illabitur sibi ipsi, ita nullus potest ibi esse illapsus. Denique Patrem esse in Filio ratione unitatis essentiæ, non est aliud quam Patrem Filio esse consubstantialem et econtrario. Hæc Bonaventura.

Alexander etiam circa hæc scribit diffuse, et pene omnia jam inducta, in eo virtualiter continentur. Et docet (quemadmodum et in textu habetur) quod Pater et Filius non sunt aliquid plus aut majus quam Spiritus Sanctus, quia in tribus superdignissimis superbeatissimisque personis est una numero magnitudo, perfectio deitatisque plenitudo, quæ omnem prorsus minoritatem, inæqualitatem, dissimilitudinem et imperfectionem a Spiritu Sancto excludit. Neque ex sua impotentia aut suæ potentiæ ligatione vel coarctatione contingit, quod non producit divinam et increatam personam quemadmodum et Filius: imo ex perfectione Spiritus Sancti est hoc, quia non congruit ei; eademque potestas est in eo quæ in Patre et Filio, sed alio modo et ad alios actus, sicut præhabitum est et infra tangetur.

Præterea Durandus circa hæc a præinductis doctoribus dissentire videtur. Una, inquiens, divina persona non potest esse in alia ratione totius constituti ex essentia et relatione, ita quod quælibet sit continens et contentum ratione totius : potest tamen ratione alterius partis. Nam esse in alio, et in quo sit aliud illud seu alius ille, opponuntur secundum proprias rationes, sicut esse ab alio et a quo aliud. Ergo nihil unum et idem secundum idem et respectu ejusdem est in alio, et aliud illud in ipso. Hoc autem sequeretur si Pater esset in Filio et econtra, quilibet ratione totius constituti ex essentia atque relatione. Una etiam persona non dicitur proprie esse in alia ratione relationis, quamvis per eam sit de intellectu alterrius : quoniam habitudo ut ad quem, et ut in quo, habitudines sunt diversæ. Per relationem quoque una persona distinguitur ab alia, ergo non est ratio quod una sit in alia : imo id per quod una est in alia, est utrique commune. Restat ergo quod una sit in alia ratione ejusdem essentiæ. Verumtamen persona non est ut in qua est alia, ratione solius essentiæ (quia tunc per idem conveniret personæ esse in alio, et in quo est aliud, quod jam reprobatum est); sed convenit personæ ut in ipsa sit alia, ratione totius constituti : sicut Filio ratione essentiæ convenit quod sit in Patre, sed Patri ut in quo sit Filius, convenit ratione totius constituti; et similiter in aliis quoque rationabile esse videtur. Illud enim in quo est aliud, debet excedere vel esse in plus quam illud quod in ipso est. Et ita se habet Pater ratione totius constituti, ad Filium ratione essentiæ; similiter econtrario. Hæc Durandus.

Cujus tota positio videtur erronea, et dictis Thomæ, Alberti, Udalrici, imo et Damasceni contraria. Atque in primis, quod in divinis utitur nominibus totius et partis, improprium est; nec necessitas eum coegit, quoniam vice partis poterat nominare essentiam vel relationem. — Deinde ad motiva ejus respondeo, quod multa formaliter differunt, quæ tamen in invicem sunt, id est unum in alio et econtra : imo quædam realiter differunt, et tamen unum in alio est et econtrario. Non enim potest negari quod ipsemet Unigennitus Patris dixit : Ego in Patre, et Pater in me est; et rursus Joannis septimodecimo : Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint;6 ego in eis, et tu in me.7 Itaque non solum una divina persona est in alia, et econtra; sed etiam Trinitas adoranda est in electis fidelibus, et ipsi in Trinitate consistunt et in qualibet divina persona, quamvis alio modo quam divinæ personæ in se ipsis. Itaque unum et idem secundum idem et respectu ejusdem est in alio, et econtra; non tamen omnino eodem modo : sicut modo expositum est qualiter Pater est in Filio et econtra, secundum modum distinctum et habitudinem differentem. Et quamvis una persona divina per relationem distinguatur ab alia, ex hoc tamen non sequitur quin ratione ejusdem relationis sit in ea et econtrario : imo in relativis multis hoc sequitur, quorum unum definitur per aliud, præcipue autem in divinis, ubi non est emanatio personalis nisi ad intra, ita quod persona emanans manet in persona producente. Sed verum est quod idem non est causa seu ratio distinctionis et convenientiæ, saltem secundum idem, seu uniformiter consideratum. — At vero quod dicit Patri convenire quod in ipso sit Filius, ratione totius constituti ipsius Patris, quia Pater ut sic, aliquo modo se habet in plus quam Filius Filiumque excedit, loquendo de Filio ratione solius essentiæ, inconvenienter omnino dictum censetur : quia ut patuit, divinæ personæ sunt in se ipsis per omnimodam æqualitatem et circumincessionem, non sicut majus et minus, nec sicut circumscribens et circumscriptum. De istis pertranseo, quia ex dictis innotescunt.

Unde et Richardus hic scribit : Quælibet divina persona est in alia, et essentia in qualibet persona, et quælibet persona in essentia; sed modo differenti : quia essentia in qualibet est persona prout natura est in supposito; quælibet vero persona est in essentia sicut suppositum in natura; quælibet quoque persona est in alia per hoc quod essentia cujuslibet personæ est in alia. Nihil demum dicitur esse in se ipso, nisi per accidens, si in eo non consideratur aliqua differentia secundum rationem: quod ideo dico, quoniam sapientia est in Dei essentia, quamvis sint idem re. Ideo differentia seu distinctio requiritur aliqua ad hoc quod unum exsistat in alio: ideo unam personam esse in alia, est per essentiæ unitatem et personarum distinctionem. Hæc Richardus.

Denique circa hæc scribit Scotus satis subtiliter et diffuse. Et primo recitat quorumdam positionem, dicentium quod aliquid esse in alio, intelligi potest dupliciter: uno modo sic, quod sit in illa re primo, hoc est secundum se totum, sicut vinum est in amphora; alio modo secundum partem: et hoc dupliciter. Primo sic, quod pars alicujus rei sit in alio, et nihil sit ejus in quo est: quemadmodum pes avis est in laqueo. Secundo sic, quod pars sit aliquid ejus in quo est. Dicunt ergo quod Pater non est in Filio primo modo, videlicet ratione paternitatis atque essentiæ, sed secundo modo, hoc est ratione partis. Hæc Scotus.

Et opinio ista quam narrat, est illa quæ jam ex Durando inducta est; et videtur Scotus insinuare ex modo suo loquendi, quod etiam sit Henrici, ac improbat eam, additque: Dico unam personam esse in alia primo modo, videlicet secundum essentiam atque relationem, et sicut subsistenti convenit esse in subsistente, secundum Hilarium septimo de Trinitate. Unde et Ambrosius ait in hymno: In Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater. Et simile hujus est in creaturis, in quibus ad rationem similitudinis non sufficit diversitas relatorum, nec sola unitas fundamenti, sed simul utrumque. Hæc autem positio consonat præinductis.

Ægidius quoque post inquisitionem prolixam, consentit omnino positioni præhabitæ S. Thomæ, quod scilicet una persona est in alia tam ratione essentiæ quam relationis atque originis, sicut ostensum est.

Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc quod Deus est simplicissima unitas, rite concluditur quod in ipso non sit magnitudo molis, sed virtutis. — Ad secundum, quod Philosophus non expressit universos modos essendi in. Nec enim cognovit esse personas in eadem numero natura communicantes; et ut ait Albertus, non ponit nisi modos essendi in qui similitudinem habent cum modo quo aliquid dicitur esse in alio sicut in loco, de quo principaliter ibi intendit. Creata quoque non repræsentant sufficienter divina. Nihilo minus potest modus iste quo una persona divina est in alia, ad aliquem illorum reduci modorum, puta ad illum quo causatum est in causa sua et econtrario: quamvis enim in divinis non sit proprie causa et causatum, est tamen ibi principium et id quod ab illo.

Ad tertium respondet Richardus, quod omnis res quæ est in Patre est in Filio et econtra: vel per se, sicut divina natura est in personis; vel ad similitudinem modi illius quo in creaturis aliquid dicitur in alio esse per accidens, utpote quia id in quo ipsum est proprie, est in illo. Et quamvis in divinis non sit per accidens, est tamen ibi aliquid quasi per accidens, ratione cujusdam similitudinis ad accidens. Sicque conceditur quod paternitas est in Filio, quoniam Pater, in quo proprie est paternitas, est in Filio; et item quod Filius est in se ipso, quoniam est in Patre, qui est in Filio; similiter quod Pater est in Patre, quoniam est in Filio, qui est in Patre. In creaturis autem aliquid est in se ipso per accidens. Unde secundum Philosophum quarto Physicorum, quoniam totum est in partibus suis, et partes in toto, idcirco per accidens esse dicitur in se ipso. Hæc Richardus. — Et si tunc arguatur ut arguit Scotus: Is in quo est paternitas, est Pater; sed in Filio est paternitas: ergo Filius est Pater. Item: Is in quo est filiatio, est Filius; sed in Patre est filiatio: ergo Pater est Filius. Dicendum quod non sequitur, quia paternitas non est per se in Filio, nec est in eo ut constitutiva proprietas. Idem dicendum de filiatione respectu Patris.

Ad quartum dicendum, quod ex ista exsistentia unius personæ in alia, nulla confusio sequitur, quum quælibet persona invariabiliter suam proprietatem conservet, nec una sit in alia tanquam pars ejus.

Footnotes

  1. Joann. xiv, 11. ↩

  2. Joann. 1, 1. ↩

  3. p. 100 B'. ↩

  4. Joann. xiv, 28. ↩

  5. 1 Cor. xv, 28. ↩

  6. Joann. xvii, 21. ↩

  7. Ibid. 23. ↩

Chapter 154 of 271